Quaestio 20
Quaestio 20
Utrum posito tali casu quod maritus moriatur tantis debitis obligatus quod sint obligata dotalia et relinquat sola dotalia, uxor et filii tenentur tale debitum restituere
QUAESTIO XX. Utrum posito tali casu quod maritus moriatur tantis debitis obligatus quod sint obligata dotalia et relinquat sola dotalia, uxor et filii tenentur tale debitum restituere.
Deinde circa laicos quaerebatur unum pertinens ad debiti restitutionem : scilicet, posito tali casu quod maritus alicuius mulieris moriatur tantis debitis obligatus quod pro debitis suis sint obligata dotalia sive ea quae proveniunt ex parte mulieris ipso vivente, et relinquat sola dotalia uxoris uxori suae et filiis, utrum, inquam, hoc posito, tam uxor quam filii post decessum viri tenentur tale debitum restituere.
Et arguebatur quod sic. Quia res transit cum suo honore. Ergo cum bona quae aliquando fuerunt talis viri ut domini principalis, ipso moriente, transeant ad filium et uxorem, quae, ratione viri, dum vir viveret, erant obligata ad dictam satisfactionem, videtur quod remaneant ad hoc idem obligata cum possidentur a filio vel uxore.
Contra : nullus tenetur satisfacere pro alio a quo non habet aliquid de bonis illius. Sed ita est in proposito, ut videtur; quia pater non habuit ius et dominium in bonis illis, nisi ratione matrimonii. Ergo solum stante matrimonio bona eius fuerunt et, soluto matrimonio per mortem in illis nullum ius sibi competit; quare et cetera.
Respondeo dicendum quod secundum iura maritus sic est dominus rerum dotalium, id est rerum quae ex parte uxoris proveniunt !, quod ipso dominio realiter et radicaliter apud uxorem remanente, ipse est dispensator et gubernator earum sic quod ex ipsis et fructibus earum debet onera matrimonii sustinere, nec de ipsa substantia dotis debet aliquod diminuere nisi de voluntate mulieris hoc procedat; et super hoc interposito sacramento ad hoc quod si talia alienata fuerint, non possunt repeti per ipsam mulierem ; et ideo etiam constante matrimonio, uxor contra maritum vergentem ad inopiam, pro sua dote salvanda potest agere efficaciter. Ex quo patet quod de iure non est convenienda uxor super solutione debitorum mariti nec ea solvere tenetur, nisi ei in bonis successerit; et tunc etiam si inventarium secundum formam iuris fecerit, non tenetur nisi ad tantum quantum de bonis mariti habuerit". Similiter etiam filius ratione patris non debet conveniri nec eius debita solvere nisi ef successerit. Secundum enim iura scripta et secundum aequitatem iuris naturalis nemo ex contractu alterius obligatur cum de bonis eius ad ipsum nihil pervenerit. Sed fil ius quantum ad bona quae ad ipsum ex parte patris proveniunt? est quasi eadem persona cum patre et tenetur de illis satisfacere loco patris. Cum ergo in casu proposito pater nullum ius habuerit in dictis bonis nisi ratione matrimonii et durante matrimonio et illud fuit etiam multum limitatum, ipso mortuo, perit illud ius; et illud naturale dominium quod habebat uxor, etiam vivente marito, licet non usum vel exercitium, redit ad ipsam cum effectu plenario, et omnino liberam habet de illis dispositionem, nisi pro quanto filius ius haereditarium in illis bonis habet in quantum succedere habet matri in illis quae, quia non perveniunt ad ipsum ratione patris, ideo ex iliis non tenetur satisfacere pro debitis patris. Immo, esto quod forte secundum aliquam consuetudinem maritus habuit tale ius in illis, matrimonio existente, quod de ipsis potuisset satisfacere, si voluisset, nec uxor contradicere potuisset, tamen si non satisfecit, soluto matrimonio, perit illud ius et revertitur res ad naturam pristinam, prout 'est consonum iuri naturali et iuri communi scripto. Sed quia diversarum provinciarum diversae sunt consuetudines quae iuribus aequipollent, esset super hoc ad consuetudinem plenius recurrendum, si tamen sit consuetudo rationabilis, non corruptela.
On this page