Table of Contents
Liber 4 Summae Halensis
Quaestio 1
Membrum 1 : De quidditate sacramenti
Membrum 2 : Quae sit necessitas sacramentorum
Membrum 3 : De sacramentorum institutione
Membrum 4 : In quibus consistant sacramenta et de sacramentorum differentia
Membrum 5 : Utrum sint alicuius virtutis specialiter
Membrum 6 : De duratione eorum tantum debuit esse usque ad Christum vel ad Christi passionem
Membrum 7 : De effectu sacramentorum
Quaestio 2
Membrum 1 : De numero sacramentorum
Membrum 2 : De matrimonio
Membrum 3 : De sacramento poenitentiae tempore legis naturae
Membrum 4 : De sacrificio
Membrum 5 : De sacramento decimationis
Quaestio 3
Membrum 1 : Utrum conveniebat illa tunc esse sive aliqua erat illorum indigentia
Membrum 2 : Utrum erant necessaria ad salutem
Membrum 3 : Utrum illa scilicet decimationes sacrificium et oblationes erant alicuius meriti sive utilitatis
Quaestio 4
Membrum 1 : Quo tempore incepit ecclesia; utrum ab Adam vel ab Abel vel ab alio principio
Membrum 2 : Supposito quod ab Abel, utrum tunc conceptus ecclesiae esset acephalum; an haberet caput suum
Membrum 3 : De duratione ecclesiae
Quaestio 5
Membrum 1 : De remedio fidei
Membrum 2 : De remedio decimarum et sacrificiorum
Membrum 3 : De efficacia horum remediorum
Membrum 4 : Utrum haec sacramenta indita fuerunt a natura an ex disciplina
Quaestio 6
Membrum 1 : De sacramentorum tempore legis Moysi necessitate
Membrum 2 : De numero sacramentorum legalium et ratione numeri
Membrum 3 : Quaeritur de institutione sacramentorum legalium
Membrum 4 : De efficacia sacramentorum legalium
Membrum 5 : De duratione et cessatione sacramentorum legalium
Quaestio 7
Membrum 1 : De circumcisione diffinitione
Membrum 2 : De institutione circumcisionis
Membrum 3 : De latione sive datione circumcisionis
Membrum 4 : De obligatione circumcisionis
Membrum 5 : De significatione circumcisionis
Membrum 6 : De integritate circumcisionis
Membrum 7 : De efficacia circumcisionis
Membrum 8 : Utrum circumcisio erat iteranda
Membrum 9 : De duratione circumcisionis
Membrum 10 : De circumcisione Christi; utrum debuit circumcidi
Quaestio 8
Membrum 1 : De quidditate sacramenti
Membrum 2 : De institutione sacramenti
Membrum 3 : De essentialitate sacramentorum
Membrum 4 : De effectu sacramentorum
Membrum 5 : De dispensatione novae legis
Membrum 6 : De duratione
Membrum 7 : De numero sacramentorum novae legis
Quaestio 8
Membrum 1 : Quare baptismus christi habuit praeparatorium proprium plusquam alia sacramenta
Quaestio 37
Pars 1
Pars 2
Praeambulum
Membrum 1 : De consecrandorum oblatione
Membrum 2 : De oblatorum consecratione
Membrum 3 : De rei consecratae rememoratione
Membrum 4 : De ecclesiae militantis conservatione per plures distinctiones dominicae orationis
Membrum 5 : De rei consecratae perceptione
Pars 3
Quaestio 37, Pars 2, Membrum 2 [Nuremberg 1482 Transcription]
SEcunda pars principalis quae incipit ibi. Te igi tur in qua agitur de consecratione oblate et di-uiditur in quatuor. Primo postualtur hostiae deo acceptae benedictio. Secundo fidelium promotio ibi In primis quae tibi offerimus. Tertio hostiae benedictae in cor- pus christi et sanguinem transmutatio ibi quam oblationem. Quarto consecrationis consumatio ibi. Qui pridie quam pateretur.
Articulus 1
Tota ergo quod post laudis praeconium sequitur secretum silentium. Nam vbi ihesus honorifice fuit susceptus hierosolimis a turbis. cum ramis palmarum et lau dibus vt habetur Ioh. xii. iudaei volebant eum capere. propter quod recessit ab eis et abiit in bethaniam et ibi abscondit se ab eis Joh xii. Non metu formidinis: hoc prouidentia dispen- satoris. quia nondum venerat hora eius qua adueniente spon taneus ad passionem accessit. unde Math. xxvi. Surgite inquit eamus. ecce appropinquabit qui me tradet. unde Johannes xvi Cohors et ministri cum venissent cum laternis et facibus et armis ut apprehenderent cum. Ipse autem sciens omnia quae ven tura erant super eum: processit et dixit eis. quem quaeritis. Respon derunt ei ihesum nazarenum. dixit eis. Ego sum. Illud ergo christi la tibulum hoc silentium screte repraesentat. Alia est causa huius secreti silentii. scilicet ut sine tumultu sive strepitu verborum nien- tis deuotio ad deum dirigatur: quia est exanditor cordis non vocis. Non enim est exorandus clamoribus qui renum scrutator est et cordium Hiere. xvii. Quod anna typum gerens ecclesiae insi nuabat quae non petitione b tacita deuotione quod petiit impe- trauit. dicitur enim primo Reg. i. Quia nna loquebatur in cor- deo suo tamquam labia illius mouebantur et vox penitus non audie-batur. verba tamen sunt proferenda: ne quid petere vel intendere debeamus ignoremus. Altera est. ratione tanti misterii verba per quotidianum vsum vilescant et in locis non competentibus passim et indiscrete dicantur. et sic sint dicentes in ruinam. Unde ut dicitur. Contigit ut quadam die pastores super lapidem quemdam poneret panem. qui ad horum verborum prolationem conversus est in- carnem. forsitan transmutatus est panis in corpus christi. in quo diuinitus accerrima facta est vindicta: nam percussi sunt di- uino iudicio celitus misso. vnde statutum fuit vt de cetero diceretur sub silentio. alia est ratio ne vilesceret ex manifesta prolatione: sicut sacra scriptura in quadam obscuritate tradi ta est ne vilesceret. Propter has causas dicitur sub silentio et ob hoc dicitur secreta: scilicet quia sub silentio pronuntiatur. cum olim alta voce diceretur quousque aliter inolevit consuetudo pro- pter causas iam dictas
