Quaestio 14
Quaestio 14
Utrum anima humana tota producitur in esse in fine generationis
Deinde circa pertinentia ad naturam humanam specialiter quaerebantur quaedam pertinentia ad hominem generaliter, quaedam pertinentia ad quosdam homines specialiter. Circa pertinentia ad homines generaliter quaerebantur quaedam pertinentia ad naturam animae sive formae, quaedam pertinentia ad naturam corporis sive materiae. Circa pertinentia ad naturam animae quaerebantur duo : unum pertinens ad essentiam animae quantum ad exitum eius in esse, scilicet utrum forma substantialis humana tota producitur in esse in fine generationis, aliud erat pertinens ad naturalem potentiam animae quae est intellectus agens, scilicet utrum intellectus agens pertineat ad superiorem portionem rationis vel ad inferiorem.
Ad primum sic procedebatur et ostendebatur quod forma substantialis humana tota in fine generationis producatur; nam quicquid advenit existenti in actu post formam substantialem est accidens; ergo si ante finem generationis adveniret aliquid pertinens ad formam substantialem illud ! quod adveniret in fine generationis esset accidens sive accidentalis forma ; hoc autem est inconveniens, quia generatio est transmutatio ad substantiam et terminari debet ad formam substantialem ; ergo et cetera.
Contra. Secundum Philosophum embrio prius vivit vita plantae quam vita animalis; sed non vivit vita plantae nisi habeat formam substantialem a qua procedit talis vita; ergo ante finem generationis producitur aliquid pertinens ad formam substantialem ; ergo et cetera.
Respondeo dicendum quod, cum generatio sit transmutatio entis in potentia simpliciter ad esse actu simpliciter, sicut motus quicumque est transmutatio entis in actu simpliciter et in potentia secundum quid ad esse actu secundum quid, transmutatio autem non cessat quousque terminus sit adeptus et illo adepto cessat, sicut forma accidentalis ad quam est motus habetur secundum esse perfectum et completum in fine transmutationis quae est alteratio vel huiusmodi et non ante, ita etiam forma substantialis ad quam est transmutatio quae est generatio habetur secundum esse perfectum et completum in fine generationis et non ante, differenter ' tamen quantum ad ge nerationem simpliciter et secundum formam substantialem et quantum ad generationem secundum quid et secundum formam accidentalem; nam cum forma accidentalis recipiat magis et minus , ideo ante complementum generationis secundum aliquid eius habetur forma quae per huiusmodi generationem acquiritur etiam imperfecte et secundum esse potentiale ; non sic autem forma substantialis; sed nihil eius secundum ? se habetur ante finem generationis alioquin generatio esset vere motus; unde si in homine non esset nisi una forma substantialis planum esset quomodo respondendum esset ad quaestionem : dicendum enim esset quod simul et totaliter introduceretur ' in fine generationis.
Sed quia circa hoc sunt diversae opiniones, cum quidam ponunt plures formas substantiales simul in eodem, quod non videtur posse esse, quia sicut materia in genere substantiae est ens in potentia simpliciter, ita etiam quaelibet forma substantialis est actus simpliciter et ideo dat esse simpliciter; propter quod videtur quod unum ens simpliciter non possit habere nisi unam formam quae sit de genere substantiae. Sed quia accidentales formae non dant ? esse simpliciter et quia ens simpliciter potest esse in potentia secundum quid, ideo cum forma una substantiali non videtur posse esse alia forma substantialis, sed cum ea potest esse alia forma accidentalis et ideo, supposito quod in homine non sit nisi una forma substantialis quae est ipsa anima, dicendum quod simpliciter et totaliter in fine generationis introducitur.
Sed quia inter terminum primum et ultimum terminum generationis possunt esse plures generationes mediae quae non habent rationem termini manentis sed viae et medii transeuntis, ideo potest dici quod ante introductionem animae introducuntur quaedam aliae formae; sed illae non manent anima adveniente; immo si tales plures generationes sunt intermediae propter introductionem posterioris fit prioris corruptio eo quod plures formae substantiales in eodem esse non possunt. Ouia tamen, prout dicitur nono Metaphysicae, respectu alicuius proprie dicitur in potentia aliquid cum est sic dispositum quod una transmutatione et ab uno agente potest reduci ad actum, secundum illud videretur quod tunc solum est materia hominis proprie in potentia ad formam humanam cum una transmutatione secundum substantiam per agens ! naturale materiam transmutans et per agens supernaturale quod quantum ad hoc, ut alias dictum est , non est proprie agens omnino diversum, sed quasi vice agentis naturalis animam introducere non potentis, sed ad eam materiam summe disponentis eius defectum quasi supplendo et ipsam animam creando, infunditur ipsa anima ; et tunc primo proprie loquendo homo generatur et secundum hoc anima sive forma humana tota in fine generationis hominis introducitur et statim est generatum vivens vita aliqua, et est generatio substantialis terminata et completa.
Sed quia quaedam operationes animae quae sunt vivere [quaedam] indigent diversis dispositionibus organorum secundum diversas qualitates et quantitates et alia huiusmodi, ideo non statim cum est tota anima secundum substantiam introducta potest omnes suas operationes vitales exercere, prout patet in pueris qui cum statim nati sunt nullum habent usum rationis propter defectum convenientis dispositionis organorum quae debent animae in hac sua operatione deservire.
Per hoc patet responsio ad rationem in oppositum; quia, secundum iam dicta, statim cum embrio vivit vita? plantae quantum ad esse primum per substantiam animae et quantum ad esse secundum quantum ad operationem eius quae est nutriri et augeri, vivit etiam vita animalis quantum ad esse primum per substantiam animae licet non quantum ad esse secundum, scilicet quantum ad operationes plures sensitivas, tunc etiam vivit vita hominis quantum ad actum primum substantiae animae humanae licet non quantum ad secundum, scilicet quantum ad opera intellectus et voluntatis. Posset etiam dici quod non statim cum vivit vita plantae est terminata generatio substantialis nec tamen forma humana habet esse ante terminum generationis quia, adveniente anima priores formae corrumpuntur.
On this page