Quaestio 22
Quaestio 22
Utrum aliqua qualitas puta albedo possit habere esse sine quantitate
Postea quaerebatur unum quantum ad naturam accidentalem, scilicet utrum aliqua qualitas puta albedo possit habere esse sine quantitate. Et arguitur quod sic, quia non minus dependet albedo a quantitate quam quantitas a substantia. Sed quantitas potest esse sine !? substantia. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum quod licet quantitas possit esse virtute divina sine substantia, non tamen videtur quod ita possit esse albedo vel consimilis qualitas sine quantitate. Primo quia quantitas, cum ! immediatius sequatur substantiam quam qualitas vel aliud accidens , magis potest participare modum substantiae quam qualitas, quod est esse sine subiecto. Secundo quia quantitas sibi nullam formam materialem determinat, sed indeterminate respicit omnem ? formam materialem. Qualitas autem determinat | sibi quantitatem. Unde magis videtur qualitas dependere a quantitate quam quantitas a substantia. Puta albedo non potest inveniri nisi in superficie; quantitas autem in omni substantia materiali. — Tertio quia quantitas individuatur per se et determinatur ad hic et nunc, non sic ' qualitas, et ideo qualitas non potest habere esse individuum sine quantitate sicut !" quantitas sine substantia. — Quarto quia qualitas non est sensibilis sine quantitate, puta albedo non est quid sensibile sine superficie vel perspicuo terminato sicut nec lux sine diaphano. Et ex intellectualis. non corruptibilis nec mutabilis quae omnia ponerent albedinem extra naturam sui generis; non sic sequitur de quantitate. Et ideo non videtur quod ita sit separabilis albedo vel consimilis qualitas a quantitate sicut quantitas a substantia.
On this page