Quaestio 16
Quaestio 16
Utrum sacerdos qui alicui confitenti talem poenitentiam iniunxit ex qua mors istius secula est ex hoc irregularitatem incurrerit
QUAESTIO XVI. Utrum sacerdos qui alicui confitenti talem poenitentiam iniunxit ex qua mors istius secula est ex hoc irregularitatem incurrerit,
Post haec proponebatur aliud pertinens ad sacerdotes quantum ad ministerium eorum circa sacramentum poenitentiae et erat tale? : posito quod aliquis sacerdos poenitentiam importabilem alicui confitenti iniunxit, credens tamen secundum suam conscientiam talem poenitentiam fuisse convenientem ; dictus autem poenitens volens dictam poenitentiam pro viribus adimplere ! ex hoc mortem incurrit, quaeritur utrum dictus sacerdos ex hoc incurrerit irregularitatem. Et arguitur quod sic per simile; quia, si medicus det alicui aegroto medicinam corporalem credens illam secundum conscientiam suam et artem medicinae convenientem et dictus aegrotus ex hoc incurrat mortem, consulitur ? tali medico a domino papa quod abstineat a promotione si habeat conscientiam quod occasione sua incurrerit dictus aegrotus mortem, ut patet, Extra, de Aetate et Qualitate ordinandorum, capitulo : ad Aures. Hoc autem non consulit ei nisi propter irregularitatem quam ex dicto facto videtur incurrisse ; ergo similiter debet in proposito iudicari. In decretali enim dicitur: si super praemissis conscientia te remordet, ad majores ordines de nostro con silio non accedas.
Contra. Ea. quae propter bonum exitum fiunt, si ad malum exitum vergant, non debent facientibus imputari, ut dicitur, vigesimo tertio, quaestione quinta, capitulo : de Occidendis !; ita est in proposito ; ergo et cetera.
Respondeo dicendum quod irregularitas est quaedam poena sive quoddam impedimentum promotionis consequens ad actum homicidii aliquo modo voluntarii. Ouandocumque ergo aliquis voluntarie occidit hominem vel facit aliquid ex quo contingit eum mori, incurrit irregularitatem. Nunc autem, cum per laborem nimium possit corpus tantum gravari quod ex hoc? homo ? mortem incurrat, si quis debens alicui poenitenti imponere laborem sive aliquid quo corpus gravetur ut satisfaciat pro peccatis et imponat voluntarie improportionatam poemam ipsi poenitenti ex qua probabiliter mors sequi posset, poenitens autem volens perficere poenitentiam sibi iniunctam, quia etiam ad hoc reputat se teneri, ex hoc moritur, videtur ex hoc incurrere sacerdos irregularitatem. Sed est intelligendum quod tunc voluntarie intelligitur quis imponere talem poenitentiam improportionatam inductivam mortis, quando non adhibet diligentiam quam debet et potest circa condicionem poenitentis, considerando scilicet fortitudinem corporis et discretionem animi per quam, si per huiusmodi poenitentiam perciperet nimis se gravari, possit illam omittere et aliud consilium habere et circa quantitatem poenitenliae et comparationem ad condicionem ipsius poenitentis, Si autem ex intentione mala tantam poenitentiam iniungit in gravamen poenitentis, aut ex negligentia crassa hoc facit, et poenitens ex sua indiscretione percipiens illam esse intolerabilem, nihilominus eam continuat, quia propter iniunctionem sacerdotis ad hoc reputat se teneri et ex hoc moritur, irregularitatem incurrere videtur. Si autem adhibet circa hoc diligentiam quae consuevit communiter in talibus adhiberi nec vellet aliquo modo quod poenitens ex huiusmodi poenitentia mortem incurreret, licet moriatur postea, non incurrit irregularitatem.
Est tamen intelligendum quod in medicina spirituali poenitentiae adhibenda minor diligentia sufficit quam in corporali, quantum ad hoc quod huiusmodi medicinam exhibens irregularitatem non incurrit. Nam, cum aliquid est inductivum mortis ex necessitate naturae etiam contra voluntatem morientis, sicut contingit de rebus quae per medicos administrantur, ad hoc quod minister illius rei evitet hunc elfectum et ostendatur non velle mortem illius, debet multo maiorem diligentiam adhibere ad hoc quod illud secundum convenientem proportionem indigent) ministretur quam respectu illius quod non est inductivum de necessitate, Sed potest talis effectus per voluntatem liberam suscipientis faciliter evitari, Cum enim aliquis ministrat aliquid tale, puta poenitentiam nimis gravem alicui sanae mentis, potest probabiliter aestimare quod si sentiat se tali poenitentia nimium gravari et aflligi, quod peteret eam alleviari et mutari 5, alioquin. ipsemet voluntarie se interficeret ; et ideo minorem diligentiam adhibens circa hoc non videtur ex hoc dici habere voluntatem illum interficiendi, quia potest supponere quod ille non faciet sibi iniunctum ultra vires. Sed, si esset poenitens adeo simplex quod videretur nescire iudicare quod non sit intentio iniungentis quod non faciat de sibi iniuncto nisi quod poterit sustinere bono modo, secundum hoc debet iniungens in iniungendo maiorem diligentiam adhibere, et saltem poenitentem simplicem in hoc informare quod si videatur sibi quod non possit dictam poenitentiam tolerare quod faciat illam alleviari vel mutari et quod de illa non faciat aliquid ultra posse et cetera.
Per hoc patet solutio ad argumenta. Littera autem in decretali posita se ipsam solvit ; nam ibi dicitur : si super praemissis conscientia te remordet, ad maiores ordines de nostro consilio non accedas, Glossa : remordet, ut si forte imperite medicinam dedisset vel si negligens fuit et cetera, Praeterea, ut dictum est, non est simile de medico corporis et de medico animae.
On this page