Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum distinctio personarum in divinis fiat per absoluta vel relativa

QUAESTIO II. Utrum distinctio personarum in divinis fiat per absoluta vel relativa.

Deinde circa pertinentia ad Deum quantum ad distinctionem personarum quaerebantur quaedam pertinentia ad distinctionem personarum generaliter, quaedam ad distinctionem personarum quarundam specialiter. Circa primum quaerebatur unum, scilicet utrum distinctio personarum in divinis fiat per absoluta vel relativa.

Et arguitur quod per absoluta. Quia non potest negari fieri distinctionem personarum per absoluta nisi propter hoc quod componantur duo praedicamenta in divinis, scilicet substantia ratione essentiae quae communicatur et relatio ratione proprietatum relativarum secundum quas dicitur fieri distinctio personarum quibus essentia communicatur, si poneretur fieri huiusmodi distinctio per absoluta, tollerentur respectus sive relationes in divinis vel communicatio essentiae divinae; sed per hoc nullum istorum tollitur; ergo non debet negari per talia fieri distinctionem. Maior patet. Minor probatur: primo, quantum ad primum articulum ; quia, quanto aliqua res est magis absoluta et minus dependens ab alia, tanto plures respectus in ea possunt fundari eo quod quanto est magis absoluta tanto magis est activa; ad omnia autem producta vel productibilia habet respectum ; ergo, posito quod in divinis fiat distinctio personarum per ? absoluta, nihilominus fundabuntur in Deo respectus diversi. Dicta minor etiam probatur quantum ad secundum articulum ; quia, ut iam dictum est, quanto aliquid est magis absolutum tanto magis est activum vel productivum ; sed illud quod est causativum vel productivum aliquorum in hoc se ipsum communicat; ergo, posito quod in divinis fiat distinctio personarum per absoluta, nihilominus poterit dici quod divina essentia pluribus communicatur.

Contra. Per illud quod non multiplicatur non potest fieri distinctio plurium personarum; sed absoluta in divinis quae sunt essentialia non multiplicantur, sicut nec ipsa essentia; ergo et cetera. Respondeo dicendum quod secundum veritatem fidei nobis in Scriptura praecipue evangelica revelatae ! tenendum est esse unitatem in trinitate et trinitatem in unitate quae exprimitur per trinarium personarum : Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quod tamen in hac vita intellectu perfecte capere non possimus; propter quod, qui hanc unitatem cum trinitate conati sunt ultra vires intelligere ex eis quae in unitate et distinctione creaturarum inveniuntur in diversas haereses inciderunt inter quas duae videntur extrema tenere, scilicet haeresis Arriani et Sabelli.

Nam Arrianus, volens tenere veram et realem distinctionem suppositorum Patris et Filii et Spiritus Sancti et? non potens intelligere quod una essentia indistincta habet esse in suppositis realiter ab invicem diversis et distinctis, posuit? quod personae essentialiter ab invicem sunt distinctae ; et, cum essentia divina sit omnino indivisibilis, oportuit eum ponere quod sola persona prima esset Deus et quod aliae essent creaturae nobilissimae. Unde non ponebat hanc trinitatem in unitate ' essentiae divinae convenire nec quamlibet personam esse Deum. Sabellius autem e converso, volens tenere summam unitatem et indistinctionem essentiae in tribus personis, volens etiam propter auctoritatem Sacrae Scripturae distinctionem personarum in Evangelio expressarum aliqualiter ponere in ipsa unitate essentiae, ita quod divinitas de qualibet vere praedicaretur et quaelibet ?? vere Deus diceretur, non potens tamen intelligere quomodo, servata unitate essentiae divinae, posset in ea intelligi pluralitas aliquorum realiter et supposito ab invicem diffe rentium, sed omnis multitudo quae intelligi potest circa unitatem simplicis naturae videtur esse distinctorum solum secundum rationem et non ponere aliquam pluralitatem extra intellectum, posuit quod sicut !! non est nisi una essentia secundum rem in qua accipi possunt multa attributa distincta solum secundum " rationem,ita quod deitas ut intelligitur esse sapientia distinguitur secundum rationem a se ipsa ut intelligitur esse bonitas et cetera, ita etiam ponebat quod in Deo non est nisi una persona vel unum suppositum absolutum realiter indivisum et indistinctum, sed secundum rationem multiplicatum ; et illud unum et idem suppositum dicitur Pater et dicitur Filius et dicitur Spiritus Sanctus sub alia et !? alia ratione. Arrianus ergo posuit distinctionem personarum fieri per absoluta realiter et essentialiter distincta; Sabellius autem per quaedam relativa relationem secundum rationem importantia solum.

