Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Corpus Christi gloriosum quod est in caelo habet vere esse in altari sub speciebus panis
QUAESTIO III. Utrum Corpus Christi gloriosum quod est in caelo habet vere esse in altari sub speciebus panis.
Deinde circa creaturas quaerebantur quaedam pertinentia ad naturam creatam a natura divina in unitate suppositi assumptam ', quaedam vero circa alias creaturas puras.
Circa primum quaerebatur unum, videlicet utrum verum Corpus Christi gloriosum quod est in caelo hal eat vere esse in altari sub speciebus panis. Et arguebatur quod non, quia dicitur — de consecratione, distinctione secunda, capitulo: prima quidem, — quod cum dixisset Iesus illud Iohannis, sexto: nisi quis manducaverit meam carnem et biberit meum sanguinem non habebit vitam aeternam, quidam propter duritiam sermonis recesserunt €t tunc Iesus alios instruens quomodo hoc esset intelligendum dixit: Spiritus est qui vivificat, caro nihil prodest; et ita spiritualiter intelligite quae? locutus sum, non hoc corpus quod videtis manducaturi estis; sacramentum quod vobis commendavi spiritualiter intellectum vivificabit vos. Caro autem non prodest quicquam. Et iníra ^: donec finiatur saeculum sursum est Dominus. Sed tamen etiam vobiscum est haec veritas Dominus. Corpus enim in quo resurrexit in uno loco esse oportet, veritas autem eius ubique est diffusa. Ex istis videtur quod verum Corpus Christi non sit in altari quia, ut exponit Augustinus, verba Christi spiritualiter sic sunt intelligenda quod non illud Corpus quod videbatur sumitur in sacramento, prout etiam dicit in fine: verum Corpus Christi est in uno solo loco, scilicet in caelo ; quare et cetera. Et etiam rubrica huius 5 capituli dicit : non carnaliter sed spiritualiter Corpus Christi et sanguinem Christi debemus accipere.
Contra. Non minus potens est virtus divina ad convertendum substantiam panis in substantiam corporis sui in caelo existentis quam ad pruducendum ex nihilo quamcumque creaturam. Ergo cum constet ipsum omnia produxisse ex nihilo, potest etiam substantiam aliquam in corporis sui substantiam convertere. Unde dicitur eadem distinctione, capitulo: quia Corpus : sicut ad nutum praecipientis Domini repente ex nihilo substiterunt excelsa caelorum, ita pari potestate in substantiam corporis sui visibiles creaturas convertit, et cetera.
Respondeo dicendum quod Corpus Christi non figurative vel signative sive sicut in signo est in altari, sed vere et realiter, mediantibus dimensionibus panis, est in eodem loco in quo panis erat et adhuc esset substantia panis si dictis dimensionibus afficeretur sicut ante conversionem afficiebatur eisdem.
Dupliciter enim potest aliquid habere esse in aliquo loco vere et realiter: uno modo per se et directe et immediate, et sic est aliquid in loco cum per dimensiones suas proprias quibus per se afficitur est in illo loco quo ipsum secundum huiusmodi dimensiones circumscribitur et quibus huiusmodi locum occupat et replet; et sic Corpus Christi non potest esse nisi in uno loco et sic est modo in caelo. Nec potest hoc modo habere esse in alio loco nisi per eius motum localem quo ad locum alium transferatur, sicut etiam substantia panis ante eius conversionem est in loco determinato mediantibus dimensionibus suis quibus afficitur.
