Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum prius creetur essentia quam esse

QUAESTIO II (BREVIS) Utrum prius creetur essentia quam esse .

Ad secundum sic proceditur et arguitur quod esse prius creetur quam essentia, quia secundum beatum Dionysium , quinto de Divinis Nominibus, Deus incircumscripte totum esse coambit? et omnia ipsum participant, et ibi: praemittit ipsum esse omnibus aliis quae participantur, et sic videtur quod primo creetur. Item quarta propositione de Causis dicitur quod prima rerum creatarum est esse. Ergo et cetera.

Contra. In generatione compositi non prius generatur forma quam materia vel e converso. Ergo a simili sic erit de esse et essentia.

Respondeo dicendum quod si essentia differret re ab esse et essentia esset ut pura potentia et esse esset simpliciter actus cum simul duratione produceretur utrumque, tamen essentia praecederet ipsum esse origine et e converso esse praecederet essentiam dignitate, sicut Augustinus dicit septimo Confessionum, quod materia informis praecessit formam origine, sed forma praecessit materiam dignitate et perfectione licet secundum eum ?! ambo fuerint simul tempore facta '. Si autem essentia ponatur ens actu simpliciter, ens tamen in potentia secundum quid et esse ponatur actus secundum quid, tunc licet producantur simul tempore sive duratione, tamen essentia origine et perfectione praecederet? esse. Sed quia, ut probatum est supra esse et essentia non differunt re, ideo unum non creatur prius alio nec unum praecedit aliud origine vel dignitate secundum rem.

Illud autem quod dicitur quinto de Divinis Nominibus et quarta propositione de Causis potest intelligi et secundum ! platonicos et secundum ? peripateticos.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2