¶ Nota quod haec pars missae vsque ad orationem dominicam cum sua praefatione scilicet praeceptis salutaribus etc dicitur canon missae: quia regulariter in hac parte memoria dominicae passionis recolitur. videlicet eorum quae gesta sunt per ebdomadam ante paschalem a decima luna primi mensis quando ihesus abiit hierosolimam: usque ad decimamseptimam quando surrexit a mortuis. Propter quod inter praefationem et canonem in plerisque sacramentariis imago crucifixi depingitur. vt non solum intelle ctus litterae: sed etiam aspectus picturae memoriam dominicae passio nis inspiret. et forte diuina factum est prouidentia. licet hu- mana industria procurauerit vt ab ea littera canon inciperet: quae sui forma signum crucis ostendit et exprimit in figura Than namque misterium crucis insinuat. dicente domino Ezech. ix. "Signa thau in frontibus virorum dolentium et gemen-tium". vel canon dicitur quia ex regulis patrum id est ex his quae regulariter instituerunt obseruari est compositus. Canon enim graecae regula latinae dicitur. Et dicitur idem canon se- creta et actio. quare canon dicitur et secreta dictum est. actio autem dicitur: quia tunc cum deo causa nostra agitur. In hac deo parte quae canon dicitur. non solummodo proferuntur ea quae sequiruntur ad consecrationem corporis christi et ad comemo- rationem consecrati: sed et memoria passionis repraesentatur et conditiones eiusdem et hoc maxime per cruces. In hac ergo parte in qua postulatur munerum sanctificatio fiunt tres cruces: in signum triplicis traditionis domini scilicet a deo. a iuda a iudaeis. de prima Ro. viii. "Qui proprio filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum". de secunda Math. xxvi. "Quaerebat oportunitatem quomodo eum traderet". de tertia Job. xviii. "Gens tua et pontifices tui te mihi tradi". Prima tra ditio fuit ex gratia dilectionis. Joh. iii. "Sic deus dilexit mun dum vt filium suum unigenitum" etc. Secunda ex auaritia. vnde Ma- thei. xxvi. "Quid vultis mihi dare. et ego eum vobis tradam". Tertia ex inuidia. Mar. xv "Sciebat enim quod per inuidiam tradidissent eum". Deus enim tradidit eum ex dono. donum enim est datum non reddibile. iudas pro munere. iudaei in sacrifici um illibatum. ad hoc ergo designandum sacerdos facit tres cruces super hostiam cum dicit haec dona haec munera haec san- cta sacrificia illibata. quasi commemorans illam traditionem quam deus fecit ex dono: iudas pro munere. iudaei in sacrificium illi- batum: singuli autem ad mortem scilicet crucis. haec trina tradi tio tunc incepti. cum filius ex decreto dei patris ex consilio spiritus sancti. nec non ex proprio beneplacito beniens hierosolimam semetipsum exposuit passioni. Qui exponens ad quid venit. dixit Joh. iii. "Si exaltatus fuero a terra: omnia trabam ad meipsum. hoc autem dicebat significans qua morte esset clari ficaturus deum". vel haec tria dona munera sancta sacrificia illibata: ad indiuiduam trinitatem cuius opera indiuisa sunt possunt referri. quae tota tradidit ipsum ad mortem: vt tota re dimeret nos a morte per ipsum.
¶ Nota ergo quod donum est dantis: munus accipientis: sacrificium offerentis. pater dedit filius ob tulit. spiritus sanctus accepit: singuli tamen dederunt acceperunt obtulerunt: sed pater dicitur dedisse propter auctoritatem. filius obtulisse propter assumptam humanitatem spiritus sanctus accepisse propter appropriatam benignitatem sive liberalitatem. haec autem gratiosissima liberalitas est. quod deus dedit nobis in do- num: hoc accipit a nobis in munus Sacerdos autem conuer tens sermonem ad patrem. dicens. "te igitur clementissime pater" etc Sic patris auctoritatem insinuat ipsum solummodo inuocando quem alloquitur tamquam praesentem per gratiam: qui nusquam deest per essenti am potentiam et praesentiam. Per ihesum christum filium tuum dominum nostrum vt per quem sicut per mediatorem dei et hominum Gal. iii. de currunt ad nos dei beneficia confidens in verbo domini. dicentis Joh. xvi. "Si quid petieritis patrem in nomine meo hoc faciam vobis". Supplices rogamus ac petimus. duo hic notantur ex quibus petens obtinet quod intendit. scilicet clementia diuina cum dicit clementissime: et humilitas ex parte petentis cum di cit supplices. pluraliter loquitur significans se vitae omnium oratio nem deo effundere. et accumulat verba de peccatoria dicens: rogamus ac petimus. vt sic geminata postulatione melius obtine- at quod intendit. Uti accepta habeas. hoc respicit diuinum beneplacitum. et benedicas hoc effectum beneplaciti. haec dona haec munera. haec snacta sacrifica illibata. Eadem autem sunt haec dona mundera et sacrifica. quae autem sacris offeruntur altaribus mu- nuera dicuntur et dona et sacrificia. vunde Math. v. "Si offere manus tuum ante altare" etc. Et heb. v. dicitur de pontifice quod constitu tus est a deo "vt offerat dona et sacrifica. pro peccatis" horum autem in culcatio piae deuotionis est exercitatio vel in effabilis commenda- tio sacramenti. non autem aliquod inueritur vocabulum quod tantum sacra mentum digne valeat appellare: nisi quod gracae dicitur euchari-stia. quod exponitur bona gratia. Dicuntur autem pluraliter dona mune ra et sacrificia. quia panis et vinum diuerse sunt species substan-tiarum priusquam consecrentur. et deinde sunt species specierum. Dicuntur autem sancta et illibata: quia panis et vinum signifi cat sacrosanctum corpus et imaculatum sanguinem ihesu christi. Non autem dicuntur illibata quasi nondum gustata: sed potius illi- bata id est immaculata: quia sine macula cordis et corporis oportet offerri. quatenus et cor ab iniquitate mundetur et corpus ab immun dicia. vel sic secundum Istud. distinguuntur. donum proprie dicitur quod a superiore inferiori confertur. Jaco. i. "Omne datum optimum" etc Munus quod ab inferiore superiori praesentatur. Sacrificium quod crea tori offertur: Insinuatur ergo his vocabulis tribus. quod haec demon- strata sunt nobis a deo collata: a nobis deo praesentata et ob lata: in verum et summum sacrificium transsubstantiata. Quidam autem distinguunt sic. haec dona scilicet naturae. haec munera scilicet duotionis nostrae. haec sancta sacrificia illibata maiestati diuinae. Ut haec dona refernatur ad naturam. haec munera ad gratiam. haec sacrificia ad incorruptionis gloriam. et dicunt quod propterea cruces fiunt in missa: quia virtus missae crux christi est quae sa cramentum altaris et omnia alia ecclesiae sacramenta con- secrat et sanctificat.
