Caput 29
Capitulum 29
Quod felicitas hominis non consistit in gloria.
EX quo etiam apparet quid nec in sio: ria, quae est in celebritate famae, consistit: summum hominis bonum.
Est enim gloria, secundum Tullium, frequens de aliquo fama cum laude: et; secundum Ambrosium , clara cum laude notitia. Ad hoc autem homines volunt innotescere cum laude et claritate quadam, ut ab eis quibus innotescunt honorentur. Est igitur gloria propter honorem quaesita. Si igitur honor non est summum bonum, multo minus gloria.
Adhuc. Laudabilia bona. sunt secundum quae aliquis ostenditur ordinatus ad finem. Qui autem ordinatur ad finem, nondum est ultimum finem assecutus. Laus igitur non attribuitur ei qui iam est ultimum finem assecutus:.sed magis honor, ut Philosophus dicit, in I Ethicorum. Non potest igitur gloria esse summum bonum: cum principaliter in laude consistat.
Amplius. Cognoscere nobilius est quam:. cognosci: non enim cognoscunt nisi quae sunt nobiliora in rebus; cognoscuntur autem infima. Non potest igitur summum hominis bonum esse gloria, quae consistit in hoc quod aliquis cognoscatur.
Item. Cognosci aliquis non desiderat nisi in bonis: in malis autem quaerit latere. Cognosci igitur bonum est et desiderabile propter bona quae in aliquo cognoscuntur. Illa igitur sunt meliora. Non est igitur gloria, quae in hoc consistit quod aliquis cognoscatur, summum hominis bonum.
On this page