Quaestio 17
Quaestio 17
Utrum praelatus beneficium ecclesiasticum tenetur conferre meliori sic quod peccet conferendo minus bono
QUAESTIO XVII. Utrum praelatus beneficium ecclesiasticum tenetur conferre meliori sic quod peccet conferendo minus bono.
Deinde circa pertinentia ad quosdam homines specialiter quaerebantur duo: unum erat pertinens ad praelatos Ecclesiae, scilicet utrum praelatus habens conferre aliquod beneficium ecclesiasticum tenea'ur illud conferre meliori, ita quod peccet si meliori postposito illud conferat minus bono; secundum erat pertinens ad servos dominorum temporalium, posito quod aliquis dominus habeat secundum legem vel consuetudinem humanam tale ius in servis suis quod, cum moritur aliquis servus eius, omnia bona quae habet devolvun tur ad ipsum dominum, unus autem talis servus habet filios vel filias qui non habent aliqua bona per se et aliquis eorum clam recipit aliqua de bonis patris quae devolverentur ad dominum, quaeritur utrum ille qui talia bona sic recepit! teneatur ea domino restituere.
Ad primum sic procedebatur et arguebatur quod talis praelatus nom peccet, quia qui facit illud quod sufficit secundum iura, quae sunt regulae actuum humanorum, non peccat; sed talis praelatus facit id quod sufficit secundum iura; nam secundum iura sufficit dare bono, licet perfectius sit dare meliori; ergo et cetera.
Contra. Praelatus Ecclesiae est quasi vicarius Christi in terris; ergo debet conferre beneficia sicut Christus ea conferret et sicut Christus vult ea conferri, et si aliter confert peccat; sed Christus conferret meliori; ergo et cetera.
Respondeo dicendum quod quicumque directe facit contra iustitiam graviter peccat ; ita est in proposito. Nam, cum duplex sit iustitia, scilicet distributiva et commutativa, sicut in commutativa qui minus dat quam dare tenetur alteri peccat, ita? in distributiva qui non dat ei cui dare tenetur peccat. Prout enim dicit Ambrosius in libro de Officiis : iustitia est quae unicuique quod suum est tribuit, alienum non vendicat, utilitatem propriam negligit ut communem aequitatem custodiat. Secundum iustitiam ergo commutativam tenetur aliquis dare alteri quantum ab eo recipit; secundum iustitiam autem distributivam persona publica et communis tenetur bona communia totius communitatis partibus communitatis distribuere secundum quod unicuique personae debitum est fieri in ordine ad bonum commune ; tanto autem? maius est debitum quod personae quae est pars communitatis debetur, quanto ipsa pars maiorem principalitatem habet in toto sive in communitate, quae quidem principalitas attenditur secundum virtutem personae et utilitatem eiusdem ad bonum commune; ideo et in distributiva iustitia non accipitur medium secundum aequa litatem rei ad rem simpliciter et absolute, sed secundum proportionem rerum ad personas, ut scilicet, sicut una persona excedit aliam, ita etiam res quae datur uni personae excedere debet rem quae datur alii. Quia ergo praelatus est quasi persona publica praesidens communitati ad quem pertinet actus distributionis bonorum communium, tenetur ea distribuere secundum condicionem personarum et Ecclesiae utilitatem sive in ordine ad Ecclesiae utilitatem, ita quod personae magis excellenti et utili ad bonum commune magis et maiora bona tenetur distribuere et conferre, quia et! ei magis sunt debita quia melior. Item, quia hoc exigit Ecclesia cui ille utilior; nam, ut dictum est, cum illa bona sint totius communitatis, sunt et? cuiuslibet partis secundum eius proportionem ad communitatem, et ideo meliori meliora sunt debita. Cum etiam praelatus principaliter tenetur bona communia distribuere secundum quod magis proficiunt? ad bonum communitatis cui praesidet et cuius sunt bona quae distribuit, si ea distribuat aliter, graviter contra iustitiam peccat.
Cum ergo quaeritur utrum praelatus teneatur dare meliori et peccet graviter contrarium faciendo , dicendum quod dans beneficium ecclesiasticum alicui non dat illud respiciendo personam cui dat ut est homo simpliciter vel etiam ut est bonus homo simpliciter? et absolute, sed ut est bonus homo in ordine ad officium Ecclesiae propter quod est beneficium institutum, sive ut est idoneus ad huiusmodi officium bene exercendum: quia in tali provisione intendit providere principaliter non personae de beneficio, immo magis Ecclesiae de ministro cui de bonis Ecclesiae in quantum idoneus minister merito providetur; et ideo est dicendum quod tenetur providere ei qui melior est non simpliciter et secundum se, sed qui melior est ad officium vel beneficium ad quod debet institui, quod quidem ordinatur, ut dictum est, ad bonum commune: haec est enim condicio quam per se et principaliter debet praelatus attendere in beneficiorum collatione. Si" tamen hwzc?aliae honestae circumstantiae ? concurrunt, tanto melius; sed si haec principalis non sit, tunc patet eum esse acceptorem personarum, quia praefert unum alteri, non ob causam quae faciat eum esse praeferendum in comparatione ad officium ad quod instituitur vel ad beneficium quod confertur, sed ob causam aliam impertinentem, Patet ergo quod talis non est fidelis servus et dispensator bonorum Domini principalis ; ideo oportet supponere quod peccet non conferendo meliori si '" aequali facilitate possit haberi, quin immo si sit fidelis procurator !' et dispensator debet multo studio laborare ad hoc quod beneficia melioribus conferantur.
Eodem modo, qui habent praelatos eligere, tenentur etiam eligere meliores ; immo etiam ad hoc magis tenentur pro quanto status eorum, ratione perfectionis maximae quam importat, requirit etiam personas inter alias perfectiores, non quidem solum de status congruentia, sed essentia ?5, sic scilicet quod qui dignus est praelatione et ad digne et perfecte faciendum ea quae praelationis officium requirit idoneus, oportet ipsum esse perfectiorem quam illum qui dignus est religione et ad digne et perfecte faciendum ea quae status religiosus requirit; de congruentia enim requiritur in omni homine perfectio qualiscumque et quantacumque quantum a( ea in quibus essentialiter perfectio consistit, status autem speciales secundum se suas perfectiones requirunt.
Ad argumentum in ? contrarium est dicendum quod conferenti non sufficit simpliciter quod bono conferat quando potest convenienter conferre meliori, quia non facit quod débet, nec sufficit Deo cuius minister est et ideo ab ipso est graviter puniendus; sed sufficit ei quantum ad hoc quod talis collatio tenet nec repellitur ille cui fit ab illo beneficio. Nec conferens ab Ecclesia sive ecclesiastico iudice punitur, quia nec hoc posset fieri bono modo, immo esset occasio impediendi omnes provisiones si statutum esset quod con ferentis collatio non teneret nisi meliori facta, quia difficile esset frequenter indicare quis alio melior et in quo et quomodo posset vel non posset haberi, et! ideo talis electio uniuscuiusque conscientiae relinquitur; et ex statuto divino et iuris naturalis ad sic? faciendum quilibet obligatur nec ab huiusmodi obligatione simpliciter potest aliquis per statutum Ecclesiae absolvi, sed sic absolvitur quod etiam si constaret, sicut frequenter constare potest, satis probabiliter quod potuisset meliori contulisse, tamen de hoc ab Ecclesia publice non punitur propter pacem communem Ecclesiae conservandam, sed relinquitur Deo puniendus, prout dicit Augustinus, primo de Libero Arbitrio, quod propter pacem communem leges humanae quaedam mala non puniunt quae tamen lege divina punientur.
On this page