Text List

Quaestio 16

Quaestio 16

Utrum habere aliquid in communi diminuat de perfectione religionis

QUAESTIO XVI. Utrum habere aliquid in communi diminuat de perfectione religionis.

Deinde circa pertinentia ad religiosos quaerebantur quaedam pertinentia generaliter ad statum perfectionis, quaedam pertinentia ad obligationem voti ipsius religionis. Circa primum quaerebatur unum, scilicet utrum habere aliquid in communi diminuat de perfectione religionis. Et arguebatur quod non, quia id quod Christus qui fuit exemplar perfectissimum perfectionis vitae humanae docuit verbo vel exemplo, non diminuit de perfectione vitae religiosae. Sed Christus pro necessariis ad sustentationem vitae humanae loculos pro se et societate et familia sua habebat, ut patet Iohannis decimo tertio. Quare et cetera. 1

Contra. Ad perfectionem religionis pertinet paupertas per quam bona temporalia abdicantur. Ergo quod diminuit de paupertate diminuit de religionis perfectione. Sed habere aliquid in. communi diminuit de paupertate, quia maior est paupertas secundum quam nihil omnino habetur nec in proprio nec in communi. Quare et cetera.

Respondeo dicendum... In libro magistri !.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16