Articulus 2
In primis quae tibi offerimus. In hac parte postulatur fidelium promotio a consecrante. Primo immediate a deo ibi. In primis. Secundo mediantibus sanctis ibi. communicantes. Item in prima primo postulatur promotio ipsius ecclesiae et mmbrorum in generali. Secundo personarum quarumdam in speciali ibi. Memento domine
¶ In primis ergo id est principaliter quae tibi scilicet soli deo indiuiduae trinitati offerimus. hic datur intelligi cui debent sacrificia offerri pro ecclesia. tua sancta id est deo siue cultui diuino dedicata scilicet ecclesia. Ut enim habetur in quadam glo. super illud Leuit. xix. Sancti estote. illa sunt sancta: quae a communibus vsibus debent separari et soli deo deseruire. Et sicut dicit Isido. Ecclesia est nomen graecum quod in latinum veritur conuocatio. propter hoc quod omnes ad se conuocat: catholica id est vniuersalis. Isido. catholicus vni- uersalis siue generalis interpretatur. idem graeci vuniuersale et catholicon vocatur. Non enim sicut conuenticuls haereticorum in ali- quibus regionum partibus coartatur: sed per totum orbem errarum dilatura diffunditur. hinc vniversitas ab vno cognominatum est pro eo quod in vnitate colligitur. haec Isido. Quam pacificare contra conturbationem per haereticos et scismaticos ei illatam. hoc est vt pacem habeat ab haereticis et scismaticis. quam etiam custodi re digneris a daemonibus et viciis. Et adunare quae disper- sa est inter paganos et alios infideles. Et rege inter prospe- ra et aduersa. vel pacificare per inhaerentiam caritatis cum deo i Johannes iii. "Qui manet in caritate in deo manet". tales pacem habent. vnde Johannes xvii. "In me pacem habebitis". Custodire. ne pereat ob ingruentiam periculorum siue temptationeum. Quia ni- si dicens custodierit ciuitatem: frustra vigilat qui custodit eam Adunare per conformitatem morum et voluntatum. vt in "multitudi-nis credentium sit cor unum et anima vna" Act. iiii. Regere impro gressu virtutum vt dicat cum psalmo Dominus regit me et nihil mihi deerit. Una cum famulo tuo papa nostro quem singulariter pro pter regimen et curam ecclesiae praeposuisti vniversis. vt omnes ab vno sicut corpus a capite gubernentur vbi dixisti petro Math. xvi. "Dabo tibi claues regni caelorum" etc Unde papa dicitur pater patrum: quia summus sacerdos et pontifiex maximus nominatur. dicitur etiam patriarcha romanus. Patriarcha enim graeca lingua summus patrum interpretatur: quia primum id est apostolicum locum tenet. vt dicit Isido. Et antistite nostre. isido. an- tistes sacerdos dictus est ab eo quod ante stat. Primus enim est in ordine ecclesiae et supra se nullum habet
¶ Praeterea ex hoc verbo videtur quod antistes sit simplex sa cerdos. et si hoc: tunc non fit commemoratio in missis de pontifici- bus.
¶ Responsio. quod antistes pontifex dicitur vunde verbum Isido. sic debet intelligi. antistes sacerdos dictus ab eo quod ante state id est sacerdos ille qui ante stat scilicet coniunctim. Sacerdos enim qui ante stat est sacerdos qui est pontifiex.
