Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

Utrum filius servi morientis cuius bona debent devolvi ad dominum, si retineat de bonis patris, non habens alia bona, tenetur illa restituere domino

QUAESTIO XVIII. Utrum filius servi morientis cuius bona debent devolvi ad dominum, si retineat de bonis patris, non habens alia bona, tenetur illa restituere domino.

Postea ad secundum praedictorum, scilicet posito dicto casu, arguebatur quod talis non tenetur restituere quod sic accepit, quia ille qui accepit et habet illud quod sibi de iure competit non tenetur illud restituere. Sed ita est in proposito; nam, secundum Philosophum, octavo Ethicorum, filius iure naturae tria habet a patre, scilicet: esse, nutritionem, et disciplinam. Sed nutritionem sive sustenfationem corporis non potest habere per patrem nisi de talibus bonis quia alia non habet; ergo talia sibi de iure debentur; ergo et cetera.

Contra. Secundum Philosophum, quinto Ethicorum, iudex est sicut iustum animatum; illud ergo quod iudex iudicat esse faciendum est iustum et illud tenetur quis facere ; sed si factum praedictum deduceretur ad iudicium, iudex iudicaret? illud esse restituendum ; ergo ille de iure tenetur restituere, etiamsi a iudice non cogatur; quare, et cetera.

Respondeo dicendum quod in tantum lex aliqua scripta vel consuetudo vim legis habens est recta in quantum a lege aeterna derivatur et ei conformatur. Quia enim lex aeterna est ratio gubernationis in supremo gubernatore, necesse est quod omnes rationes gubernationis quae sunt in inferioribus gubernantibus a lege aeterna deriventur ; huiusmodi autem rationes inferiorum gubernantium sunt quaecumque leges praeter legem aeternam ; unde, omnes leges in quantum participant de lege aeterna in tantum rectae sunt; et ideo leges rectae sunt quae innituntur rectae rationi quae recta est secundum quod rationi aeternae conformatur. Unde dicit Augustinus, primo de Libero Arbitrio, quod in temporali lege nihil est iustum ac legitimum quod non ex aeterna sibi homines derivaverunt; et item dicit Augustinus, decimo quarto de Trinitate, capitulo decimo tertio: regulae ubi quid sit iustum et iniustus agnoscit scriptae sunt in libro lucis illius quae veritas dicitur, unde omnis lex iusta describitur et in cor bominis transfertur ; et secundum hoc, illud quod est contra rectum dictamen naturalis rationis iustum esse non potest ; cum ergo naturalis ratio dictat quod pater sustentationem ! praebeat pueris, praecipue cum aliunde non habeant et indigeant, consuetudo vel lex quae hoc destrueret, rationem legis rectae non haberet Si ergo aliqua consuetudo hoc habet quod dominus, mortuo patre, aliquorum puerorum non? habentium bona unde vivere possunt, omnia bona talis patris possit sic auferre? quod filiis non relinquatur unde vivant nec ipse etiam eos tenetur de bonis patris defuncti quae recipit sustentare, non videtur talis consuetudo rationabilis nec tenenda; et ideo si filius talis patris probabiliter aestimet quod, si dominus talia bona auferret ei, non remanebit unde vivat nec ipse dominus eum sustentabit, — cum bona paterna iure naturae et divino sint bona communia filiorum quae pater secundum iustitiam distributivam debet filiis dispensare, vel si moriatur per alium, vel per ipsos filios inter se per concordiam fieri debet hoc, vel etiam ex ipsa morte patris filii eiiure succedunt in illis, — videtur quod si portionem convenientem sibi reservet [quod] non peccet et quod restituere non teneatur; si autem sit dominus talis condicionis quod possit probabiliter aestimari quod si bona talis patris ad ipsum pervenerint [quod] filios illius convenienter sustentabit. sic ablata restituenda essent.

Cum dicitur quod lex iubet, dicendum quod, secundum quod supra dictum est, prout dicit Augustinus, primo de Libero Arbitrio : leges humanae multa permittunt fieri et dimittunt impunita quae secundum legem divinam aeternam punienda sunt, quia mala sunt et iniusta secundum se; et hoc quidem de legibus humanis etiam? iustis est intelligendum; nec propter talia aliqua mala debent huiusmodi leges annullari propter pacem communem quae conservatur per illas etiam " secundum quod sic per eas talia permittuntur; sed aliqua sunt in aliquibus legibus humanis sic omnino contra rationem et sine quibus bonum commune bene servatur. quod nec leges debent dici nec etiam observari : et ideo in casu proposito bonus iudex iudicare deberet quod dominus filium talis servi educaret vel quod sibi id quod de bonis suis retinuit remaneret.

Explicit sextum quodlibet Magistri Godefridi de Fontibus? Incipit septimum eiusdem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18