Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus possit ex materia. corruptibilis producere aliquod corpus incorruptibile
Postea arguebatur ad secundum, quod Deus possit ex materia corporis corruptibilis producere corpus aliquod incorruptibile per naturam, quia materia non est causa corruptionis nisi ratione privationis quae machinatur ad maleficium et corruptionem. Privatio autem non est in materia nisi materia sit sub forma habente contrarium : tali enim formae est annexa privatio. Corpus ergo, in quo est materia sub forma non habente contrarium, cum careat causa corruptionis, est incorruptibille per naturam. Sed Deus posset producere ex materia corporis corruptibilis aliquod corpus in quo esset forma non habens contrarium, et sic in illo non esset privatio, et sic nec causa corruptionis esset in eo; ergo esset incorruptibile per naturam. Maior patet per Philosophum, primo Physicorum, minor probatur. Nam forma caeli est forma non habens contrarium, quod patet ex eo quod caelo non competunt proprietates contrarietatem importantes, quia nec est leve, nec grave, nec calidum, nec frigidum, et cetera. Sed Deus posset ex materia terrae producere aliquod corpus caeleste, tum quia videretur derogare divinae omnipotentiae si non posset quamcumque formam materalem producere in quacumque materia, tum quia secundum sanctos aliquos et plures doctores, caelum quod nunc existit productum est ex materia eiusdem rationis cum materia elementorum. Sed qua ratione Deus produxit caelum ex tali materia, cum non praeexisteret prius sub forma contrarium habente, posset et iam ex materia quae nunc est sub forma corruptibili tale corpus incorruptibile producere.
Contra. Quae non communicant in genere non communicant ! in materia eiusdem rationis. Sed corruptibile et incorruptibile non communicant in genere, ut patet per Philosophum, nono Metaphysicae. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod secundum illos qui dicunt Deum posse separare secundum esse omnia quae important diversitatem in essentia, scilicet motum a mobili, materiam ! a forma, et albedinem a quantitate, videretur forte dicendum quod etiam omne ens posset cuilibet enti unire, et quamlibet formam cuilibet materiae, et sic posset formam angeli sive angelum qui est forma quaedam, vel formam caeli producere in materia, vel ex materia elementi, vel alterius corporis corruptibilis: tale autem esset incorruptibile. Sed non video quomodo omnia talia sint possibilia ; confiteor tamen Deum posse omne illud quod contradictionem non includit, licet non intelligam omnia quae facere potest.
Quia ergo, sicut contradictionem videtur importare quod Deus formam secundum se subsistentem, a materia nullo modo dependentem, vel ad ipsam habitudinem essentialem nullam habentem, faceret in materia ; et sic illud quod est omnino independens a materia ab illa per se et essentiali habitudine dependeret, et quod est omnino immateriale faceret materiale, et sic idem esset materiale et immateriale, — ita etiam quod in materia quae, quantum est de se, nata est esse sub omnibus formis materialibus et sic, quia nullam sibi determinat, cum est sub una appetit esse naturaliter sub alia, et talis appetitus inseparabilis est a materia et necessario includit veram privationem eo quod diminute perfecta est quia caret forma qua nata est perfici, fiat aliqua formarum secundum naturam suam inseparabilis a materia, videtur contradictionem importare. Nam ex hoc quod poneretur talis materia secundum se esse in potentia ad formam aliam, poneretur naturaliter spoliabilis ab illa sub qua sic esset, eo quod non posset esse simul sub pluribus. Ex hoc autem quod tale corpus poneretur naturaliter incorruptibile, talis forma poneretur naturaliter a materia inseparabilis , et sic poneretur separabilis et inseparabilis ; et ideo videtur quod impossibile sit fieri aliquod corpus incorruptibile per naturam ex materia tali. Dictum est enim alibi diffusius quod licet materiale non possit converti in purum immateriale, non est tamen negandum quin possit converti in materiale compositum ex vera materia et forma non sic omnino in materiali ; quin vere det esse et actum primum composito, faciens unum ens per se cum ipsa materia quae est principalis ratio quod talia sunt convertibilia ad invicem. Immo etiam generaliter loquendo, impossibile est aliquod corpus incorruptibile per naturam habere quamcumque veram materiam partem sui, appellando veram materiam id quod excludit omnem actualitatem et de se non importat nisi puram potentiam in genere substantiae, quia cum talis res ratione suae talis potentiae de se sit indifferens ad esse et non esse simpliciter, et sic est id quo aliquid habet potentiam qua potest esse et non esse simpliciter, omne illud in quo est talis natura est naturaliter corruptibile, habens naturam per quam potest non esse. Unde dicit Philosophus nono Metaphysicae, quod nihil in quo est potentia est sempiternum, quia omnis potentia ad esse est contradictionis, et ideo illud quod habet potentiam ad esse habet etiam potentiam ad non esse.
