Caput 30
Capitulum 30
Quod felicitas hominis non consistit in divitiis.
Non enim appetuntur divitiae nisi propter aliud: per se-enim nihil boni - aciem sed solum cum utimur eis, vel ad cor- : poris sustentationem, vel ad aliquid. huiusmodi. . Quod autem est summum bonum, est propter se desideratum, et non propter aliud. Non sunt igitur divitiae summum. hominis bonum.
Adhuc. Eorum possessio vel conservatio non » potest esse summum hominis bonum quae maxime conferunt homini in hoc quod emittuntur. Divitiae autem in hoc maxime conferunt quod expenduntur: hoc enim earum usus est. Non potest igitur divitiarum possessio esse summum :: hominis bonum. Amplius. Actus virtutis laudabilis est secundum . quod ad felicitatem accedit. Magis autem est laudabilis.actus liberalitatis et magnificentiae, quae sunt circa pecunias, ex hoc quod pecuniae emit- » tuntur, quam ex hoc quod conservantur: unde et ab hoc nomina harum virtutum sumuntur. Non consistit igitur hominis felicitas in possessione divitiarum.
Item. Illud in cuius consecutione summum hominis bonum est, oportet esse homine melius. Divitiis autem homo est melior: cum sint res quaedam ad usum hominis ordinatae. Non est igitur in divitiis summum hominis bonum.
On this page