¶ Ad primum dicendum quod antistes sicut pontifex nominat episcopos cuiuscumque dignitatis scilicet et patriarchas et archiepiscopus et metropolitanos et episcopos. Et sic sumptus secundum Isido. non habet superiorem in ordine ecclesiae. secundum tamen quod fit in canone missae commemoratio de antistite: intelligitur de antistete illius ecclesiae in qua celebratur. Unde dicit antistite nostro Et rege nostro. quod autem orandum sit pro principe habetur 1 Thimo. ii. "Obsecro primo omnium postulationes. obsecrationes et orationes gratiarum actiones fieri pro omnibus hominibus pro regibus et pro om nibus qui in sublimitate sunt constituti". vt enim habetur ab hu gone. Ecclesia est multitudo fidelium et vniuersitas christiano rum. quae vniuersitas duos ordines complectitur scilicet laycos et clericos quasi duo latera vnius corporis. sinistrum scilicet layci quia terrenae vitae necessaria tractant. dextrum clerici quia ea quae ad spiritualem vitam pertinent ministrant. duae autem sunt vitae cor respondentes. terrenam et caelestis: corporalis et spiritualis. Et du- plex potestas saecularis et spiritualis. Saecularis caput habet re- gem. Spiritualis habet summum pontificem. Spiritualis potestas prior est terrena siue saeculari et dignitate scilicet quantum vita spiritualis dignior est quam terrena et spiritus quam corpus. Et institutio est. quod patet per hoc quod in lege veteri primum a deo sacerdotium institu tum est. postea per sacerdotium iubente domino regalis potestas ordi nata est. et prior etiam est potestas. Nam spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet vt sit et iudicare habet si bona non fuerit. Spiritualis potestas primum instituta est: et cum deuiat a so- lo deo iudicari debet. Unde i. Corin ii Spiritualis iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur. Quia regalis potestas ordinata est et instituta per spiritualem. patet per hoc. quia adhuc in ecclesia sa cerdotalis dignitas regalem potestatem sacrat. et sanctificans per benedictionem et formans per institutionem. Unde regalis potestas iure inferior aestimatur. Ista ergo duplici potestate indiget et et regitur ecclesia in membris et duplex vita moderatur. propter quod pro utraque orat ecclesia. primo tamen pro spirituali qua si digniori: secundo pro saeculari quasi inferiori. Et omnibus or thodoxis qui sub vtraque potestate fidem tenent apostolicam et ve- nerantur. Ut enim dicit Isido. Orthodoxus est recte credens et vt credit viuens. ortho enim graecae recte dicitur latinae. doxa gloria. hoc eset vir recte gloriae. Tales enim sunt recte glorio- si. qui deum recte fidei confessione glorificant. atque catholi cae et apostolicae fidei cultoribus.
¶ hoc videtur supeflue ap positum cum tales sint orthdoxi. Responsio quod hoc non super- fluit. quia expressius cultus fidei per hoc additum declaratur quantum est ex parte sermonis. Dicitur autem apostolicae fidei. quia apostoli fuerunt fidei fundatores supra primum fundamentum scilicet christum qui est fundamentum eorum. Ephe ii Superaedificati super fundamentum apostolorum ergo apostolici et prophetae dicuntur funda- menta. Unde psalmus fundamenta eius in montibus sanctis christus est primum et maximum fundamentum.
Memento domine famulorum. In hac parte specialius postulatur fidelium promotio a consecrante. In parte enim praecedenti postu-latur promotio ecclesiae cum membris cunctis in generali scilicet praelatis et subditis ibi. Cum famulo tuo papa etc hic specialius postulatur promotio virorum ac mulierum ibi. me- mento domine famulorum famularumque tuarum. sacerdotum et astan tium ibi. Et omnium circumstantium. pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis. nostrum et nostro rum ibi prosae suisque omnibus. post subditur quantum ad quid po stulatur eorum promotio ibi. Pro redemptione animarum suaru Et a quo ibi. Tibi reddunt vota sua etc. Dicit ergo. Me- mento domine.
¶ hic quaeritur cum nihil ignoret dei sapientia nec alicuius valet obliuisci: quid est quod postulatur vt memo retur aliquorum. Responsio. deus dicitur scire quos approbat. Unde ii Thimo. ii. Novit dominus qui sunt eius. et dicitur nescire quos reprobat. vnde Math. vii. Numquam noui vos. Rursus dicitur obliuisci malorum: cum malus ad bonum conuertitur. vnde Ezech. xviii. Si impius egerit penitentiam omnium iniquitatu eius nonre- cordabor. et dicitur obliuisci bonorum cum bonus ad malum peruer- titur. vnde Ezech. Si iustus auerterit se a iustitia sua omnes iustitias eius non recordabor. Deus ergo quandoque recordatur ad mi serandum. unde Joh. vii. memento mei deus quia ventus est vi- ta mea. Quandoque recordatur ad puniendum. unde psalmus. Memento do- mine mea. Quandoque recordatur ad puniendum. vnde psalmus Memento do- mine memimerit: petitur vt illorum misereatur secundum illud remiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt. Ex hac aut serie uerborum. Memento do. fa. a. t. et omnium circumstantium patet quod hoc sit locus. ubi conuenti quod sacerdos pro his quos vult specialiter imploret scilicet per notam copulationis quae non solet copulare partem contentam toti continenti. Quia enim doc famulorum famularumque tuarum continet quod dico omnium circumstantium. viuorum autem debet hic fieri commemoratio. in sequentibus uero occurrit locus in quo fiet memoria defunctorum.
¶ Et omnium circumstantium. hic euidenter apparet quam sanctum et salubre sit missarum solemniis interesse. Cum pro circumstantibus fiat oratio specialis et sacrificium euchari- stiae pro eisdem offeratur. propter quod scriptum est de conse. dis. i. "Cum ad celebrandas missas in dei nomine conuenerit populus: ante non discedat quam missa compleatur".
¶ hic oritur quaestio. vtrum antequam solemnitas missae compleatur liceat discedere Quia non: didetur de conse. di. i. vbi dicitur. "omnes fideles qui con ueniunt in solenitatibus sanctis ad ecclesiam et scripturas apo stolorum et euangelistarum audiant. qui autem non perseuerauerit im oratione vsqedum missa peragatur nec sanctam communionem percipiunt velut inquietudines ecclesiae conmouentes conuenit communione pri uari". Item eodem infra. "Missas die dominica secularibus totas au dire speciali ordine praecipimus ita vt ante benedictionem sacerdo tis egredi populus non praesumat. quod si fecerint: ab episcopo publice confundantur". Ex his videtur quod non licet discedem ante missarum con- umationem et sacerdotis benedictionem. cum non perseuerantes conue nit communione praeuari. cum hoc non conuenit nisi propter delictum grande. Et cum datur praeceptum in canone quod tota missa audiatur maxime in dominica.
