Quaestio 3
Quaestio 3
Quid est illud positivum quod est substractum negationi quae importatur in hoc nomine innascibilitas quae est notio Patris
OUAESTIO III. Quid est illud positivum quod est substractum negationi quae importatur in hoc nomine innascibilitas quae est notio Patris.
Deinde circa personalia quaerebantur quaedam pertinentia ad personam Patris, quaedam pertinentia ad personam Filii Circa Patrem quaerebatur unum, scilicet quid est illud positivum quod est substractum negationi quae importatur in hoc nomine innascibilitas, quae est notio Patris. Et arguebatur quod illud positivum quod est sub- stractum negationi importatae nomine innascibilitas, non sit essentia !, quia cum innascibilitas sit notio propria Patris, et personam Patris notificans, illud quod illi negationi substernitur non potest esse id quod commune est tribus personis; hoc est essentia 7. Ergo et cetera.
Item nec ipsa persona Patris. Quia cum notio dicatur quia notificat personam, sive notionem facit de persona ?, illud quod substernitur huic negationi debet esse aliquid notificans ipsam personam Patris. Ergo nec potest esse ipsa persona Patris, alioquin idem secundum idem notificaret seipsum.
Item nec proprietas Patris, sive personae Patris constitutiva, quia cum illa sit etiam quaedam notio Patris, iam in Patre non essent duae notiones propriae Patri sed una tantum.
Contra. In persona Patris non sunt nisi praedicta positiva, ergo in altero illorum oportet huiusmodi negationem fundari.
Respondeo dicendum quod circa istam quaestionem ? tria sunt declaranda. Primo quomodo, quia notio aliquid dignitatis importat, oportet quod ingenitum fundetur super aliquo positivo. Secundo quomodo fundatur super positivo quod est ipsa essentia communis et tamen est proprium Patris. Tertio quomodo fundatur in ipsa essentia praecise ut est Patris vel in Patre, et ideo etiam aliquo modo ei substernitur proprietas Patris alia existens a proprietate innascibilitatis.
Quantum !? ad primum, ergo sciendum quod notio in divinis dicitur id quod est propria ratio cognoscendi aliquam personam. Cum ergo secundum originem !! et emanationem personae divinae multiplicentur et distinguantur, per ea quae ad huiusmodi originem pertinent notificantur; et quia ad huiusmodi originem pertinet quod una persona sic se habeat quod non sit ab alia, sed aliae ab ipsa, et sic habet rationem primi principii, duo ad eius dignitatem pertinent per quae potest ipsa notificari. Nam in quantum habet rationem primi et sic non entis ab alio, notificatur ' per aliquid quod negationem im- portat, scilicet per innascibilitatem, vel per ingenitum. In quantum autem habet rationem principii et ut ab ea alius, notificatur per aliquid positivum, scilicet per Paternitatem. Et sic personae Patris conveniunt duae notiones propriae, quarum unam oportet importare negationem.
Sed quia notio debet importare aliquid ad dignitatem pertinens, negatio autem et non ens non videtur aliquam dignitatem importare — nam negatio simpliciter quae dicitur negatio extra genus ita dicitur de non ente sicut de ente quia non homo dicitur leo et chimaera, — ideo oportet quod negatio notionem importans fundetur in aliquo positivo, et sic sit negatio in genere importans aliquid quod est secundum aliquem modum essendi. Patet igitur primum.
