Text List

Quaestio 21

Quaestio 21

Utrum habens centum libras legitime et centum libras de usura. posset sine. periurio iurare se non habere nisi centum libras. propter hoc. quod. pecunia. usuraría non transit in dominium eius

QUAESTIO XXI (BREVIS) Utrum habens centum libras legitime et centum libras de usura. posset sine. periurio iurare se non habere nisi centum libras. propter hoc. quod. pecunia. usuraría non transit in dominium eius .

Postea quaerebatur unum pertinens ad personas saeculares, scilicet utrum habens centum libras legitime et centum libras de usura posset sine periurio ' iurare se non habere nisi centum libras propter hoc quod pecunia usuraria non transit in dominium eius. Et arguitur quod sic, quia nulli acquiritur ius in aliqua re ultra voluntatem domini veri. Sed contra voluntatem Dei qui est verus Dominus omnium tenet usurarius pecuniam usurariam. Ergo illa pecunia non est sua, et per consequens potest iurare se non habere quod tenet per usuram.

Contra. Voluntate veri domini qui tradit pecuniam usurariam , tradita est ei et translata est " per consequens in eius dominium. Ergo et cetera.

Respondeo. Ad translationem veri dominii alicuius rei in aliquem ita quod non competat repetitio, requiritur libera voluntas veri domini qua velit eam sic transferre. Sed sic non est in translatione pecuniae usurariae, immo est ibi voluntarium mixtum et non voluntas libera, et ideo usurarius non est verus dominus pecuniae usurariae quin competat repetitio. Tamen licet ita sit, si iurat talis se non habere nisi centum, est periurus quia iuramenta sunt | facienda secundum communem modum loquendi secundum quem consueverunt fieri iuramenta. Secundum autem communem modum loquendi. secundum quem consueverunt recipi et fieri talia iuramenta, illa pecunia est sua licet simpliciter non sit sua. Et ideo esset ".periurus, et ideo "' deberet dicere quod licet habeat ' ducentas, non tamen habet ? nisi centum de quibus non oporteat ' facere restitutionem. :

Sed ! ponatur casus ', .scilicet quod fiant collectae debitae in aliqua ! civitate secundum facultatem civium, et unus burgensis habeat de bonis alterius centum ! per usuram. Quid faciendum est in illo casu? Quia si nec ille a quo acceptae sunt centum per usuram nec etiam usurarius qui tenet solvat aliquid de illis centum, defraudabitur civitas, cum illae centum pertineant ad bona ' civitatis. In tali ergo casu tenetur?" usurarius dicere: centum habeo legitime et centum habeo de usura a tali cive. Si vultis, tradam ratam de illis centum sic quod quantum dederit, tanto ad minus solvendum tenebitur. Si autem sit' ille a quo habuit?, talis qui non tenetur ? contribuere, debet iurare se non habere nisi centum de quibus debeat et possit contribuere, et tunc etiam secundum communem loquendi usum dicet verum, quia de pecunia usuraria non debet contribuere nec est sua sic quod possit de illa contribuere. Si autem habuerit? per furtum vel? rapinam, sic etiam secundum communem usum loquendi potest dicere se simpliciter non habere.

Ad rationem ergo dicendum quod licet non habeat illam pecuniam pleno iure nec sit sua simpliciter, est tamen sua secundum communem modum loquendi quo consueverunt fieri et recipi talia iuramenta. Argumentum ? in contrarium non concludit, quia non fit illa translatio libera voluntate sed voluntario mixto.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 21