Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus possit eumdem motum numero qui fuit reparare
Post hoc quaerebatur utrum Deus possit eumdem motum numero qui fuit reparare. Et arguebatur quod sic; quia non minoris potentiae est Deus respectu successivorum quam respectu permanentium. Sed Deus potest permanentia quae fuerunt, eadem numero reparare ; ergo et cetera.
Contra. Deus non potest facere quod praeteritum sit praesens, quia iam non esset praeteritum, nec quod pars motus praecedens sit cum posteriori parte motus vel post illam. Sed hoc contingeret, si eumdem motum numero repararet; ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod Deus cuius potentia est infinita potest quicquid est possibile fieri. Possibile est autem fieri id quod enti universaliter non opponitur; hoc autem est quicquid contradictionem non importat. Ea ergo quorum reparatio secundum identitatem numeralem contradictionem implicat Deus non potest eadem numero reparare. Talia autem sunt omnia quorum esse consistit in fieri et successione, sive quorum esse non est totum simul, nec partes essentiales et quantitativas simul habere possunt, sed secundum ordinem et successionem durationis secundum prius et posterius. De numero autem talium est motus; quare motum eumdem numero non potest reparare Deus. Quia enim ? unitas talium in sua ratione includit durationis continuitatem, eorum interruptio repugnat unitati talium, et ideo cum, motu aliquo desinente, non possit habere continuitatem cum illo qui postea habet esse; quia interruptio facta est et ! intercidit tempus medium, propter quod non potest eodem tempore mensurari motus prius existens, et postea existens ; ideo oportet esse alium numero. Motus enim secundum numerum temporis et divisionem necessario dividitur et numeratur. Ergo una pars praecedens in motu non potest esse alia pars sequens in eodem motu, nec mensurari eadem parte temporis, licet ambae sint partes unius motus propter continuationem eorum inter se et sic men surentur eodem tempore, continuo habente etiam plures partes continuas, sicut etiam nullum tempus praecedens potest esse unum cum tempore sequente, intercidente interruptione, sed oportet quod sint duo quaedam tempora numero differentia et distincta. Huius? autem ratio est quod? talia sic constituuntur ex suis partibus quod una existente alia non potest existere, quia omnes habent esse in continuo et successivo fieri. Unde sicut una existente non potest alia simul existere cum illa, ita etiam cum una praeterit et alia est in fieri, alia quae praeterit non potest eadem numero reparari, alioquin pars prior et posterior simul essent, et aliquid simul esset in diversis spatiis et temporibus, et simul diversis motibus numero moveretur. Quod sic patet: moveatur aliquod corpus ab uno termino a ad alium terminum c per 5 medium. Si Deus posset hunc motum cum desierit reparare eumdem numero, ita etiam cum prima pars ab a usque 5 desierit, posset illam reparare. Ponatur ergo quod repararet statim cum desiit. Sed tunc mobile movetur abinc;ergo simul movebitur ab a in b et a » in c, et pars motus quae fuit in tempore praeterito esse habebit in spatio et in tempore posteriori : quae omnia sunt impossibilia, immo incompossibilia.
Sed non sic contingit in permanentibus, quorum unitas non sic per se et directe includit unitatem continuitatis et continuitatem durationis, quorum scilicet esse non consistit in fieri, nec eorum partes constituunt ipsa secundum successionem, sed simul habent esse in ipsis in facto esse, et ideo talibus non repugnat quod secundum se tota et secundum quamlibet partem suam habeant esse in diversis temporibus, et ideo eis non repugnat quod postquam sunt corrupta, iterum eadem numero habeant esse, si sit qui sua potentia illa valeat reparare.
Nunc autem quia talia naturaliter non producuntur in esse nisi per motum successivum secundum quem agentia naturalia producunt suos effectus, et ipse motus non potest idem numero reparari 5, ideo ab agente naturali non possunt talia cum fuerint corrupta eadem numero reparari. Immo etiam nec a Deo agente possent per eumdem motum per quem producta fuerunt in esse reparari, quia nec illum motum posset Deus eumdem numero reparare. Sed quia Deus potest agere sine causis mediis et absque motu, ideo potest talia eadem numero reparare.
Ad argumentum in oppositum est dicendum quod verum est quod non minus potens est Deus respectu successivorum quam respectu permanentium, quantum ad id quod natum est subici alicui potentiae. Sed entia successiva sic differunt a permanentibus quod eorum reparatio includit contradictionem et excludit omnem possibilitatem, et ideo nullius potentiae subesse potest. Sed non sic est de entibus permanentibus, ut dictum est. Ideo et cetera.
On this page