Nunc autem fides catholica ! viam tutissimam mediam tenens ponit unitatem essentiae indivisae realiter, trinitatem autem personarum realiter ab invicem distinctarum. Isto autem posito, certa ratione potest sciri quid repugnat ? isti distinctioni et quid est illud sine quo non potest habere esse talis distinctio, licet? non potest perfecte intelligi quomodo habet esse, sicut nec potest sciri quod habet esse.

Sed circa hoc sunt diversi modi ponendi. Nam quibusdam videtur quod haec distinctio non possit fieri per relativa; quia, — cum proprietas relativa comparetur ad essentiam in qua fundatur et ad terminum oppositum ad quem eius respectus vel habitudo terminatur et ad quem per ipsam relationem suppositum refertur; per ? comparationem autem " ad essentiam non habet distinctionem aliquam facere vel importare, quia sic est id ipsum quod essentia; per comparationem autem ad oppositum terminum non per se habet aliquid distinguere, sed solum habet aliquid ad aliud vel ad alterum referre; illud autem de cuius ratione est per se solum ad aliquid referre non videtur constituere illud quod refertur , sed videtur illud supponere constitutum et sic etiam ab illo ad quod per relationem referri habet distinctum, — difficile est videre quomodo relatio possit esse constitutiva et distinctiva suppositi quod per ipsam refertur. Hoc enim omnino in creaturis est impossibile ; propter quod videtur quod per relationes non possunt personae divinae constitui et distingui, sed oportet quod relationes ipsas supponant constitutas et distinctas. Cum enim essentia divina non referatur relationibus, sed suppositum, non videtur quod oppositae relationes possint immediate intelligi vel fundari vel esse in ipsa essentia omnino indivisa ; quare videtur quod circa ipsam praeintelligantur quaedam absoluta aliquam distinctionem importantia circa ipsam ; et per illa oportet supposita praeconstitui et per relationes actus notionales consequentes et ipsis quasi supervenientes referri. Haec autem absoluta non sunt aliqua per modum informationis et perfectionis se habentia, sicut sapientia, bonitas et cetera, quae sunt essentialia et communia ; sed sunt quendam modum habendi determinatum essentiae divinae importantia.

Sed istud non valet; nam, secundum Augustinum et alios, quicquid est in divinis est pure relatio vel respectus vel pure substantia vel absolutum; ergo illud per quod fit distinctio et constitutio personarum una cum ipsa essentia communi vel est pure relativum vel est pure absolutum. Non absolutum, quia per illud quod reperitur in qualibet persona non potest fieri distinctio personarum ; sed quicquid non significat relationem in divinis, sed est absolutum et ad essentiam pertinens, secundum Augustinum !, in qualibet persona singulatim reperitur et de tribus simul collectis in singulari praedicatur, non sic autem quod relationem realem importat; ergo per absolutum non potest fieri distinctio, sed per respectivum. Quaecumque enim essentialia, quibuscumque modis intelligantur vel nominentur, sola ratione ab invicem et ab essentia differunt et ideo per essentialia non possunt in divinis aliqua esse distincta realiter secundum suppositum, sed sola ratione, ut ponebat Sabellius. Certum est ergo quod per absoluta non potest fieri distinctio personarum, quia vel essent solum distinctae personae secundum rationem vel essent distinctae secundum essentiae realem divisionem et distinctionem. Sicut enim non potest intelligi quod sunt plures relationes nisi sint realiter multiplicatae et ab invicem distinctae, ita non potest intelligi quod sint plures substantiae vel essentiae absolutae quin sint realiter multiplicatae et ab invicem divisae. Dicere ergo quod sunt? aliqua absoluta quae sunt propria personis, cum illud quod est ut proprium in una non sit in alia, est ponere realem distinctionem in essentia divina, quod est impossibile.

