Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum natura angelica sit composita ex materia et forma
Postea? quaerebatur unum de creatura? circa naturam angelicam, scilicet utrum esset composita ex materia et forma. Et arguitur quod sic, quia natura angelica composita est? ex actu et potentia, cum non sit ita simplex sicut Deus. Sed actus et potentia sunt, ut videtur, forma et materia. Ergo et cetera.
Contra. Operatio naturae angelicae est omnino immaterialis , scilicet intelligere. Ergo et natura cuius est operatio.
Respondeo. Dicunt quidam naturam angelicam esse compositam ex materia | et forma. Primo quia angeli patiuntur ab igne infernali et passio non est sine materia. Secundo quia sunt mutabiles. In omni autem re mutabili oportet ponere materiam. Ergo et cetera. Quod autem sint mutabiles patet, quia solus Deus est immutabilis !?. Ergo et cetera. Dicunt tamen quod materia spiritualis angelorum est subtilior et nobilior quam materia corporalium et est, ut dicunt, indivisibilis. Sed ista nou valent.
Ad cuius evidentiam sciendum quod omne quod habet rationem potentiae habet aliquo modo rationem materiae. Et ideo, sicut est duplex potentia, scilicet potentia pura?! quae est ad actum simpliciter qui ' est forma substantialis, et potentia secundum quid quae est ad actum secundum quid qui ? est forma accidentalis; ita etiam materia dupliciter dicitur. Nam materia dicitur et potentia pura quae est respectu formae substantialis, et haec proprie dicitur materia et hyle; et dicitur etiam materia substantia ens actu simpliciter existens, tamen in potentia ad actum accidentalem, et haec proprie dicitur subiectum. Materia ergo quae est' potentia secundum quid, subiectum scilicet accidentis, est in angelis, quia substantia eorum est subiectum aliquorum accidentium. Sed materia quae est susceptiva formae substantialis et pars substantiae compositae non potest esse in angelis.
Hoc autem patet duplici ratione. — Prima talis est. Quaecumque communicant in materia quae est subiectum formae substantialis sunt ad invicem transmutabilia, et per consequens generabilia et corruptibilia. Sed angeli non sunt tales. Ergo non communicant in materia. Sed si haberent materiam, communicarent | etiam cum corporalibus in materia etiam eiusdem rationis. Ergo et cetera. Quod autem angeli, si haberent materiam, partem sui communicarent? cum aliis habentibus materiam quae sit pars substantiae rei in materia eiusdem rationis, patet sic. Quia, si in habentibus materiam non sit materia eiusdem rationis, materiae in eis aut distinguuntur se ipsis, aut per respectus ad diversas formas. Primo modo non potest esse, quia omnis distinctio est per aliquem actum, ita quod distinctio essentialis est per actum essentialem et distinctio accidentalis per actum accidentalem. Sed materia de qua nunc loquimur, non dicit aliquem actum, sed puram potentiam. Ergo et cetera. Nec etiam potest esse talis distinctio per respectus , primo, quia cum tales respectus nihil addant super essentiam materiae et sint posteriores ea, non poterunt esse causa distinctionis materiae per essentiam ; secundo, quia si diversi respectus ad diversas formas genere facerent diversas materias genere, ita diversi respectus ad diversas formas specie facient ? diversas materias " specie, quod falsum est. Ergo et cetera. Item etiam, si materia est in angelis, saltem materia quae est in omnibus angelis | erit eiusdem rationis; et cum aliqui angeli differant ab invicem specie, tales erunt ad invicem transmutabiles. — Si dicatur ad hoc quod haec ratio non concludit, quia ponetur quod forma erit? ita nobilis quod terminet totum appetitum materiae, non valet. Quia de ratione purae potentiae est habere appetitum ad omnem formam et non ad unam determinatam; et dum est formata una illarum quantumcumque est perfecta, est" turpis et informis quantum ad aliam. Unde ponere in pura potentia appetitum totaliter terminatum per unam formam sive propter determinationem materiae ad determinatam formam sive ! propter nobilitatem et excellentiam virtutis formae, est irrationabile.
Secunda ratio principalis talis est. Virtus cuius operatio est intelligere non potest esse immersa materiae quae est potentia pura. Operatio enim tam actualis non potest dependere a potentia quae est potentia pura simpliciter, quia si pura potentia non potest per se esse "5 intelligibilis ab intellectu qui movetur a rebus ad intelligendum, multo minus illud de cuius ratione est talis materia, potest esse intellectus vel virtus intellectualis. Actus enim virtutis dependentis a tali potentia est nimis potentialis et deficiens ab actualitate actus intelligendi. Sed si in angelo esset materia quae est pura potentia, virtus intellectiva angeli esset dependens ab ea, quia forma angeli non ponitur separabilis a tali materia sicut anima separabilis est a materia corporali. Ergo in angelis non est materia quae sit subiectum formae substantialis. Et hoc vult beatus Dionysius quarto ! de Divinis Nominibus , ubi dicit angelos esse incorporales et immateriales omnes. Et Commentator vult quod in ilis sit | materia sic dicta in quibus est mutatio secundum substantiam.
Ad illud ergo de passione, dicendum quod illa passio non est naturalis et ideo mon arguit materiam esse proprie in angelis.
Ad aliud patet ex dictis, quia in angelis non negatur materia quae est subiectum formae accidentalis, sed negatur materia quae sit! subiectum formae substantialis quae proprie materia dicitur.
Ad rationem ? principaliter ad quaestionem inductam ? dicendum quod illud argumentum in omnem eventum non valet. Quia nec ponendo cempositionem esse et essentiae, nec ponendo compositionem formae et materiae subterfugitur illud argumentum, quia hic non concluditur de compositione essentiae cum alio, sed de compositione vel de simplicitate essentiae in se. Si enim compositio cum alio sufficit ad hoc | quod essentia creaturae recedat a simplicitate Dei, tunc sufficeret ponere in qualibet creatura praeter substantiam aliquod accidens cum quo componatur, absque hoc quod ponatur compositio ex esse et essentia vel ex materia et forma. Et ideo aliter dicendum quod recessus a simplicitate divina non est per aggregationem plurium rerum, alioquin forma vel non recederet a simplicitate divina vel esset composita ulterius ex aliquibus pluribus et iretur in infinitum. Sequeretur etiam quod illud magis recederet a simplicitate divina quod esset ex pluribus compositum, et sic elementum simplex minus recederet a simplicitate divina quam homo, et cum recessus maior a divina simplicitate faciat aliquid ? minus perfectum, homo esset minus perfectus " quam purum elementum. Et ideo dicendum quod iile recessus, sicut alias dictum est, non est includere diversas res sed includere potentialitatem cum actualitate defectiva in eadem re simplici quantum ad compositionem realem.
On this page