Text List

Quaestio 14

Quaestio 14

QUAESTIO XIV (BREVIS). Utrum examinati et approbati a certis personis habentes ex privilegio potestatem praedicandi post talem approbationem debeant ab ordinariis recipi ad praedicandum nisi doceant se sic examuinatos .

Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod talis teneatur? docere de approbatione sua. Quia dicitur Extra, de officio iudicis delegati Cum ?? in iure quod cum aliquis iudex mandat vel praecipit sacerdoti alicui quod denuntiet aliquem excommunicatum, quod sacerdos non tenetur hoc facere nisi sibi constiterit !! de mandato auctoritate cuius dicit se hoc '? mandare. Ergo similiter et !? in proposito.

Contra est consuetudo communis qua tales sine tali certificatione recipiuntur.

Respondeo dicendum quod talis sic recipiendus aut est persona nota et gravis, et sic decet quod recipiatur sine tali certificatione et potest recipi exemplo papae nonageszma septima ' distinctione, Nobilissimus . Sed non est de iure scripto, immo, ut dicitur ibi, ille fuit receptus ex gratia sine litteris, et ideo non est trahendum in consequentiam. Si autem sit incognitus !5, debet docere de eo quod asserit, sicut patet quadragesima secunda distinctione, Quiescamus ubi dicitur quod dicens se sacerdotem esse, si non sit notus, quod debet de hoc inquiri, et capitulo Contra morem quod allegans' ex privilegiis sibi aliquid competere debet docere. de privilegiis ?.

Et per hoc patet ad quaestionem et ad obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 14