Text List

Quaestio 16

Quaestio 16

Utrum si corpus humanum resurgeret sine quantitate esset idem numero quod prius

QUAESTIO XVI. Utrum si corpus humanum resurgeret sine quantitate esset idem numero quod prius.

Deinde circa naturam corporis humani quaerebatur unum, scilicet si corpus aliquod humanum resurgeret sine quantitate, utrum esset idem corpus numero quod prius fuit. Et arguebatur quod non, quia ! Philosophus in primo Physicorum divisionem et distinctionem aliquorum ad invicem secundum numerum attribuit quantitati ; erro quod non habet quantitatem non est divisum et distinctum ab alio secundum numerum; quare nec ipsum etiam est aliquid unum numero, quia quod non est divisum ab alio secundum numerum non est etiam in se indivisum secundum numerum ; quare et cetera.

Contra. Homo componitur ex materia et forma; ergo ubi est eadem materia et eadem forma numero est idem homo numero ; sed non obstante quod homo resurgeret sine quantatite haberet tamen eandem naturam et eamdem formam numero quam prius habuit ; quare et cetera. Eod ER

Respondeo dicendum quod quaestio videtur supponere falsum et impossibile, quo tamen supposito adhuc videtur esse dubium quod quaeritur et ideo primo declarandum est quomodo ! hoc impossibile est quod supponitur sic. Nam illud quod includitur in ratione et diffinitione alicuius non potest ab eo separari; sed in ratione hominis includitur quantitas; nam, cum homo ? dicat ens quoddam non metaphysicum quod abstrahit et a materia sensibili et quanta, nec mathematicum ? quod abstrahit a materia sensibili, non a quanta, sed est ens naturale quod non abstrahit a materia quanta nec sensibili, sed solum ab hac materia determinata per hanc determinatam quantitatem et per has determinatas qualitates, — sicut ergo nihil potest esse substantia quae est de consideratione metaphysici quod abstrahit ab ente secundum quod ens sive ab actu et potentia quae concernuntur a metaphysico, et sicut non potest etiam esse figura[e] triangularis vel rotunda[e] quae considerantur a mathematico quod abstrahit a quanto, ita etiam nihil potest esse homo qui consideratur a naturali quod abstrahit a quantitate et qualitate. Si enim de ratione entium naturalium non esset nisi materia et forma substantialis, non essent naturalia sed pure metaphysica, nec aliter diffiniret naturalis quam metaphysicus; ita est enim quod universaliter quaelibet forma naturalis determinat sibi materiam secundum determinatas dispositiones accidentales nec nata est perficere materiam secundum se omnino nudam cum exclusione talium dispositionum et, licet eam non perficiat mediantibus istis sed immediate 5, sine istis tamen suam naturam consequentibus materiam " perficere non potest. Non enim quaelibet forma cuiuslibet materiae esse potest sive materiae sub quibuscumque dispositionibus existentis potest esse perfectio nec anima, secundum quod dicit Philosophus, primo de Anima, nata est perficere quodlibet corpus; ipsa enim non potest esse forma nisi corporis organici; corpus autem non est organicum nisi habeat quantitatem et qualitates sensibiles secundum quas in suis partibus diversificatur. Unde dicit Philosophus, septimo Metaphysicae, quod forma hominis semper habet esse in carnibus et ossibus et partibus similibus istis; et Com mentator: impossibile est enim hominem intelligere Sed. sine carnibus et ossibus.

Unde, homo dicitur quoddam compositum non simpliciter ex anima et materia, sed ex anima et materia tali, scilicet ex anima et carne et ossibus; sed, quamvis propter hoc quod de ratione hominis aliquo modo videntur esse dispositiones materiae homo accipitur ut quoddam totum aggregatum ex aliquibus ad genus substantiae pertinentibus et aliquibus ad genus accidentis, sicut etiam quantum secundum quod huiusmodi dicit aggregatum ex substantia subiecta et ex ipsa quantitate et ideo ut sic non potest unum ab alio excludi quia jam non esset illud totum !, sed ex hoc tamen non videtur omnino negandum quin Deus id quod est ibi ad solam substantiam pertinens posset separare ab eo quod est ibi pertinens ad sola accidentia, sicut patet in quanto quod illud quod pertinet ad quantitatem potest separare, ut patet in sacramento altaris. Et secundum hoc bene verum est quod homo sic consideratus non esset quid naturale nisi pro quanto secundum se haberet habitudinem naturalem ad proprias dispositiones suae materiae, licet iam actu careret eis, sicut etiam anima rationalis separata non est sic pure ens metaphysicum, sicut intelligentiae vel angeli, propter naturalem habitudinem et inclinationem ad corpus naturale quod includit dispositiones materiales et naturales; et quia divinae potentiae nolo praeiudicare, licet non videam quomodo possibilis sit talis separatio, tamen non dico eam impossibilem Deo.