Sequitur de secundo quomodo haec notio fundatur in essentia communi et tamen est propria Patri. Propter quod sciendum quod ? quia illud quod substractum ' est notionibus et relationibus in personis divinis est ipsa essentia, ideo videtur dicendum quod substractum huic negationi est divina essentia, ut sit sensus. Pater est ingenitus, id est est habens in se divinam essentiam non ab alio, hoc enim scilicet habere divinam essentiam in se non ab alio ! est proprium personae Patris, et hoc modo etiam ingenitum est ? proprium illi. Nam ingenitum, prout per ipsum importatur negatio in genere in divinis, dicit uno modo id quod non est terminus productionis alicuius determinatae scilicet generationis per se, est tamen communicatum vel habitum in aliquo per generationem et sic divina essentia dicitur in se esse ingenita; alio modo id quod nec est terminus per se generationis nec habitum vel communicatum per generationem, est tamen terminus productionis alterius sive habens esse per aliam productionem quae tamen non est sine generatione, et hoc modo Spiritus Sanctus secundum Iohannem ingenitus dicitur.
Tertio modo id quod nullius productionis est terminus, immo nec est terminus generationis nec in alio habet esse per generationem nec habet esse modo essendi qui supponat generationem, et hoc modo Pater dicitur ingenitus. Sed quia generatio divina est prima omnium productionum, dicere in divinis sic esse aliquid ingenitum idem est cum eo quod est nullo modo esse ab alio; et ideo, ut dicit Ricardus sexto de Trinitate : quia solus Pater a nullo est, idcirco nulla ratione genitus dici potest, propter quod nomen ingeniti accepit. Ex quo patet quod per illud ingenitum includitur inspiratum, quia ablata prima processione aufertur secunda, et sic hoc modo dicitur solus Pater ingenitus. Unde dicit Hilarius, tertio de Trinitate, de Patre: ipse est plenus, perfectus, aeternus, non aliunde quid sumens, sed ad id quod ita manet sibi ipse sufficiens, hoc ergo ingenitus. Ex quo patet quod ingenitum positive dicit plenitudinem et sufficientiam in Patre, ex se negative autem dicit nihil habere ab alio; ut secundum hoc ingenitum sit notio ratione negationis quam importat, aliquid tamen dignitatis importans ex hoc quod supra talem affirmationem fundatur. Habere enim omnia quae divinitatis sunt essentialia ex se formaliter toti Trinitati convenit. Sed ea sic habere ex se formaliter quod cum hoc a nullo principiative, hoc magnae dignitatis est, et soli Patri convenit. Patet ergo quod licet ingenitum habeat fundamentum positivum quod est essentia communis, tamen est proprium Patri esse ingenitum et sic patet secundum.
Sequitur de tertio, scilicet quomodo fundatur in essentia praecise ut est Patris, et ideo etiam aliquo modo ei substernitur proprietas Patris, ita tamen quod ipsa essentia sit formalis ratio innascibilitatis, et non paternitatis, propter quod oportet aliam esse proprietatem innascibilitatis a proprietate Paternitatis. Ad cuius evidentiam est ulterius intelligendum quod ei quod est ingenitum in divinis non substernitur sola divina essentia, nec etiam quodcumque suppositum simpliciter et absolute, sed suppositum determinatum cum determinata proprietate. Nam hoc quod dico ingenitum potest considerari dupliciter. Uno modo secundum se et ratione formae, et sic ei non est substractum nisi essentia, absque aliqua proprietate relativa : ingenitum enim simpliciter dicitur suppositum quodcumque, sive absolutum, sive respectivum, habens essentiam aliquam ex se formaliter, ita quod a nullo principative . Secundum hoc, si persona Patris esset hypostasis absque proprietate paternitatis quae essentiam divinitatis haberet non ab alio, esset ingenita, absque eo quod huiusmodi relatio vel notio haberet aliquod ?? relativum substractum. Alio modo consideratur ratione materiae, scilicet ut circa divinam naturam, et sic substractum est illi negationi, uno modo aliquid quasi dispositive et determinative ut in quo habet fundari et hoc non est nisi divina essentia, — alio modo ut quo habet fundari in illo, et haec est ipsa proprietas Paterna sive generare — eo enim quod generare in divinis est prima productio necessarium est quod generans non ab alio princi pative habeat divinam naturam, — tertio modo ut cuius est et hoc est ipsum suppositum cum proprietate Paternitatis.
On this page