Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum in Christo sint duae filiationes reales, una qua dicitur filius Patris ab aeterno et alia qua dicitur filius matris ex tempore
QUAESTIO III. Utrum in Christo sint duae filiationes reales, una qua dicitur filius Patris ab aeterno et alia qua dicitur filius matris ex tempore.
Consequenter circa competentia Deo secundum utramque naturam, divinam scilicet et assumptam in Christo, quaerebatur unum, scilicet utrunr in Christo sint duae filiationes reales, una qua dicitur filius Patris ab aeterno et alia qua dicitur filius matris ex tempore. Et arguebatur quod in Christo sint duae filiationes reales, quia pluralitati relationum diversorum principiorum ad diversa principiata respondet diversitas relationum ex parte principiatorum. Sed Pater aeternus et mater temporalis sunt diversa principia Christi secundum diversas naturas in Christo, et diversis relationibus realibus ista diversa principia referuntur ad Christum ratione huiusmodi diversarum naturarum. Ergo similiter in Christo erunt diversae relationes reales istis correspondentes, quibus ad haec diversa principia diversimode referuntur. Sed una filiatione reali refertur ad Patrem aeternum. Ergo alia filiatione etiam reali ' referetur ad matrem.
Contra. In uno et eodem subiecto vel supposito non possunt esse plura accidentia solo numero differentia, utpote in eodem homine | non possunt esse duae albedines; ergo similiter nec duae filiationes realiter differentes. Quare et cetera.
Respondeo dicendum quod hoc est singulare in Christo, quod in ipso est tantum unum suppositum subsistens tamen in duabus naturis perfectis, quarum quaelibet nata est in proprio supposito subsistere. Et quantum ad quaestionem propositam et quantum ad quasdam alias quaestiones difficultates speciales oriuntur, quia quaedam videntur in Christo concedenda propter diversitatem naturarum quae neganda videntur propter suppositi unitatem. Propter quod circa praesentem quaestionem duae opiniones solemnes inveniuntur. Quidam ? enim ad unitatem suppositi attendentes dicunt quod cum filiatio....
On this page