Text List

Quaestio 15

Quaestio 15

Utrum sacerdos celebrans missam et verba pertinentia ad formam sacramenti eucharistiae varians et transmutans conficiat

QUAESTIO XV. Utrum sacerdos celebrans missam et verba pertinentia ad formam sacramenti eucharistiae varians et transmutans conficiat.

Deinde circa ea quae pertinent ad homines fideles specialiter quaerebantur quaedam pertinentia ad quosdam clericos specialiter et quaedam pertinentia ad sacerdotes, quaedam pertinentia ad doctores. Circa primum quaerebantur quaedam pertinentia ad sacerdotes quantum ad ministerium eorum circa dispensationem sacramentorum, quaedam pertinentia ad ipsos quantum ad ministerium eorum circa executionem officiorum ecclesiasticorum, Circa primum quaerebantur duo, unum pertinens ad sacerdotes quantum ad ministerium eorum circa sacramentum eucharistiae et unum pertinens ad sacramentum poenitentiae. Primum horum erat utrum sacerdos celebrans missam et verba pertinentia ad formam sacramenti eucharistiae varians vel ! transmutans respectu materiae sic quod verba haec : hoc est corpus meum, adaptat vino; alia vero : hic? est calix sanguinis mei, adaptat pani, conficiat. Et arguitur quod sic, quia in sacramento baptismi potest fieri mutatio circa formam verborum, uipote si dicam : in nomine patria et filia et cetera, et tamen per hoc non impeditur effectus baptismi ; ergo ita erat in proposito.

Contra, Verba non efficiunt nisi applicata materiae ; sed in hoc casu non applicantur verba convenienti materiae ; ergo et cetera.

Respondeo dicendum, cum secundum Augustinum sacramentum ex duobus constet, scilicet ex forma verborum et materia sensibili exteriori, ubi ? alterum istorum deficit non potest esse veritas sacramenti. In sacramento autem altaris continente corpus et sanguinem Christi sub duplici specie, panis scilicet et vini, requiritur respectu cuiuslibet propria forma verborum, et ideo, si sit materia praesens et deficiant verba, deficit sacramentum. Si autem sint verba et deficiat materia, eliam deficit sacramenium in toto. Si autem sit materia determinata cui forma determinata applicetur, est veritas sacramenti quantum ad hoc. Unde, si forma verborum dicendorum super materiam panis materiae convenienti applicentur, est ibi vere corpus Christi sacramentaliter; si autem deficiat applicatio verborum dicendorum super illam materiam, deficit sacramentum quantum ad hoc. Et similiter intelligendum est de applicatione verborum dicendorum super matetiam vini. Nunc ergo quia in casu proposito, licet sit materia praesens et prolatio verborum propriorum unicuique parti materiae, quia tamen non applicantur verba propriae materiae, ideo omnino deficit ibi materia quantum ad sacramenti constitutionem, eo quod forma non est ibi alicui parti materiae propriae applicata. Unde, cum vinum non sit propria materia respectu verborum quibus transsubstantiatio fit in corpus, nec panis sit propria materia respectu verborum quibus transsubstantiatio fit in sanguinem, ideo referendo formam verborum ad materiam cui applicantur deficit ibi sacramentum propter defectum materiae, non secundum se, quia realiter est praesens, sed secundum esse subiectum debitae formae. Unde non debet dici proprie defectus in sacramento propter mutationem factam circa formam, nam supponitur quod forma verborum perfecte proferatur, sed propter defectum materiae debitae non subiectae tali formae, quia materia sic praesens, ut sic consideratur, non plus est materia conveniens huic sacramento quam quaecumque alia. Non plus enim est materia ex qua debet transsubstantiatio in sanguinem fieri panis quam pomum vel caro vel quodcumque aliud ; nec plus est materia transsubstantianda in corpus Christi vinum quam aqua vel quicumque alius liquor ; et ideo debet dici defectus sacramenti in proposito, sicut si loco panis esset supposita caro vel huiusmodi et loco vini esset supposita aqua vel aliquod huiusmodi ; sicut etiam in sacramento baptismi, si loco aquae supponeretur alius liquor essentialiter differens et proferrentur perfecte verba formam illius sacramenti continentia, non diceretur ! defectus ? circa sacramentum propter mutationem circa formam vel circa verba, sed propter defectum materiae debitae. Sed, si forma verborum propriorum propriae materiae applicaretur et tunc esset ibi aliqua variatio circa verba vel addendo vel subtrahendo vel litteras vel syllabas variando, tanta variatio fieri posset quod contingeret defectus sacramenti propter mutationem circa formam vel verba et non propter defectum in materia,

Per hoc patet solutio ad argumentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 15