Text List

Caput 40

Capitulum 40

Quod felicitas humana non consistit in cognitione dei quae est per fidem

CAPITULUM QUADRAGESIMUM - QUOD FELICITAS HUMANA NON CONSISTIT IN COGNITIONE DEI QUAE EST PER FIDEM

EST autem et alia Dei cognitio, quantum ad aliquid. superior cognitione praedicta, qua 'scilicet Deus ab hominibus per fidem cognoscitur. Quae quidem quantum ad «hoc cognitionem quae de Deo per demonstrationem habetur, excedit, quia quaedam de Deo per fidem cognoscimus. ad quae, propter sui eminentiam, ratio demonstrans pervenire non potest, sicut in principio huius Operis dictum est. Non est.autem possibile neque in hac Dei cognitione ultiriam hominis felicitatem consistere.

Felicitas enim est perfecta intellectus operatio, sicut ex dictis patet. In cognitione autem fidei invenitur operatio intellectus imperfectissima quantum ad id quod est ex parte intellectus, quamvis maxima perfectio. inveniatur ex parte obiecti: non, enim intellectus capit illud cui assentit. credendo. Non est igitur, neque in hac Dei cognitione ultima hominis felicitas. Cap. xxvi. Item. Ostensum est supra quod ultima feliE citas non consistit principaliter in actu volunE tatis: In cognitione autem fidei principalitatem habet voluntas : intellectus enim assentit per fidem his quae sibi. proponuntur, quia vult, non autem ex ipsa. veritatis evidentia necessario tractus. Non est igitur in hac rr metre ultima hominis felicitas.

Adhuc. Qui. credit assensum praebet his quae sibi. ab alio proponuntur, quae ipse non videt: unde. fides. magis habet cognitionem auditui si- » milem quam: visioni. Non autem. crederet aliquis — nom visis ab alio propositis nisi aestimaret eum perfectiorem cognitionem habere de propositis quam ipse habeat qui non videt. Aut igitur aestimatio. credentis est falsa: aut oportet -quod ;; proponens habeat perfectiorem pro positorum. Quod et si ipse solum ,cognoscit ea quasi, ab alio audiens, non potest hoc in infinitum procedere: esset enim vanus. et absque certitudine fidei assensus; non enim inveniretur aliquod primum ex se certum, quod certitudinem fidei credentium afferret. Non est autem possibile fidei cognitionem esse falsam neque vanam, ut ex dictis patet in principio Libri : et tamen, si esset falsa et vana, in tali cognitione iclicibd non posset consistere. Est igitur aliqua hominis cognitio de Deo altior cognitione fidei: sive ipse homo proponens fidem immediate videat. veritatem, sicut Christo credimus; sive a vidente immediate accipiat. sicut credimus. Apostolis . et Prophetis. Cum igitur in summa Dei cognitione felicitas hominis consistat, impossibile. est quod consistat in fidei cognitione.

Amplius. Per felicitatem, cum. sit ulumus finis, naturale desiderium quietatur. Cognitio autem fidei non: quietat desiderium, sed magis ipsum accendit: quia unusquisque desiderat videre quod credit. Non est igitur in cognitione fidei KHOA hominis felicitas.

Praeterea. Cognitio de Deo dicta est inn 3 inquantum ultimo. fini rerum, scilicet Deo, cohiungit. Per cognitionem autem fidei non fit res credita, intellectui praesens perfecte: quia fides de absentibus est,.non de praesentibus. Unde et Apostolus dicit, II. Cor. v?, quod quandiu per fidem ambulamus, peregrinamur a Domino. Fit tamen per fidem Deus praesens affectui, cum voluntarie credens Deo assentiat: secundum quod dicitur Ephes. wu", habitare Christum per ' fidem in cordibus nostris. Non est. ergo possibile quod in cognitione fidei ultima felicitas humana consistat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 40