Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum materia prima creata fuerit vel creari potuerit omnino informis sive carens omni forma

QUAESTIO IV. Utrum materia prima creata fuerit vel creari potuerit omnino informis sive carens omni forma.

Consequenter circa creaturas quaerebatur primo utrum materia prima creata fuerit vel creari potuerit omnino informis sive carens omni forma. Et arguebatur quod sic, quia aut fuit creata sub aliqua forma secundaria scilicet alicuius corporis mixti, aut sub forma primaria alicuius corporis ! simplicis. Non sub forma secundaria, quia non fuisset servatus debitus ordo et processus naturae qui debet esse a prioribus et simplicioribus ad posteriora et composita. Nec sub forma primaria, quia non sub forma alicuius elementi determinate eo quod aliquando nomine aquae significatur,aliquando nomine abyssi, aliquando nomine terrae, quod secundum expositionem doctorum factum est ut sub nullius elementi determinati forma materia intelligatur producta. Sed illae formae elementorum, ut dictum est, sunt primae. Ergo relinquitur materiam productam fuisse omnino absque forma.

Contra. Quantum non potest fieri sine quantitate, nec unum sine unitate, et sic de aliis. Ergo universaliter nec? potest aliquid esse productum in actu essendi absque aliquo actu. Sed actus et forma secundum Philosophum sunt idem ?. Ergo nihil potest habere esse in actu absque aliqua forma, sed oportet quod sit forma quaedam vel formam habens. Quare et cetera.

Dicendum quod aliqui doctrinam non modicum fructuosam cuiusdam doctoris famosi , cuius memoria cum laudibus esse debet, ut in pluribus impugnantes, vel deinde contra dicta sua procedentes, ad diffamationem personae pariter et doctrinae opprobria magis quam rationes inducere consueverunt. Invenientes in pluribus locis quod materia non potest esse sine forma, dicunt quod hoc non solum ? est falsum, sed est erroneum. Cum enim alia sit essentia materiae et alia essentia formae, et magis dependet essentia accidentis a subiecto quam essentia materiae a forma, et ab auctoribus sacris ponitur quod accidentia possunt immediate ' a Deo fieri sine subiecto, nullus fidelis dicere debet quod etiam non possit nuda materia esse sine forma. Et hoc aliqui nituntur sic declarare, quia materia non est ita prope nihil nec est aliquid ita in potentia quin sit aliqua res et natura de genere substantiae, differens per essentiam a forma, a qua etiam non est? sua entitas, quia essentialiter differunt. Et licet materia sit in potentia ad formam et ad esse actu simpliciter per actualitatem formae, ipsa tamen non est in potentia ad suam propriam entitatem ; sed seipsa est id quod est in rerum natura, effective tamen a Deo. Unde actione creantis potest conservari in esse, quod sibi competere potest secundum realitatem suae substantiae naturae, spoliata omni forma, cum entitas materiae non sit entitas formae nec eius esse. Licet autem materia sic possit habere esse sine forma, tamen bene habet esse simul cum forma in composito ; et unitas compositi non impeditur per hoc quod duo esse aliquo modo in composito includi videntur. Quia si materia diceret aliquam naturam cui secundum se extra compositum posset competere aliquod esse ex natura sua absolute, ita quod illud esse etiam haberet in composito, — per hoc unitas compositi impediretur; sed tale esse potest habere actione divina supernaturali obedientia. Sed materia conservata sub forma existens illud esse non habet. Ideo et cetera.

Sed si recte intelligatur quid nomine materiae importatur, patet quod materia non potest esse sine forma. Per materiam enim secundum doctrinam Philosophi et commentatorum intelligimus aliquid quod non est omnino non | ens et nihil, sed minimum habet de entitate, propter quod dicitur | quod est prope nihil. Cum autem ens dividatur in actum et potentiam, sive in ens actu quod est ens simpliciter et ens in potentia quod est ens quasi secundum quid, et secundum hoc materia, cum non sit ens simpliciter et ens actu, est solum ens in potentia. Unde dicitur septimo Metaphysicae : materia de se nec est quid nec quantum, nec quale, nec aliquod aliorum praedicamentorum. Dicitur autem materia esse ! solum potentia vel ens in potentia, quia non est aliquid cui secundum se conveniat esse quod convenit substantiae per se subsistenti, nec est aliquid quo alicui conveniat esse quod convenit formae, sed est aliquid quo aliquid? potest esse. Unde dicitur septimo.? Metaphysicae : hoc autem est materia in unoquoque secundum quam possibile est esse et non esse unumquodque eorum. Quamvis ergo materia importet aliquam realitatem et entitatem in rerum natura, illa tamen est talis conditionis et naturae quod in illa vel secundum illam non potest existere in rerum natura.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4