Quaestio 13
Quaestio 13
Utrum magister theologiae questionem cuius veritatem scire est necessarium ad salutem, debeat reputare esse litigiosam et ob hoc eam repellere et nolle determinare
QUAESTIO XIII (LONGA). Utrum magister. theologiae quaestionem cutus. veritatem. scire est necessarium ad. salutem, debeat reputare esse. litigriosam et ob hoc eam repellere et nolle determinare.
Post hoc vero circa pertinentia ad personas inferiores habentes a superioribus auctoritatem et potestatem | alicuius eminentiae et dignitatis quaerebatur unum pertinens adl doctores, scilicet utrum magister theologiae quaestionem cuius veritatem scire est necessariwn ad salutem, debeat reputare esse litigiosam et generantem scandalum, et ob hoc eam repellere et nolle determinare si super illa ab eo veritas requiratur. "n Et arguebatur quod non, quia quaestionem quam debet aliquis determinare non debet litigiosam vel generantem scandalum reputare. Sed quaestionem cuius veritas est necessaria ad salutem debet magister theologiae determinare. Quare et cetera. E
Contra. Scire veritatem super quaestione mota circa privilegium "ÁN fratrum est necessarium ad salutem, et tamen a quibusdam reputatur quaestio litigiosa et scandalum generans. Quare et cetera. f .
Respondeo dicendum quod litigiosum et scandalum generans potest dici aliquid dupliciter, vel de iure et per causam vel occasionem datam facto et per occasionem acceptam. Primo modo quaestio sic necessaria ad salutem nullatenus debet dici litigiosa, immo salutifera, ab omnibus amabilis et appetibilis, et sic non debet recusari ab aliquo tanquam litigiosa, et qui eam talem reputaret in hoc stultus, non magister vere esset. Quaestiones enim litigiosae sunt quae sunt stultae et inutiles et sine disciplina (Glossa : in quibus non est proventus scientiae), ut dicitur secunda ad Timotheum , secundo ; quia tales generant lites, non aedificationem, ut ibi dicitur ; servum autem Dosnaini oportet litigare, id est tempus litibus expendere, ut ibi etiam dicitur ; Titi tertio : stultas quaestiones devita (Glossa: ubi nec salus nec utilis scientia est).
Secundo autem modo litigiosam quaestionem recusare aliquando et in aliquo casu potest magister. Cum enim veritas odiosa sit aliquibus habentibus appetitum corruptum, sicut oculis aegris secundum Augustinum odiosa est lux, eo quod cum aliqua scriptura exponitur vitia aliquorum manifestantur vel ab assequendo bono aliquo utili vel delectabili quod affectant impediuntur, — sanae expositioni resistunt et contradicunt, et absque ratione contrarium docent vel praedicant, et contra veritatem docentes insurgunt et se opponunt. Et hoc utinam modo non contingat et impleatur illud secundae ad Timotheum , quarto : erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus (Glossa , secundum desideria et cetera : qui ea doceant quae volunt. Prophetia est sancti apostoli qui praescius futurorum in doctrina praecepit esse instandum ut contra hoc quod futurum erat praeparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros qui pro desideriis suis doceri volunt, ut a magistris constantibus et veracibus ad hos convertantur qui haec illos doceant quae libenter audiant, quia veritas ilis aspera videbitur. Prurientes auribus : Desiderio talia audiendi) — in hoc, inquam, prophetia utinam modo non impleatur. Sed constat quod vel impleatur vel implebitur. Sed vae illis per quos et cetera. De talibus ergo est litigiosa quaestio hoc modo, non ex natura rei sed ex resistentia aliquorum. Et ideo secundum se non debet litigiosa iudicari nec debet propter scandalum sic se' opponentium omitti, immo absolute loquendo efficacius praedicari quam si nulla esset resistentia, nisi forte per accidens aliquando omitteretur, non propter scandalum talium, sed pusillorum scilicet populariunr et simplicium qui forte scandalizarentur ex tali contrarietate quam vident in doctoribus fidei, et ex hoc quasi titubarent in fide videntes tantos viros sibi invicem dissentire et sic contendere. Et si hec scandalum esset maius malum quam aliqua dilatio super dicta veritate manifestanda, expediret ad tempus intermittere.
Descendendo ergo ad propositum casum pro quo quaeritur, dico quod quaestio talis non est litigiosa primo modo, ut alias declaravi, est tamen aliquo modo litigiosa secundo modo ut patet. Et ideo absolute non est omittenda nisi forte esset intermittenda dicto modo ad tempus, sicut videbantur voluisse praelati anno praeterito , et sicut forte intendebant nuper magistri dicentes quod quaestio litigiosa non reciperetur. Et vere puto quod communiter ad hanc quaestionem de confessionibus fra | trum intellectum suum referebant. Sed non puto quod intelligerent eam litigiosam primo modo, nec ego intellexi, sed forte aestimabant eam sic litigiosam secundo modo, quod ad tempus et pro nunc posset omitti, et puto quod quidam contrarium aestimabant. Et ideo quaesitum fuit quod specificaretur quid per litigiosum intelligeretur hac intentione quod, si datum fuisset exemplum de ista quaestzone, contradictum fuisset ab aliquibus, sed non fuit expressum. Ideo quidam sane reputantes eam non litigiosam primo modo nec secundo sic quod esset omittenda, eam receperunt et bene ut puto. Si autem aliqui non receperunt eam propter dictam collocutionem eorum exteriorem, credentes quod communis intentio fuerit omnium talis, et quod ob hoc eam nullus recepturus esset hac disputatione, aliquo modo possunt excusari. Dico autem aliquo modo excusari, quia doctor theologiae qui est doctor veritatis nunquam debet dicere falsitatem, quia hoc prohibetur praecepto negativo quod obligat semper et ad semper; veritatem autem debet dicere pro loco et tempore, quia hoc cadit sub praecepto affirmativo quod obligat semper sed non ad semper. Unde veritatem utilem et fructuosam praecipue ad salutem animarum pertinentem pro tempore pro quo est periculosum ignorare omnino tenetur docere, et graviter peccat si favore vel odio hoc omittat.
Cum ergo proponitur aliqua quaestio alicui magistro existenti in statu quaestiones communiter et de quolibet recipiendi, si proponatur ei quaestio talis cuius veritas est sufficienter manifestata, et illud quod ipse circa hoc diceret modicum proficeret, et vult circa alia magis proficua intendere, licet eam non recipere. Si autem est dubia veritas et expedit quod amplius declaretur, aut quantumcumque sit certa communiter intellimentibus, si tamen ob malitiam aliqui resistunt et contradicunt ipsi, debe[n]t eam recipere et prout poterit declarare, et ut testimonio plurium veritas roboretur, illam partem quam viderit veriorem firmiter asserere, nec propter scandalum sic debet omittere, nisi modo praedicto.
On this page