Oportet ergo ponere personas realiter distinctas per relativa ? quae distinctionem [et] realem important inter se propter oppositionem quam habent et tamen distinctionem in essentia non faciunt, quia sunt realiter idem cum ipsa. Oppositae autem sunt inter se secundum rationem et relationem originis, quia important hoc quod est esse ab alio vel a quo alius; idem autem sunt cum essentia et nullam faciunt compositionem cum ea ; et per consequens nec plures res vel personae eis constitutae, quia in ipsa substantia immediate fundantur ipsae relationes et non mediante aliquo accidente. Unde et substantiales relationes, non accidentales dicuntur, et Sic, sicut essentia secundum se non dividitur, ita etiam nec per huiusmodi relationes ipsa dividitur. Tamen ut comparantur ad ipsam sunt ' id ipsum quod ipsa; propter quod cum illarum pluralitate stat unitas essentiae, propter oppositionem tamen quam habent utad invicem comparantur realiter distinguuntur, nec una potest de alia praedicari, nec simul possunt esse in eodem quod per ipsas referatur, quia idem reali relatione ad se ipsum referri non potest. Unde qui ponunt quod plures relationes reales possunt habere unum fundamentum in quo fundantur et cum hoc unum quod sit subiectum et suppositum quod referatur et quod etiam "" sit terminus ad quem habitudo relativa terminatur, nullo modo videntur posse ponere vel saltem ostendere pluralitatem suppositorum in divinis.

Ad distinctionem personarum ergo in unitate essentiae indistinctae oportet supponere essentiam omnino indivisibilem in plura supposita, communicabilem per diversos modos habendi illam, ut personae intelligantur distinctae ex hoc quod unam et eandem? essentiam habent secundum alium et alium modum habendi. Unde alietas personarum consistit in alietate modi habendi essentiam, ita tamen quod illa alietas modi habendi ? non est nisi alietas secundum relationes originis et non est aliquid pertinens ad essentiam vel essentialia, vel praecedens secundum rationem intelligendi ipsas relationes quibus supposita secundum hos modos habendi distincta ad invicem referantur; sed iste alius et alius modus habendi essentiam divinam in alia vel ab alia et alia persona non est nisi ipsa proprietas relativa per quam et constituitur persona in esse personali et ab alia " distinguitur et ad aliam refertur relatione originis. Isti enim modi habendi essentiam divinam distincti non sunt nisi bi: habere eam, scilicet non ab alio, sed sicut a quo alius, cum non habeat eam sibi communicatam, hoc autem est eam habere sub vi vel cum vi activa, quae "est vis generandi et spirandi active; et habere eam ab alio vel ut ab alio sibi communicatam, hoc est eam habere sub vi vel cum vi quasi passiva quae est vis generandi vel spirandi quasi passive; sicut etiam esse talem, ut a quo alius, non est nisi esse generative vel spirative ; et esse talem, ut qui ab alio, non est nisi esse generatum vel spira tum.