Et ideo etiam hoc supposito respondendum est ad id quod circa hoc quaeritur et est dicendum quod aliquo modo esset idem homo qui prius et aliquo modo non. Distinguendum est enim de uno sive de unitate quae numerum constituit et secundum hoc patebit intentum. Est enim quoddam unum quod convertitur cum ente et quoddam quod dicitur principium numeri ; intelligendum tamen quod quaelibet unitas est principium alicuius numeri, quia omnis multitudo est aliquis numerus ; sed cum dicitur quod est quoddam unum quod est principium numeri intelligitur specialiter de numero qui est quantitas discreta sive de genere accidentis quod est quantitas. Generaliter ergo hoc est supponendum quod, cum unum dicat indivisionem in se et divisionem ab aliis, omne illud quod habet entitatem et naturam in se indivisam et divisam ab aliis est unum et est pars alicuius numeri et unum numero secundum quod est aliquid illius numeri.

Sed tale ens licet sic intelligatur indivisum in se et ab aliis divisum, si tamen non sic existat vel subsistat in rerum natura, sed dividatur et multiplicetur in diversa quae ulterius non multiplicantur vel dividuntur, hoc non est proprie unum numero, sed specie vel genere.

Sed illud quod sic est indivisum in se et divisum ab aliis quod non est sic ulterius multiplicabile divisione tali, scilicet per contractionem et determinationem eius ad aliquid minus contractum, illud proprie est unum numero in quocumque genere sit sive ! substantiae sive accidentis; et hoc modo est unum numero quaelibet substantia subsistens et omnia accidentia in substantia subsistente existentia. Est enim quilibet angelus subsistens unum numero isto modo, etiamsi sit sua. species tota, ita quod illa species in alio non possit reperiri cui angelus talis subsistens connumeretur ; nam, hoc non obstante ita indivisus esset in se et ab alis divisus sicut si cum eo existeret vel existere posset alius sub eadem specie.

Et omne tale ens unum numero ex eodem habet quod est unum numero et quod est individuum ; substantiae enim cui convenit per se esse et subsistere per se convenit etiam esse unam numero et individualiter, immo etiam nonnisi individualiter aliquid esse habet et hoc aliquid .

Quod autem existens non existit nisi individualiter et sic unumquodque existens est quoddam individuum, hoc, inquam, formaliter inest ei per suam formam qua est id quod est et in se indivisum et ab alio ? divisum. Quid ergo addit suppositum et individuum in genere substantiae simpliciter sive etiam non quantae supra naturam et a quo est talis individuatio, quamvis non sit praesentis speculationis, tamen videtur quod causa efficiens sit agens producens ipsam in esse existentiae; terminus enim actionis culuslibet agentis non est nisi hoc aliquid ; formaliter autem non videtur addere individuum vel suppositum tale aliquod ens positivum 5, sed negationem aliquo modo prout etiam unum a negatione imponitur ; alioquin si esset sic unum formaliter per aliquid positivum additum, cum illud additum esset res et natura aliqua, esset etiam unum unitate quae convertitur cum ente, et hoc peraliquid additum eadem ratione et sic in infinitum, quod est inconveniens. Per nihil ergo additum est tale unum; et hac unitate oportet etiam quodlibet ens de genere quantitatis etiam esse unum. Unde , linea unà numero dicit indivisionem in sua entitate et divisionem ab aliis hoc modo; ergo duo angeli diversarum specierum cum hoc quod differunt specie propter naturas secundum se et specifice differentes quas important, differunt etiam numero propter hoc quod quilibet illorum importat etiam indivisionem in se et divisionem ab aliis in esse sic subsistenti quod non est ulterius divisibilis dicto modo; duo angeli autem '? si ponantur sub una specie contineri, sicut constat de duabus animabus quae multiplicantur secundum multiplicitatem corporum, dicetur quod differrent non specie, quia important formam quae secundum se est una, sed numero, quia illa forma est sic multiplicata in duobus sic subsistentibus quod in sua subsistentia habent indivisionem et divisionem ab aliis.

Et hoc modo etiam duo homines si resurgerent sine accidentibus differrent numero substantiali sive essentiali cuius unitates convertuntur cum ente, et quilibet illorum esset idem homo numero qui prius quantum ad identitatem talis unitatis vel entitatis, quia scilicet esset constitutus ex eadem materia et eadem forma substantiali quae constituerent unum et idem suppositum quod primo ! constituerunt.

