Quaestio 21
Quaestio 21
Utrum in pecunia usuraria sic transeat dominium in usurarium quod habens centum libras legitime et alias centum libras per usuram, absque periurio possit iurare se non habere nisi centum libras
QUAESTIO XXI (LONGA). Utrum in pecunia usuraria sic transeat. dominium. in. usurarium quod habens centum libras legitime et. alias centum libras per usuram, absque periurio possil iurare se non habere nisi centum libras.
Deinde circa saeculares quaerebatur unum pertinens ad usuram, scilicet utrum in pecunia usuraria sic transeat dominium in ipsum usurarium quod habens centum libras legitime et alias centum libras per usuram, absque periurio possit iurare se non habere nisi centum libras. Et arguebatur quod sic, quia nullus potest effici dominus alicuius rei contra voluntatem domini; sed omnium bonorum temporalium Deus est dominus. Sed contra voluntatem Dei usurarius recipit pecuniam usurariam, cum Deus in vetere et novo testamento usuras prohibeat. Quare et cetera.
Contra. Ex translatione voluntaria alicuius rei a vero domino in alium, transfertur dominium talis rei in illum cui sic traditur. Sed hoc contingit in usura. Quare et cetera.
Respondeo dicendum quod ad hoc quod plenum dominium alicuius rei transferatur in alium ut non competat repetitio, requiritur plena et libera voluntas veri domini illius rei ipsam libere transferre potentis. Per voluntarium autem mixtum sic transfertur quod tamen competit repetitio et recipiens tenetur ad restitutionem. Ita autem est in usura secundum quod dominium transfertur tamen per voluntarium mixtum, et ideo competit repetitio. Verumtamen quantum sufficit ad propositum, dicendum est quod in tantum transit dominium in usurarium quod periurus efficitur secundum casum positum. Nam licet dicta pecunia non sit omnino sua sicut alia, est tamen sua secundum communem usum ioquendi et secundum consuetudinem iuramenta in talibus recipiendi et exigendi, et iuramentum secundum hunc modum fieri debet non secundum intellectum privatum. Sed posset dicere: non habeo nisi centum libras sic libere quin aliis tenear ad restitutionem et si darem, efficerer non solvendo et ideo de talibus talia dare non debeo. Si enim unus civis habeat centum libras ab alio de usuris et pro necessitatibus civitatis rationabiliter possit fieri collectio ab omnibus qui tenentur contribuere secundum suas facultates, de quibus debent iurare, — ponatur quod quilibet debeat solvere centesimam bonorum suorum in una collecta, — constat quod illae centum librae sunt de bonis civitatis et sunt bona civium. Si ergo ille qui usurario dedit pecuniam praedictam, qui prius habebat ducentas libras, potest iurare quod non habet nisi centum, et usurarius etiam qui prius non habebat nisi centum, potest iurare quod adhuc non habet nisi centum, ergo de tot libris non haberet civitas collectam nisi pro ducentis libris et sic. defraudaretur. Ergo in tali casu debet dicere ut dictum est, quod non habet nisi centum de quibus posset libere contribuere, sed habet centum quae sunt restituendae tali et si solvat de ilis minus restituere tenebitur illi, et forte verum est. Sed si habeat illas centum libras ab alienis qui non tenentur contribuere, quia tamen iuramentum debet fieri secundum communem usum, debet exprimere se non habere nisi centum quae sic sunt suae quod non possit contribuere de illis, quia verum est quod plus Aabet ille' per usuram et huiusmodi. Sed quid si habeat per furtum vel rapinam ubi non transfertur dominium nec potest dicere quod sit suum ? Poterit iurare quod non habet nisi centum si alias centum furatus est.
On this page