Quaestio 19
Quaestio 19
Utrum bona spiritualia facta per religiosos quorum bonorum faciunt participes non religiosos sibi familiares tantum valeant multis quantum valerent paucis
QUAESTIO XIX. Utrum bona spiritualia facta per religiosos quorum bonorum faciunt participes non religiosos sibi familiares tantum valeant multis quantum valerent paucis.
Consequenter arguebatur ad secundum quod talia bona minus valeant multis quam paucis, quia finitum quanto plus communicatur et dividitur tanto pars quaelibet eius minor efficitur et minus valet. Sed talia bona sunt finita. Ergo cum pluribus communicantur et in plures dividuntur minus est quod unusquisque habet de illis quam si paucioribus communicarentur.
Contra. Efficaciora et perfectiora sunt spiritualia quam corporalia. Sed aliqua corporalia beneficia sic communicantur quod non minus habent multi de illis quam pauci, ut patet de communicatione lucis solis et! vocis. Ergo similiter debet esse de bonis spiritualibus.
Respondeo dicendum quod bona spiritualia sacramentalia valent ex duobus: et ex ipso opere operato? et ex? ipso opere operante, id est devotione et dispositione operantis. Alia autem bona, scilicet ieiunia, orationes privatae et cetera talia principaliter valent ex devotione operantis et talia spiritualia quae non communicantur secundum partes, sed indivisibiliter omnibus, ex hoc non minus valent multis quam paucis, quia unus non recipit partem unam et alius aliam. Sed quia devotio secundum cursum communem videtur diminui si ad plures minus notos et familiares extendatur, videtur quod talia minus valeant ex hac parte multis quam paucis. Sed tamen, quia etiam secundum devotionem petentium magis vel minus eis valent si multis instent efficaciter et recipientes ipsos recta intentione recipiant, videtur quod eorum efficacia non diminuatur quia supponendum est quod Deus suppleat defectum devotionis si diminuatur secundum actum, cum maneat sufficiens secundum habitum et radicem; sed si nimis faciliter et generaliter recipiant quoscumque, licet melius sit his qui sic ad familiaritatem recipiuntur quod eis talia bona communicentur, quia saltem devotio directa ad ipsos magis quam ad alios aliquid operatur, cum tamen ipsa ratio familiaritatis quamdam specialitatem importet aut non esset utilis talis assumptio ad talem familiaritatem, non videtur quod sit hoc passim et indifferenter faciendum, sed paucis et notabilibus personis.
On this page