¶ Responsio. quod qui ex consuetudine vel supersti- tione recedunt ab ecclesia ante missarum consumationem in solemnita- tibus: peccant grauiter. et sic intelligi pont quod dicitur in primo decreto. Qui non perseuerauerit etc. id est qui habet consuetudinem non perseuerare etc. vel qui ex superstitione habent quod non persuerant. Et attendendum est quod ibi dicitur velut inquietudines ecclesiae com mouentes hoc autem quasi causa institutionis interseritur. qua cessante cessabit paritur quod vrgebat. et ita non priuabitur commu- tione. id est non excommunicatur. vel potest dici quod hoc olim obtinuit modo non.
¶ Ad aliud quod dicitur. Precipimus missas totas audire etc Dicendum quod praeceptum illud ordinationem sonat. vt est sensus praecipimus id est ordinamus. vnde tales contra ordinationem canonis faciunt nisi alia cogat necessitas. et si ex consuetudine faciunt sine causa vrgente grauiter peccant.
¶ Quorum tibi fides co- gnita est et nota deuotio. quasi diceret. qui propiciaris fideli- bus et deuotis. qui solus vides in conscientiis qui recte credunt et deuote sumunt. vtpote qui es scrutator renum et cordium hie- re. xvii. qui absconditorum es cognitor et nosti omnia antequam fiant Dan. xiiii. Pro quibus tibi offerimus. vel qui tibi offerunt. quasi diceret. Memento domine. non solum eorum pro quibus offerimus. sed et sacerdotum qui offerunt. Cum enim sacerdos offert pro populo nihilominus pro se. vel ideo dicit pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt. quia non solum offerunt sacerdotes. sed vniuersi fideles. Nam quod specialiter adimpletur ministerio sacerdotum: pluraliter agitur voto fidelium. hoc sacrificium laudis. hoc dici tur quia propter hoc maxime laudare deum debemus quod non solum se dederit pro nobis in praecium: sed etiam se dederit nobis in cibum. vt per precium redimeret nos a morte: per cibum aleret nos ad vi tam. Unde qui manducat me viuet propter me Joh. vi. Pro se suisque omnibus videlicet consanguineis vel affinibus familiam. ribus vel amicis. licet ei teneamur diligem inimicos. secundum il- lud Math. diligite inimicos vestros: seruare tamen debemus or- dinem caritatis. Can. ii. Introduxit me rex in cellam vinari am ordinauit in me caritatem. AEstimo nihilominus quod si sacer dos proferendo haec verba cum suos inimicos amplecteretur vtili us sibi et deo acceptabilius ipsa eadem proferret. Pro redemptione animarum suarum quasi non pro temporali lucro vel appetitu terreno sed pro redemptione animarum suarum id est remissione peccati. Pro spe salu tis. et incol. s.i. pro salute vel incolumitate sperata. Spe namque salui facti sumus Ro. viii. Pro salute mentis et incolumitate corporis. Nam vtraque sanitas est ab illo qui dicit. Salus populi ego sum. verum vtraquem sanitas prouenit ex redemptione animae id est de remissione peccati sicut econtra de reatu peccati pro- cedit infirmitas vtriusque secundum sententiam veritatis. Joh. v. Ec- ce inquit sanus factus es. iam noli amplius peccare ne deterius aliud tibi contingat. Porro tria sunt hominis bona corpalia putalia et eterna. videlicet infima media et suprima. pro qui- bus sacerdos se dicit offerre. pro corpalibus id est incolumitate. pro- spiritualibus id est redemptione. pro aeternis id est salute. Nam et dominus docet nos pro his tribus orare Math. v. Pro aeternis vnde tua adueniat regnam tuum. Pro spiritualibus vnde fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. Pro corporalibus unde Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
¶ Queritur cum dica tur. ii. Corin. xii. Quia "virtus in infirmitate perficitur". et cum infirmior tunc potens sum: quid est quod pro corporis incolumitate sacrificium offertur ab ecclesia: Responsio. vt infirmitati nostrae descendens nobis occasionem impatientie praecludat. et conserua- ta vel reddita sanitate gratiarum actiones domino referamus.
¶ Tibi reddunt vota sua. hic quaeritur cum nostra demus et alie- na reddamus. quomodo dicuntur vota si sua reddunt et non potius do nant: vel si reddant quomodo sua sunt et non potius dei. Responsio vo- tum et hominis est et dei. sed dei propter auctoritatem gratiae: hominis propter libertatem arbitrii. propter quod dicitur. i Corin xv "Non autem ego sed gratia dei mecum". et i Corin. iii. "coadiutores sumus dei". AEterno deo viuo et vero. dii dicuntur et homines et daemo- nes et imagines. sed homines adoptione: daemones vsurpatione: imagines nuncupatione. Per adoptionem vt ibi. Ego dixi dii estis et filum excessi omnes. Per vsurpationem vt ibi. Omnes dii gentium daemonia. Per nuncupationem vt ibi appellauerunt deos opera manuum hominum. Primi sunt viui et veri sed non aeter ni. Secundi sunt viui sed nec aeterni nec veri. Tercii nec sunt vi ui nec veri nec aeterni: sed ille solus est aeternus et viuus et verus: immo dita veritas et aeternitas qui deus est per essentiam. qui de se dicit Isa. xliiii. absque me non est deus. Licet autem haec obsecratio span- liter dirigatur ad patrem propter auctoritatem principii vt dictum est secundum quod ipse filius docet nos orare dicens Math. vi. "Pater no- ster qui es in caelis sanctificetur nomen tuum" etc. Propter quod in principio canonis dicitur. "Te igitur clementissime pater per ihesum christum filium tuum dominum nostrum supplices rogamus ac petimus": tamen in- diuidue trinitati sacrificium laudis offertur. scilicet tam patri quam ilio quam vtriusque spiritui. quorum sicut indiuisibilis est maie- tas: sic et indiuisibilis adoratio. iuxta quod veritas dicit. Ue ri adoratores adorant patrem in spiritu et veritate nam qui deum sa- tagit vcraciter adorare: patrem adorat in spiritu et veritate id est in filio. quia pater essentialiter est in filio et filius naturaliter est in patre. et spiritus sanctus est substantialiter in vtroqu. Unde Joh. xiiii. Ego in patre et pater in me est. quare ita potest non indiscrete distingui. cum dicitur aeterno deo viuo et vero: vt quod est commune secundum essentiam approprietur propter noticiam aeternita tis patri ratione principii: quia pater a nullo est et omnia sunt ab ipso. filius per generationem. spiritus sanctus per processionem. cetera et creationem. Veritas filio: qui de se dicit Joh. xiii. Ego sum veritas. Et de quo dicit psalmus. Veritas de terra orta est. Ui- ta spiritus sancto sicut habetur in simbolo. Credo in spiritum sanctum dominum et viuificantem. qui ex patre filioque procedit. Totius ergo indiuidue trinitatis indiuisa est adoratio. quae principali- ter exhibetur in hoc sacrificio.
