Text List

Quaestio 22

Quaestio 22

Utrum aliqua qualitas possit habere esse absque omni subiecto sive sine quantitate

QUAESTIO XXII (LONGA). Utrum aliqua. qualitas possit habere esse absque omni subiecto sive sine quantitate.

Deinde circa naturam accidentis quaerebatur unum, scilicet utrum T ONOOQE S aliqua qualitas ut puta albedo vel huiusmodi possit habere esse absque omni subiecto sive sine quantitate vel superficie. Et arguebatur quod sic, quia quantitas non minus videtur dependere a substantia quam albedo a superficie. Sed quantitas potest esse sine substantia. Ergo et albedo sine superficie.

Contra. Illud de cuius ratione est dependere non potest esse non dependens. Sed albedo essentialiter est dependens a superficie. Si autem haberet esse sine superficie, non sic esset dependens. Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod cum accidens essentialiter. dependeat a substantia, est tamen ordo inter ea secundum quod quaedam immediatius adhaerent substantiae ut quantitas, et secundum hoc etiam sunt magis participabilia modum substantiae. Substantia enim materialis non habet extensionem nec determinationem ad situm et locum nisi per quantitatem, nec receptibilis est formae materialis sine quantitate. Verumtamen quia quantitas nulli formae substantiali propria est, sed ex se est indeterminata ad omnes materiales et accidit ei per quamcumque determinari, sed alia accidentia sibi determinant quantitatem (unde albedo in nullo habet esse per se et primo nisi in superficie et ideo albedo non potest per se existere), sed quia quantitas non sic determinatur, — potest separari et in ipsa alia accidentia et cetera. Quantitas etiam per se individuatur, et una quantitas per se distinguitur ab alia, et quantitas per se est accidens sensibile. Et quia immediatius adhaeret materiae et substantiae, magis participat modum substantiae ut per se esse possit; non tamen ita perfecte habet modum substantiae sive participat quod sic per se esse possit virtute propria naturali, sed virtute divina ipsam sine subiecto conservante. Sed qualitas non sic per se habet individuari et distingui, sed pér quantitatem. Non est etiam quid sensibile nisi secundum esse quod habet in superficie vel perspicuo terminato, sicut nec lux nisi secundum quod est in diaphano perspicuo. Unde szne circumscripta quantitate non posset intelligi individuatio, nec distinctio diversarum albedinum, diversarum superficierum, vel diversarum partium albedinis eiusdem superficiei, nec posset intelligi ut quid sensibile; sed cum esset forma omnino simplex et immaterialis, esset natura intellectualis et esset natura incorruptibilis nec alterativa vel transmutativa alterius nec alterabilis vel transmutabilis ab alio, nec enim esset determinata ad hic nec ad nunc et cetera. Explicit iste liber. Deo gratias. Amen.

QUODLIBETI TERTII ET QUARTI TET OMIUS QUODLIBETUM TERTIUM

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 22