Quaestio 15
Quaestio 15
Utrum habentes potestatem a papa audiendi confessiones et absolvendi, possint absolvere poenitentes venientes ad ipsos de licentia sacerdotum parochialium in casibus qui episcopis de iure vel consuetudine vel retentione reservantur
QUAESTIO XV (LONGA) Utrum habentes. potestatem a papa audiendi confessiones. et absolvendi, possint. absolvere poenitentes venientes ad. ipsos de licentia sacerdotum parochialium in casibus qui episcopis de iure vel consuetudine vel retentione reservantur.
Post hoc vero quaerebatur aliud pertinens ad confessores, scilicet posito quod aliquibus detur a papa potestas audiendi confessiones et absolvendi confitentes sub hac forma: | damus vobis potestatem absolvendi venientes ad vos de licentia praelatorum suorum ab omnibus peccatis pro quibus non esset merito sedes apostolica requirenda, utrum habentes talem potestatem possint absolvere poenitentes venientes ad ipsos de licentia sacerdotum parochialium, in casibus qui episcopis de iure vel consuetudine vel retentione reservantur. Et arguebatur quod sic, quia in privilegio concesso fratribus minoribus et praedicatoribus dicitur: volumus autem et cetera. Ideo ab aliquibus determinatur quod quia non exprimuntur aliqui casus nec aliqui excipiuntur, sed in generali datur eis potestas audiendi confessiones et absolvendi poenitentes, quod propter hoc solum intelligitur de communibus et non de casibus papalibus nec episcopalibus. Ergo cum in hoc privilegio excipiantur casus papales specialiter, videtur guod potest data se extendere generaliter ad omnes alios et ita ad episcopales.
In contrarium est quod habentes talem potestatem a praelatis impediuntur quod non permittunt eos absolvere in dictis casibus.
Respondeo dicendum quod si alicui concedatur potestas absolvendi simpliciter et cetera, in casibus episcopi non haberet potestatem, nisi forte cum petit licentiam ab episcopo et episcopus hoc expresse dicat. In talibus enim privilegiis simpliciter datis, ius episcopale intelligitur esse salvum (Extra, de privilegiis, Pastoralis) . Sed ex quo de omnibus pro quibus non est sedes apostolica requirenda, dedit potestatem absolvendi expresse casus papae reservatos exciplendo et denegando, omnes alios concessisse videtur, vigesima quinta distinctione Qualis , ubi dicitur quod de uno negatur de aliis concedi videtur. Cum enim haec exceptio casuum papalium intelligeretur, etiam si non esset apposita (Extra, de officio legati Ouod f£ranslationem !) , cum in dicto privilegio exprimitur, aut de nihilo fuit aut denominat quod solum illi excipiuntur. Non videtur autem rationabile quod de nihilo serviat; ergo solum illi excipiuntur. Sed quia non possunt tales absolvere nisi venientes ad ipsos de licentia praelatorum, quia ex privilegio habent potestatem absolvendi de omnibus et claves quantum ad omnes tales casus qui non sunt papales solutas, ex licentia autem habent populum et materiam cui possunt huiusmodi potestatemi per usum clavium applicare, si praelati in dando licentiam dent eam simpliciter et absolute, possunt de omnibus casibus exceptis papalibus absolvere, cum tamen non possent hoc nisi dicti casus papales solum et non alii essent expressi. Si autem dent sub coartatione tali, quod cum àb episcopo petunt licentiam sive quod cum episcopus det licentiam suis subditis quod eis confiteantur, sic dicat: do licentiam ut vobis quantum ad omnes casus exceptis mihi reservatis confiteantur, si sic de illis acceptant, non videntur posse absolvere. Si non acceptant et episcopus dicat: alioquin nulla sit licentia, lam de nullis videntur posse absolvere. Sed cum inferiores sacerdotes non habeant potestatem nisi de communibus, nec habeant potestatem vel consuetudinem aliquos reservandi, dando licentiam dant eam simpliciter quantum possunt.
On this page