Comunicantes ex me moriam venerantes. Sic mediantibus sanctis postulatur fideli- um promotio. Primo ergo ponitur sanctorum commemora- tio. Secundo commemorantis postulatio. ibi quorum meri- tis etc. Dicitur ergo comunicantes scilicet sanctis id est nos existentes in comunione sanctorum scilicet per fidem. In - via enim communicamus sanctis per fidem. quam ipsi habuerunt et nos habemus. In patria uero participabimus eis prouisionem speciei: quam ipsi habent et nos habebimus. Nos enim fidem ha- emus et spem: illi visionem speciei et rem. Comunicamus ergo et ve- nueramur memoriam sanctorum et praecipue gloriosae virginis et beato rum apostolorum et martirum vt eorum suffragio de fide perducamur ad spem: de spe ad ipam rem. In hac autem commemoratione san ctorum conseruat ecclesia quod antiquitus fieri solebat vt in orationibus patrum memoria recoleretur. quatenus eorum meritis suffraganti- dus: facilius quod petebant impetrarent. sicut moyses pro populo peccante intercedens inquit Exo. xxxii. Recordare abraham et ysaac et iacob seruorum tuorum. sic azarias in fornace Dan. iii Ne auferas a nobis misericordiam tuam domine deus noster propter abra- ham dilectum tuum et ysaac seruum tuum et iacob sanctum tuum.
¶ hic quaeritur cur in canone nulla fit commenoratio confessorum. cum tamen inter sanctos memoria eorum honorificae veneretur ecceia. Responsione quod canon missae prius fuit editus quam memoriam confessorum celebraret ec clesia. Nam omnes fere sancti qui commemorantur in canone praecesserunt siluestrum praeter iohannem et paulum marcellinum et pe trum qui primo successerunt. Ecclesia vero post tempora beati siluestri cepit sanctorum confessorum memoriam celebrare.
¶ Quorum me- ritis. hic facta commemoratione sanctorum subditur postulatio comme- morantis. Hic igitur primo postulatur beneficium diuinae prote- ctionis scilicet a malo. Secundo beneficium diuinae perductionis ad bonum scilicet ibi. hanc igitur oblationem. dicitur ergo quorum scilicet praedi- ctorum sanctorum meritis praecibusque concedas. Multum enim solent merita sanctorum praecedentium succedentibus suffragari. Unde cum Ezechias diuinum postularet auxilium. responsum est sibi pro- tegam vrbem hanc et saluabo eam propter me et propter dauid seruum meum Isa. xxxvii. Ut in omnibus protectionis tuae munia tur auxilio. hic notandum quod in hac commemoratione quae sit ante cosecrationem corporis christi: postulatur suffragium sanctorum. In ea vero quae fit post consecrationem corporis christi: sanctorum consortium imploratur. quia nimirum antequam corpus christi quod est vniuer- salis ecclesia consecretur id est antequam regnum adueniat: necessari- um est nobis in via sanctorum suffragium. vt meritis eorum et precibus diuinae protectionis muniamur auxilio. sed vbi corpus christi fuerit consecratum id est vbi regnum aduenerit: assequemur in patria sanctorum consortium. vt societatem et partem cum san ctis apostolis et martiribus habeamus. quod in commemoratione sanctorum infra postulatur vt prtem ibidem. hanc igitur obla tionem. hic postualtur beneficium diuinae perductionis ad bonum quantum ad quatuor quae sunt. Cultus acceptatio ibi. Quesu sumus domine vt placet ac Pacis reformatio ibi. diesque nostros in- tua. p.d. A penis damnatorum segregatio ibi. atquem ab aeterna damnatione etc. Eum electis primiatio ibi. et in electorum etc Bacta ergo mentione de sanctis et eorum memorie veneratione subiun- gitur de oblatione sacrificii cum dicitur. hanc igitur oblatio- nem etc sic insinuans. quoniam non est locus offerendi sacrifi- cium vnitatis extra vnitatem ecclesiae. Sanctorum ergo me- morie in sacrificio communicamus: quatenus in communione san ctorum sacrificium offeramus
¶ hanc igitur oblationem de qua supradictum est. haec dona haec munera haec sancta sa- crifica illibata. seruitutis nostrae sed et cunctae fa. t. Ista con iungit: quia non solum offerunt sacerdotes. sed vniuersi fide les vt tactum est. Nota quod duae sunt species seruitutis. vna quae soli creatori debetur et dicitur latria. altera quae creature impen- ditur et dicitur dulia. de hac duplici dicitur Math. xxii. Red- dite quae sunt cesaris cesari et quae sunt dei deo. Ad latriam pertinent. altaria. templa. sacerdotia. sacrificia et huiusmodi quae solummodo cultui dei sunt dedicata. qui gloriatur in concilio san- ctorum magnus et terribilis s. o. qui incir. eius sunt. Non enim poprie loquendo sanctis ad honorem dei dedicantur templa. con secrantur altaria. sacerdotia