Constat ergo quod diversi modi habendi quos mcludunt personae cum essentia non sunt nisi ipsae proprietates relativae personarum constitutivae et distinctivae. Unde dicit Damascenus, libro tertio, capitulo quinto: unaquaeque hypostasis per se ipsam existit et propriam proprietatem, scilicet existentiae modum diversum possidet; et libro primo, capitulo decimo tertio: haec omnia, scilicet bonus, sapiens, aeternus et cetera communiter in omni deitate sunt suscipienda et eodem modo et simpliciter et impertibiliter et unite; distinctive vero Pater et Filius et Spiritus Sanctus et cum causa et sine causa et ingenitum et genitum et processibile; quae non substantiae sunt significativa, sed eius quae ad invicem est habitudinis et existentiae modi. Illud autem per quod fit prima distinctio est etiam illud per quod fit et '" constitutio personarum divinarum ; per illud enim per quod aliquid ' in se ' constituitur et ab alio distinguitur, et e converso ; et quod sit non per absoluta, sed per relativa omnes doctores dicunt. Unde Ricardus, quarto de Trinitate, capitulo decimo septimo : proprietas personalis est ex qua unusquisque habet esse is qui ipse est per quam quilibet unus est et ab omnibus aliis distinctus. Et Boetius, de Trinitate: Deus nullas habet differentias quibus differat a Deo; differentiae vero ! ubi absunt et abesse pluralitas. Substantia ergo continet unitatem ; relatio multiplicat trinitatem ; atque ideo singulatim proferuntur atque separatim quae relationis sunt ; nam, idem Pater qui Filius ; non est idem tamen Deus est Pater et Filius. Per istas enim relativas proprietates convenienter potest fieri constitutio personarum et distinctio . Sed tamen hoc proprium et singulare est in Deo propter eius infinitatem et illimitationem quod ponitur in ipso una essentia et tamen sunt et distincta supposita dicto modo per relationes et sunt ista supposita in divinis vere supposita ratione essentiae quae est verissime substantia quam includunt ^; vere etiam " sunt distincta ratione relationumoppositarum quas important. Unde in constitutione personae oportet includi essentiam communem quasi materiale et proprietatem relativam quasi formale, sicut in constitutione speciei concurrit genus et differentia. Verumtamen sciendum est quod ipsa relatio vel proprietas relativa secundum rationem ? intelligendi prius habet sub ratione proprietatis sive formae ipsam personam constituere ut suppositum quoddam distinctum, quam ad aliud suppositum distinctum secundum formam et rationem relationis referre.

Ad argumentum in oppositum patet responsio. Nam, si non ponatur fieri distinctio in divinis per relationes reales oppositas originis distinguentes\ personas, tollentur omnes relationes reales a divinis, quia ea quae conveniunt Deo in se ipso ut sunt ipsa essentia et essentialia attributa non possunt ad invicem habere distinctionem realem, sed solum secundum rationem ; et ideo nec ad invicem possunt referri relatione reali et realiter. Propter quod oportet quod ad hoc quod relatio realis sit in Deo quod hoc sit per illud quod Deo competit secundum suppositum unum et in habitudine ad aliud ad quod refertur secundum relationem originis. Unde, si Verbum in divinis non oriretur realiter a mente Patris per actum verum divinum, non esset vera relatio originis inter Verbum productum et Patrem producentem nec distin gueretur Verbum a Patre per relationem realem ; et sic non esset distinctio realis inter ipsos. Verum est tamen quod per hoc non tolleretur relatio rationis, tam in his quae Deo conveniunt secundum se, ut dictum est, quam in respectu ad creaturas. Posito enim, sicut infideles. ponunt, quod non esset aliqua distinctio realis inter personas et tamen Deus esset causa rerum, in ipso esset relatio secundum rationem ad omnes suos effectus qui ad ipsum realiter referrentur.

Patet etiam quod per hoc quod tolleretur distinctio inter personas per relationes, tolleretur communicatio essentiae divinae eo modo quo intelligimus communicari eam, quia essentia una et eadem secundum rem non posset in pluribus reperiri si tollantur proprietates vel relationes reales originis quibus originans ad originatum et e converso realiter referuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2