Nec potest dici quod ista et consimilia dicta sunt intelligenda de illa potentia ad esse quae est potentia primae materiae generabilium et corruptibilium, quae dicitur hyle, sed est quaedam alia potentia et alia materia corporum incorruptibilium differens ab illa, non per aliquid sibi additum, sed per habitudinem ad aliam et aliam formam, scilicet quia materia caeli habet habitudinem ad formam quasi universalem et perfectam, alia vero ! habet habitudinem ad particulares et imperfectas. Ex quo enim haec habitudo non tollit quin haec materia et illa sit de se potentia ad esse simpliciter, nullam actualitatem secundum quamcumque formam includendo, nullam differentiam potest hoc ponere in natura materiae. Cum etiam habitudo materiae non sit nisi quidam appetitus quo inclinatur materia ad formam, materia quae est talis potentia ad esse simpliciter non potest determinari ad habitudinem determinatam respectu alicuius formae determinatae, ita quod quaecumque alia habitudo ad quamcumque formam aliam excludatur. Unde non potest convenienter dici quod materia, quae est talis potentia, appetat aliquas formas secundum quod sunt imperfectae vel non potentes perficere totum appetitum materiae : hoc enim est ex imperfectione formae in quantum nulla est quae perfecte possit totum appetitum materiae terminare . Potentia enim materiae est sic infinita quod, cum sit ad esse simpliciter, quocumque esse acquisito per quamcumque formam, cum adhuc sit nata esse sub alia forma dante aliquod esse simpliciter, materiae appetitus remanet indeterminatus respectu illius, et ita est de omnibus. Unde non potest poni diversitas in essentia materiae talis ex diversitate formarum quarum una perfectior et universalior altera, quia materia quae non est nisi potentia ad esse secundum se, indifferens est ad omnes. Item arguit sic Commentator, primo Caeli et mundi: si caelum haberet materiam quae est potentia ad esse aliquid, esset frustra in natura, quia propria operatio potentiae est corruptio et generatio 5, vel transmutatio de forma in formam. Si ergo esset aliqua materia quae de se est in potentia ad esse, sine generatione et corruptione, contingeret quod aliquod ens esset sine actione, propter quam est huiusmodi sua potentia et cetera. Et ex istis apparet quod manifestum inconveniens est dicere quod in caelo est materia eiusdem rationis cum materia corruptibilium, et ex hoc etiam patet quod nec hoc est possibile.
Et ad evidentiam solutionis rationis ad hoc factae est intelligendum quod, secundum doctrinam Philosophi in primo Physicorum, ista tria sunt ab! invicem omnino inseparabilia, scilicet materia prima ?, et privatio, et contrarium sive forma contraria formae generandae, quia ubicumque est unum ? istorum, sunt alia duo. Quia enim materia quae quantum est de se est pura potentia in genere substantiae, nullum actum substantialem sibi determinat, sed ad omnes formas materiales quantum est de se est indifferens, propter quod non potest esse sine omni forma, sed oportet quod semper sit sub aliqua formarum ad quas de se sic est in potentia, et quia cum est sub una non potest esse simul sub alia ad quam tamen quantum est de se est in potentia; — ideo materia semper est sub privatione omnium formarum, una excepta. Sed sicut est ordo in formis et gradus in contrarietate earum, ita etiam suo modo est in privationibus. Unde dicit Commentator primo Physicorum, privatio universaliter non separatur a materia, quia quantumcumque forma admiscetur cum illa materia, tantum admiscetur cum privatione formae oppositae illi formae cui admiscetur, et ipsa non habet in se formam propriam neque privationem propriam et cetera.
