Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum procedere vel esse ab alio ponit aliquam indignitatem in persona procedente
Deinde circa pertinentia ad distinctionem quarundam personarum specialiter quaerebantur duo: unum pertinens ad duas personas procedentes communiter, et unum pertinens ad Spiritum Sanctum singulariter. Primum horum erat utrum procedere vel esse ab alio? ponit aliquam indignitatem in persona procedente; secundum vero praedictorum erat utrum Spiritus Sanctus possit dici procedere per modum voluntatis si non procederet a Filio, sed a solo Patre.
Ad primum arguitur et ostenditur quod procedere vel esse ab alio ponat aliquam indignitatem in persona procedente; quia persona quae habet minoritatem respectu alterius habet aliquam indignitatem respectu illius; sed persona producta ex eo quod ab alio habet minoritatem respectu producentis; ergo et cetera. Maior patet. Minor declaratur : quia, secundum Hilarium, persona producens in eo quod producens habet auctoritatem et maioritatem respectu productae in eo quod producta; cum ergo maioritas et auctoritas dicant relationes quibus opponuntur minoritas et subauctoritas, oportet quod in persona producta sit minoritas et subauctoritas ? respectu personae producentis.
Contrarium arguitur. Quia persona quae non habet minoritatem respectu alterius non habet aliquam indigni tatem respectu illius; sed persona producta ex eo quod est ab alio non habet aliquam minoritatem respectu illius a qua est; ergo et cetera. Maior patet. Minor probatur : quia, secundum eundem Hilarium, persona producta, utpote Filius, in eo quod producta, non est minor alia a qua producitur ut Patre ; quare et cetera. Dicit enim Hilarius, octavo de Trinitate: donantis auctoritate maior est Pater, sed minor non est cui unum esse donatum est.
Respondeo dicendum quod, ubi est omnimoda aequalitas excludens maius et minus perfectum et omnimoda simultas excludens prius et posterius, non potest esse aliqua indignitas sive in dignitate minoritas; quod enim aliquid habeat indignitatem respectu alterius, hoc potest esse quia non habet rem et naturam tantae dignitatis et perfectionis sicut aliud, sicut patet in artificiato producto ab artifice quod est similitudo et imago eius in diversitate naturae et perfectiozis ', vel quia, etsi habeat rem tantae dignitatis et perfectionis quantae est in alio, habet eam cum modo minus nobili et perfecto respectu illius, in quantum scilicet illam naturam de se non hábet nisi in potentia, et ut habeat eam in actu oportet quod hoc sit virtute et perfectione alterius ipsum de potentia ad actum producentis; et sic habet esse posterius altero, ut patet in filio naturali a patre naturali producto, non obstante quod est aequalis in natura. Cum ergo persona quae est ab alia in divinis eandem essentiam omnino habeat quam habet persona a qua est, cum etiam non habeat eam de se in potentia, quia Filius in divinis non est in potentia ad actualem participationem naturae divinae quae est in Patre, nec virtute et actione Patris fit? ut de potentia ad actum reducatur, sed simul cum Patre semper habet esse actu secundum naturam divinitatis, — ideo procedens in divinis nullam habet indignitatem vel minoritatem in dignitate respectu illius a quo procedit ex ipsa processione, nec ratione rei habitae quae est omnino eadem, nec ratione modi habendi qui non importat exitum de potentia ad actum per alium , sed semper esse j» eadem actualitate quam habet alius; quia, secundum Anselmum, de Processione Spiritus Sancti, non procedit ibi aliquid quasi de non esse proficiens ad esse, sed importat tantummodo respectum sive relationem originis in quantum in illa eadem actualitate et perfectione quam habet alius ipse semper etiam habet esse, sed ab illo alio; esse autem ab alio, ex sola ratione qua ? ab alio, nec dignitatem nec indignitatem, quae fundantur in aliquo formali absoluto et positivo, importat. Hoc enim exigit immensitas perfectionis illius naturae divinae quod indivisa et eiusdem actualitatis et perfectionis existens pluribus sit communicata sic quod unus habeat eam ab alio.
Unde sola dignitas in divinis consistit in habere naturam illam perfectissimam cuius perfectio requirit ut dictis modis a pluribus habeatur; propter quod quilibet modus habendi eam ad perfectionem divinam pertinet; nam haec tria simul, scilicet: habere eam sic quod ab uno habente eam non ab alio, alii vero duo habeant ipsam per generationem et spirationém, et quod unus habeat eam ab illo solo per generationem, alius ab ambobus per spirationem, quasi ex aequo absque ordine prioris et posterioris temporis sive duratione vel natura, sive dignitate, quasi constituunt perfectionem divinam sive concurrunt ad constitutionem quasi divinae perfectionis pro quanto consistit in actibus perfectissimis secundum intellectum et voluntatem, sicut tres anguli ex aequo constituunt perfectionem trianguli aequilateri; et ideo nec maior est dignitas in uno quam in alio; immo quilibet est aequalis dignitatis alteri. Non sic est autem in creaturis ubi esse ab alio, licet per se non sit indignitatis quia etiam solam relationem dicit, supponit tamen indignitatem, quia potentialitatem ponit in habente esse ab alio. Unde dicit Augustinus, de Fide ad Petrum, circa principium, loquens de personis divinis : nullus horum extra quemlibet ipsorum est, quia nemo alterum aut praecedit aeternitate? aut excedit magnitudine aut superat potestate. Et Athanasius in Symbolo: in Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus; sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. Hoc modo etiam determinat Anselmus hanc quaestionem eam tractans libro de Processionibus Spiritus Sancti. quod productum prius habet non esse quam esse ab alio, indignitatem importat, quia includit veram potentialitatem respectu veri actus; ubi autem non, non. Quia ergo natura divina de qua quasi fit productio, in quantum ipsa est quae per productionem producto communicatur a producente, ex se est summa actualitas, nullo modo secundum esse potentiale habens prius esse quam secundum esse actuale, in divinis personam unam procedere ab alia nullam indignitatem ponit in persona procedente nec minoritatem in dignitate.
Ad argumentum in oppositum est dicendum secundum quod exponit Magister verba Hilarii, libro primo, distinctione decima sexta, quod maioritas qua Pater ab Hilario dicitur maior Filio significat auctoritatem quae est in Patre in quantum ipse a nullo, sed alii ab ipso et non dignitatem aliquam et eminentiam supra Filii dignitatem ; unde verba etiam Hilarii hoc sonant cum dicit in octavo de Trinitate: donantis auctoritate Pater maior est, sed minor non est cui unum esse largitur.
On this page