Alio modo potest aliquid? esse in loco realiter et vere per accidens et mediate sive per aliud. Sic est aliquid in loco aliquo cum aliquid quod per suas dimensiones existens in aliquo loco convertitur in aliquid aliud quantum ad suam substantiam, dimensionibus per quas conversum erat in loco remanentibus; et sic Corpus Christi sine sui mutatione, sed alterius in ipsum conversione, potest esse de novo in aliquo uno loco ubi prius non erat vel etiam simul in pluribus locis secundum quod plura in ipsum converti possunt. Cum ergo substantia panis quae vere est in loco vere etiam convertatur et transsubstantietur in verum Corpus Christi, dictis dimensionibus in loco sicut prius remanentibus nec aliquid aliud afficientibus, et huiusmodi panis non adnihilatur, sed in illud quod verius est et nobilius ? transit et quodam modo conservatur, ipsum Corpus Cliristi sic in se quodam modo continens et conservans substantiam panis non adnihilatam, sed dicto modo in se transsubstantiatam et conversam, vere est ibi mediantibus dictis dimensionibus quae factae sunt iam ipsius corporis Christi, non quidem ipsum afficientes et ei inhaerentes, sed ipsum ratione eius quod afficiebant — quia sic conversum est et factum id ipsum quod Corpus Christi — ad locum eumdem determinantes ad quem etiam id quod conversum est sic per ipsas prius secundum se solum antequam converteretur determinabatur, et nunc etiam illud in quod conversum est (quia, ut dictum est, non adnihilatur) per ipsum sic conversum sive ipsum conversum ut existens id ipsum quod est illud in quod est conversum adhuc determinatur. Unde quia substantia panis erat subiectum illarum dimensionum, erat ibi realiter et localiter co quod ad locum illum mediantibus suis propriis dimensionibus comparabatur; corpus vero Christi, quia illis dimensionibus non afficitur nec sunt eius per informationem et inhaerentiam, non potest ibi esse localiter. Sed quia ipsa substantia corporis Christi succedit ibi substantiae panis quae in Corpus Christi totaliter est conversa et non est adnihilata, ideo est ibi realiter et vere quamdiu dictae dimensiones remanent sub eadem dispositione et habitudine qua ipsam substantiam panis afficiebant et afficere potuissent. Quantum ad hoc ergo quod Corpus Christi comparatur ad locum talem, mediantibus dimensionibus alienis, pro tanto, quia illis non informatur nec afficitur nec illae sunt suae proprie et per se, id est, suam propriam naturam humanam naturaliter consequentes et sibi ratione huiusmodi suae naturae secundum se competentes secundum ' quas per se habet esse in loco et loco commensurari, dicitur ibi non esse localiter. Quantum ad hoc vero quod dimensionibus illis manentibus succedit verum Corpus Christi substantiae panis dicto modo in ipsum Corpus Christi vere et realiter conversae dicitur ibi esse non signative vel figurative, sed vere et realiter — sacramentaliter tamen ! —; unde si sit aliqua hostia non consecrata sed similis consecratae et ad consecrandum ordinata et disposita, Corpus Christi non diceretur esse ubi est talis hostia non solum localiter, sed nec vere nec realiter, sed solum signative? sive ut in signo vel figura, sicut dicitur esse ubi est aliqua imago et similitudo corporis Christi. Sed dicitur vere et realiter esse ubi est hostia consecrata, licet non localiter; et ex hoc patet quod corruptione vel mutatione tali facta circa dictas dimensiones quod non possent esse dimensiones panis existentis, sicut substantia panis per illas non posset habere esse in loco localiter post talem corruptionem, quia in ipsa substantia panis non manerent, ita etiam facta conversione Corpus Christi per tales dimensiones non poterit habere esse ubi ipsae sunt dicto modo sacramentaliter,
Per praedicta patet responsio ad rationem in oppositum . Nam cum Augustinus exponens Verba Christi dicit; non hoc Corpus quod videtis manducaturi estis, non intendit excludere veritatem corporis Christi, sed declarare quod non esset manducandum in hac specie qua ab eis videbatur. Unde dicit Magister, libro quarto sententiarum, distinctione decima, ubi tractat hanc materiam : his verbis quae Augustinus exponit non negatur verum Corpus Christi esse in altari et a fidelibus manducari, sed his verbis instruimur quod ipsum Corpus non per partes discretum 5, sed integrum, nec visibile in forma humana, sed invisibiliter sub specie panis et vini Corpus et sanguinem nobis traderet ; et sic intelligitur spiritualiter 5, id est invisibiliter, quia non in forma humana apparet, sed sub specie panis et vini operitur et in uno loco tantum est visibiliter secundum formam propriam humanam et tamen verum Corpus est ubique, scilicet ubi hoc sacramentum celebratur et panis consecratur.
On this page