Nec aliud est privationem esse in materia, vel esse annexam formae contrariae vel quae habet contrarium, quam materiam esse sub aliqua forma determinata qua determinate perficitur et qua in existente materia caret alia qua nata est perfici. Privatio enim nihil aliud est quam negatio vel carentia alicuius formae qua nata est perfici subiectum cuius est illa negatio. Unde dicitur quod non est negatio simpliciter , sed negatio in subiecto apto. Sed quacumque forma posita in materia tali quae secundum se est in potentia ad omnes formas naturales, omnia ista concurrunt. Ideo impossibile est privationem a materia separari quae est indifferens de se ad plures formas sive in qua communicant plures formae. Nam, ut iam dictum est, privationem esse in materia nihil aliud est quam ipsam materiam carere forma quae communicat in ea cum forma sub qua est, non compatiente secum aliam, ipsa materia necessario existente sub aliqua forma, sicut in substantia dicitur forma formae contraria nonnisi ex hoc quod communicant in eodem subiecto sive in eadem materia ! a qua mutuo se expellunt, quia in ipsa non possunt simul esse. Unde omnis forma substantialis quae est in materia in qua, quantum est de se, nata est esse alia forma, est illi alteri formae contraria. Et haec est causa quare omnia quae communicant in materia eiusdem rationis sunt ad invicem transmutabilia, unitas scilicet et indifferentia subiecti respectu formarum. Unde dicit Philosophus octavo Metaphysicae : Omnia quae sunt ex eadem materia unum generatur ex reliquo. Idem etiam dicit primo de Generatione quod ? quae communicant in materia sunt ad invicem transmutabilia, ex quo potest argui a destructione consequentis : quae non sunt ad invicem transmutabilia non communicant in materia.
Cum autem dicitur ad talia dicta Philosophi, quod verum est quod quae non sunt ad invicem transmutabilia non communicant in materia, ut est transmutationis subiectum et ut est privationi coniuncta, quia sic est principium transmutationis, sed non oportet quod non communicent in materia ut secundum suam essentiam consideratur, — parum videntur a sic dicentibus talia dicta Philosophi reputari; quia per hoc imponitur Philosopho quod dictum suum non sit per se verum, et casuale dictum sive per casum sed importet petitionem principii. Ouia cum dicitur quod quae? non sunt ad invicem transmutabilia, non communicant in materia et cetera, si hoc sic intelligatur quod verum sit quod quae communicant in materia ut est transmutationis subiectum sunt ad invicem transmutabilia, tunc dictum suum importat petitionem principii ut nihil aliud sit dictum: quae communicant in materia ? sunt ad invicem transmutabilia — quam quae sunt ad invicem transmutabilia sunt ad invicem transmutabilia. In hoc enim quod dico : materia ut est subiecta transmutationi, importatur transmutabilitas aliquorum ; illa ergo dicere esse transmutabilia est dicere transmutabilia esse transmutabilia. Ergo cum Philosophus non intendat, nec consuevit sic loqui sed causaliter, et idem sit causa transmutabilitatis aliquorum et huius quod est materiam esse subiectam transmutationi, non potest etiam hoc esse intentio Philosophi ut velit dicere quod materia ut est subiecta transmutationi est causa quare aliqua ad invicem transmutantur ; — sic enim aliquid esset causa sui ipsius, — sed intendit quod ipsa identitas materiae in pluribus per se est causa transmutationis eorum ad invicem. Quod patet per hoc quod dicit septimo Metaphysicae : materia in unoquoque est per quod est possibile esse et non esse. Unde ubique manifeste intelligit Philosophus quod impossibile est aliqua communicare in materia eiusdem rationis secundum ipsam essentiam materiae, et illa non esse transmutabilia naturaliter ad invicem, licet materia numquam sit transmutabilis absque contrario et privatione; quae secundum ipsum etiam impossibile est a materia separari universaliter; immo cum corrumpitur ' una privatio per accessum formae qua prius materia carebat, statim adest privatio alterius.
Ex praedictis ergo patet quod ponentes in caelo materiam eiusdem rationis cum materia elementorum et tamen dicunt ipsum esse incorruptibile per naturam, contradictoria simul ponunt. Nam in hoc quod dicunt quod materia non est subiectum transmutabile nisi cum est sub privatione et sub forma contraria, verum dicunt, sed ista sunt a materia inseparabilia et ista non sunt per se et primo totalis ratio transmutabilitatis rerum corruptibilium, sed ipsa essentia materiae quae tamen non potest esse sine his. Cum autem dicitur quod forma caeli non habet contrarium nec privationem annexam verum dicitur, sed cum dicitur quod est in materia eiusdem rationis cum materia elementorum iam contradictoria ponuntur , unum ratione materiae, aliud ratione ipsius formae secundum se. Nam ex hoc quod est in materia quae est talis naturae quod est in potentia dicto modo quae non potest separari a privatione et contrario, ponitur forma esse habens contrarium et cui privatio est annexa. Ex hoc autem quod dicitur quod eam non consequitur neque gravitas neque levitas neque calidum neque frigidum et huiusmodi, ponitur quod est non habens contrarium et ideo sic ponendo ponunt contradictoria.
On this page