statuuntur. sacrificia offerun- tur. sed deo potius ad honorem sanctorum. ne forte si secus age- retur: non theosebia sed ydolatria conmitteretur. Hinc dixit dominus Math. iiii. dominum deum tuum adorabis. et illi soli seruies. id est soli deo seruitutem cultus impendes. de qua hic dicitur. hanc ob- lationem seruitutis nostrae etc. quaesumus domine vt placatus id est si- ne offensa accipias. id est sit tibi accepta et grata. diesque nostros etc Beatus greg. has tres petitiones dicitur in canone addidis- se. scilicet dices nostros in tua pace disponas. per eum qui pro nobis traditus est in manus eorum qui oderunt pacem. atque ab aeterna dam- natione nos eripi. per eum qui pro nobis temporali morte damnatus est iuxta illud et condemnauerunt eum morti. Et in electorum tuorum iu beas grege numerari. per eum qui pro nobis deputatus est cum iniquis Isa viii
¶ Nota hic quod est pax pectoris. Gal. v "fructus spiritus caritas. gaudium. pax. patientia". hanc pacem reliquit dominus apo tolis Joh. xiiii. Pacem inquit relinquo vobis. Item est pax temporis. psalmus. Orietur in diebus eius iusticia et habundantia pacis. hanc pacem incessanter postulat ecclesia dicens. Da pa cem domine in diebus nostris etc Item est pax aeternitatis Joh. xiiii. Pacem meam do vobis. non quomodo hic mundus dat: ego do vo bis. hic est pax super pacem. psalmus. In pace in idipsum dormiam et requiescam. Propter hanc triplicem pacem ter postualtur pax in missa. Primo cum dicitur dies nostros in tua pace dispo- nas. Secundo cum dicitur. da propicius pacem in diebus nostris Tertio cum dicitur dona nobis pacem. vt de pace temporis per pacem pectoris: transeamus ad pacem aeternitatis. Ob hoc in canone missae sacerdos ter osculatur altare.
Articulus 3
Uam oblationem. hic postulatur hostiae benedictae in verum et sumum sacrificium transmutatio. Dicitur ergo quam oblationem tu deus facere digneris in omni- pus benedictam. hoc est transmutare in illam hostiam quae est omnino benedicta. haec autem vocabula benedictam ascriptam etc multipliciter exponuntur. Uno modo secundum augustinum et habetur de conse. di. ii. vtrum sub figura. qui dicit sic. hanc ergo obla- tionem benedictam per quam benedicimur. Ascriptam per quam ho- mines in celo ascribuntur. Ratam per quam in visceribus christi cen- seamur. Rationabilem per quam a bestiali sensu exuamur. Ac- ceptabilem et qui nobis ipsis displicemus: per hanc accepta- biles eius vnico filio simus. nihil autem rationabilius quam ut nos qui iam similitudinem mortis eius in baptismo accepi mus: similitudinem quoque carnis et sanguis sumamus. et haec expostio est secundum distinctionem effectuum ipsius sacramenti.
¶ Alio modo sic secundum Inno. Quam oblationem tu deus facias transmu- tari i ea hostiam quae est omnino benedicta. ascripta. rata. ratio- nabilis et acceptabilis. Benedicta dicitur salutaris hostia id est ab omini causa maledictionis immunis tam originali quam actuali tam crimiali quam veniali. Luc. i. benedictus fructus ve- ris tui. Ascripta dicitur id eest figuris et scripturis veteribus desi gnata. tam in agno paschali Exo. xii. quam in manna celesti Exo- di. xvi. tam in ysaac immolando Gen. xxii. quam in abel immolato Gen. iiii. Apoc. xiii. hic est agnus qui occisus est ab origine mun di. Rata dicitur quasi non transitoria sicut vetus quae cessit vbi noua successit: sed quae permanet ineternum secundum ordinem melchi. Rationabilis dicitur id est habens effectum congruum quasi non pena- lis sicut legalis erat quae sanguine hircorum et thaurorum non po- terat a peccato mundare: sed quae sanguine proprio conscientias emundat ab operibus mortis. heb. ix. Acceptabile dicitu quasi non illa de qua dicit propheta sacrificium et oblationem no- luisti. sicut dicit dominus non accipiam de domo tua vitulos. neque de gregi. t. hircos: sed illa de qua Eccei. xxxv. Sacrifici um iusti acceptum est. Et Ecci. xlv. "Ipsum elegit ab omni viuente offerre sacrificium deo incensum et bonum odorem". Secundum hanc expositionem recte subiungitur. vt fiat corpus et sanguis dile ctissimi filum tui domini nostri ihesu christi. haec autem expositio tangit con- ditiones ipsius vere hostiae. et primo vt considerate in se. se- cundo in compatione ad prefigurationem legis. tertio secundum compara- tionem ad mutationem legis quae habebat aliam succedentem: quantum ad oblationem hostiarum. quod non habuit hostia ista. quarto secundum compationem ad effectum. quinto pecum comparatio- nem ad illum cui offertur.