Unum autem quod est principium numeri proprie dicti ut est aliquid de genere quantitatis non convertitur cum ente nec reperitur nisi in his in quibus est quantitas continua, quia nec est nisi in talibus diversitas secundum numerum talem et distinctio aliquorum secundum talem numerum ex divisione quantitatis continuae ?, cuius est per se habere partes eiusdem rationis; et per ipsam formaliter habet substantia partes etiam eiusdem rationis, prout quaelibet pars lapidis est lapis et quaelibet pars materiae est materia et quaelibet pars ossis est os et quaelibet pars corporis est corpus ; et sic de aliis quae extenduntur extensione quantitatis.

Et, quia non est in rebus processus in infinitum, unitas et multitudo talis est in substantiis per aliquid additum, scilicet per huiusmodi quantitatem, et, cum quaelibet quantitas sit una tali unitate, — non enim differunt numero partes substantiae lapidis nisi quia etiam differunt numero ipsae partes quantitatis, — tales partes ipsius quantitatis, ut scilicet sunt partes quantitatis, non sunt unum vel plura dicto modo per aliquam rem additam, sicut nec sunt quid extensum per aliquid additum ; immo, sicut sunt ipsa extensio essentialiter quam participat substantia in qua est, sic etiam sunt ipsa multitudo accidentalis essentialiter quam participat substantia; et est talis multitudo accidentalis substantiae quae est essentialis quantitati ; unde, in aliis a quantitate differentibus numero pertinente ad quantitatem est talis differentia numeralis per aliquid additum entitati essentiali eorum.

Sed in quantitate non differunt realiter, sed solum secundum rationem unum quod convertitur cum ente et quod est principium numeri, quia ipsum quod est essentialiter continuitas et partibilitas quaedam secundum se indivisum quid et ? divisum ab aliis et sic est unum sua tali unitate essentiali ut participatur ab alio, scilicet a substantia cui accidit, est unitas accidentalis illi; unde, quod est unitas essentialis in quantitate secundum se est unitas accidentalis in substantia cui accidit.

Et secundum hoc esset dicendum quod dicti duo homines non differrent numero ab invicem, nec unus illorum esset idem numero homo qui prius, quia, licet haberet illam unitatem substantialem quam prius, non tamen haberet illam unitatem ! accidentalem ; et de tali unitate numerali qua plura individua differunt numero verum est dicere quod non convenit alicui ? nisi quanto et quod talis uniuscuiusque individuatio in se et distinctio secundum numerum talem ab alio ? non est nisi per quantitatem.

Et quia non est nisi duplex genus partium entium actu, scilicet secundum essentiam et formam, quia unaquaeque forma secundum se et absolute considerata nonnisi specifice per se distinguitur ab alia, item secundum quantitatem et extensi onem, quia unumquodque extensum et quantum per se habet partes eiusdem rationis secundum se, ut linea, tempus et huiusmodi quae non distinguuntur formaliter et secundum speciem ab invicem, scilicet partes lineae inter se et partes temporis et sic de aliis, — ideo videtur quod quaecumque carent quantitate oportet esse differentia sic numero quod etiam differant secundum speciem ; et solum ? in illis, in quibus potest esse quantitas, potest esse differentia secundum numerum absque differentia secundum speciem.

Hoc tamen non obstante, ponuntur plures animae numero differentes ; sed hoc dicitur fieri ex eo quod diversorum corporum numero differentium sunt formae cum quibus etiam huiusmodi individuationem sive numeralem distinctionem consequuntur. Hoc modo etiam forte ponerentur duo homines resurgentes sine quantitate numero differre, quia habuerunt quantitatem vel habere nati sunt; sed hoc ipsum est difficile intelligere quod, separata quantitate in actu ab aliquibus quae nata sunt uniri quantitati ", in illis remaneat distinctio secundum numerum, puta in animabus separatis et in talibus duobus hominibus si sic resurgerent. Ouantumcumque tamen sit difficile hoc intelligere, tamen de animabus simpliciter hoc est tenendum ; sed magis est difficile intelligere quomodo possunt esse plures angeli numero differentes; quod tamen hoc sit possibile non est omnino negandum secundum quod dicit quidam articulus quo contrarium condemnatur .

Per praedicta patet responsio ad argumenta, quia procedunt secundum dictos modos diversos quo aliquid dicitur vel non dicitur unum numero.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16