Quaestio 15
Quaestio 15
Utrum illi quibus commissa est a domino papa potestas audiendi confessiones possint absolvere a casibus retentis episcopis a iure vel consuetudine habita licentia a sacerdotibus parochialibus
QUAESTIO XV (BREVIS). Utrum illi quibus commissa est a domino papa potestas audiendi confessiones possint absolvere a casibus retentis episcopis a iure vel consuetudine habita licentia a sacerdotibus parochialibus .
Ad tertium sic proceditur, et arguitur quod tales possint absolvere a casibus episcoporum, quia in hoc quod privilegio fratrum praedicatorum et minorum quod habent sub praedicta: forma, excipiuntur soli casus papales, videntur omnes alii concedi, et sic videntur concedi casus episcoporum.
Respondeo. Sic est in privilegio : vobis concedimus auctoritate praesentium ut fratrum ac familiarium virorum ac aliorum fidelium causa devotionis ad vos recurrentium de suorum licentia praelatorum confessiones audire ac eis pro | commissis poenitentiam iniungere valeatis , nisi forte ipsi talia commiserint propter quae sedes apostolica sit merito consulenda. Dicendum ergo quod licet in simplici commissione intelligantur excepti tam casus papae quam casus episcoporum, in tali tamen commissione ubi expresse committitur totum exceptis casibus papalibus, videntur concedi casus episcopales. Primo quia quod de uno negatur, de alio videtur concedi ut habetur vigesima quinta distinctione, Qualis . Secundo quia cum in commissione generali sine quacumque expressione intelligantur casus papales 5 excipi ut Extra, de officio legati , Quod translationem , de nullo serviret illa exceptio si casus episcopales non intelligerentur concedi. Sed quia praelati habent per licentiam concedere materiam istis cui applicent potestatem commissam a domino papa, si praelati puta episcopi absolute dant licentiam nihil determinando, tales possunt absolvere a casibus episcopalibus. Si autem sic dent licentiam: do licentiam | subditis meis confitendi '' sic quod possint eos absolvere ab omnibus exceptis casibus !' retentis episcopis, et si non acceptant hoc ex nunc licentia sit nulla, ā tunc si acceptant talem licentiam, non possunt absolvere a casibus episcopalibus ; si autem non acceptant, a nullo possunt absolvere quia licentia annullatur. Sacerdotes autem parochiales qui nihil possunt retinere, dando licentiam concedunt eis quantum possunt.
On this page