¶ Alio modo sic. Quam oblationem benedictam. scilicet per consecrationem. ascriptam per approbationem. ratam per confirmationem. id est quam oblationem consecratam approbatam et con firmatam a te: digneris facere rationabilem hostiam scilicet et acce- ptabilem. rationabilem inquam id est talem quae diuinae rationi conue- niat. et acceptabilem id est quae beneplacito diuino complaceat ut nobis corpus et sanguis fiat etc Refert dicere rationabile et rationale. quia rationabile dicitur quod secundum consonantiam rationis pro- cedit. Rationale quod vtitur ratione. Uel petimus. vt deus hanc hostiam consecret confirmet et acceptet. vt consecret: ibi be nedictam. Confirmat quantum ad duo. scilicet diuinam memoriam ibi ascriptam id est talem quae de memoria sua nulla possit ob liuione deleri. Et petimus eam ratam fieri id est talem quae de pro- posito suo nulla possit mutatione conuelli vt acceptet quantum ad duo scilicet iudicium rationis ibi rationabilem: et beneplaci tum voluntatis ibi acceptabilem. Consecratio refertur quantum ad ipsum sacramentum. Confirmatio ad praemium. Acceptatio ad me- ritum. Quia oblatio a memoria dei non deleatur vel a proposito dei non auellatur: hoc intelligitur quantum ad praemium oblationis praemi um inquam fidelium. acceptatio autem dei respicit meritum fidelium
¶ Quare autem fiunt tot cruces. haec potest ratio assignari. Iu- das quarta feria maioris ebdomadae dominum vendidit trigin ta argenteis in reconpensationem damni quod videbatur incur risse ex infusione vngenti super caput domini. Joh. xii. "Quare inquit hoc vngentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis: dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum: sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur porta- bat". Quilibet autem argenteus valebat decem denarios vsuales et ita dannum uvngenti quod valuerat trecentos denarios. xxx recompensauit argenteis. Si vero dicamus argenteos fuisse denarios vsuales. Dicemus quod iudas vendidit christum quasi vile mancipium pro. xxx. qui sunt decima pars trecentorum de- nariorum quod valuerat vngentum. propter quod dominus despecti- ue loquitur per prophetam Zach. xi. appenderunt inquit mercedem meam. xxx argenteis decorum praecium quo appraeciatus sum ab eis. Ad designandum igitur praecii quantitatem quo christus est ven ditus sacerdos facit hic tres cruces communiter super oblatam et calicem cum dicit. benedictam. ascriptam. ratam. trecen ti paritur et. xxx. multiplicationem suscipiunt a ternario. Post- modum vero ad designandum venditionem et emptionem duas cru ces exprimit sigillatim vnam super oblatam et alteram super calicem cum dicit vt fiat corpus et sanguis.
¶ Adhuc autem expositio vocabulorum istorum benedictam etc. potest sumi a quadam opposi tione ad venditonem iude sic. Iudas vendidit dominum. sed illa venditio fuit maledicta praescripta irrita. iniqua et detestabi- lis. sed tu deus hanc oblationem digneris facere benedictam. ascri ptam. ratam. rationabilem et acceptabilem. Iudas enim dilexit maledictionem et venit ei et noluit benedictionem et prolongabitur ab eo: sed tu deus hanc oblationem digneris facem benedictam per quam nos in celestibus benedicas. Iudas deletus est de libro viuentium et cum iustis non scribetur: sed tu deus hanc oblationem digneris facere ascri- ptam per quam nos inter electos ascribas. Iudas laqueo se suspendit et epatum eius alter accipit: sed tu deus hanc oblationem digneris facere ratam. per quam ratum sit nostrae salutis promissum. Iudas exit condemnatus et oratio eius facta est in peccatum: sed tu deus hanc oblationem facere digneris. rationabilem per quam rationabile fiat obsequium seruitutis nostrae. Iudas reddidit mala pro bonis et odium pro dilectione retribuit: sed tu deus hanc oblationem facere di gneris acceptabilem per quam tibi nos reddas acceptos. vel ideo facit tres cruces communiter super oblatam et calicem: quod christus tria commu niter egit circa panem et vinum. accepit benedixit et dedit. Post- modum crucem fecit vnam specialiter super oblatam quod dixit commedite hoc est corpus meum. Et alteram facit spanliter super calicem quia di- xit. Bibite hic est sanguis meus. et secundum hunc sensum rectae sub- iungitur. Qui pridie quam pateretur etc vel potius quia iudas ven- didit christum sacerdotibus scribis et phariseis ad crucifigendum idcireo sacerdos ad notandum tres emptores facit tres eru- ces communiter super oblatam et calicem cum dicit. Benedi- ctam ascriptam ratam. ad notandum vero discrete venditorem et venditum: facit duas cruces discrete super oblatam et calicem cum dicit vt fiat corpus et sanguis
Articulus 4
Ui pridie quam pateretur. In hac parte exprimitur consecra tionis consumatio. Et primo exprimitur consecratio cor- poris. Secundo consecratio sanguis ibi. Simili modo dicitur ergo. Qui pridie quam pateretur id est die praecedente immediate diem passionis. Eleuatis oculis in celum ad te d. p. s.o. hic insinuatur arduitas facti et dignitas sacramenti. Non enim fe- cit sic domins in institutione alicuius alterius sacramenti. de hac habetur de conse. di. ii. "Nihil in sacrificiis maius esse potest quam corpus et sanguis christi. nec oblatio vlla hac potior est: sed omnes precellit haec. quae pura conscientia domino offerenda est et pura mente sumenda. atque ab omnibus veneranda. et sicut potior est ceteris: ita potius excoli et venerari debet". Duae autem tamen cruces hic fiunt. Una in consecratione panis: al- tera in consecratione vini. ad significandum. quod morte christi hic specialiter repraesentata duplex homins natura scilicet corpus et anima redempta est. Item hic signatur dominum in duplici natu ra scilicet corpore et anima passionem sustinuisse. Dicto autem hoc est corpus meum: ad cuius prolationem panis mutatur in corpus christi. et consequenter a sacerdote cum mediocri inclinatione corpore domini adorato: immo ipso domino qui ibi praesentialiter est. et verus deus et verus homo: debet eleuari reuerenter. ita quod a cir cumstantibus possit videri. et post adorato a populo debet re- poni in loco suo. In adoratione corporis christi potest esse error si simpliciter adoratur. cum fortasse qui videtur consecrare non consecrat. vel quia non est sacerdos: vel quia non intendit conse- crare. vel quia non dicit verba consecratoria. tales non conse- crant. Unde nec hostia eleuata est adoranda nec quod sub illa specie continetur. Propter quod sine praeiudicio dico quod saluator de- bet adorari. qui creditur esse sub illa specie quae ibi tractatur sub hoc sensu verborum. Adoro te ihesum christe saluator qui per mortem tuam redemisti mudum quem credo esse sub hac specie quam video