Caput 95
Capitulum 95
Quod immobilitas divinae providentiae utilitatem orationis non excludit.
CAPITULUM NONAGESIMUM QUINTUM ET NONAGESIMUM SEXTUM QUOD IMMOBILITAS DIVINAE PROVIDENTIAE UTILITATEM ORATIONIS NON EXCLUDIT.
CONSIDERARE etiam oportet quod, sicut providentiae immobilitas necessitatem rebus provisis non imponit, ita etiam nec orationis utilitatem excludit. Non enim ad hoc oratio ad Deum funditur ut aeterna providentiae dispositio immutetur, hoc enim im-. possibile est: sed ut aliquis illud quod desiderat, assequatur a Deo. Piis enim desideriis rationalis creaturae conveniens est quod Deus assentiat, non tanquam desideria nostra moveant immobilem :» Deum: sed ex sua bonitate procedit ut convenienter desiderata perficiat Cum enim omnia naturaliter bonum desiderent, ut supra probatum | est; ad supereminentiam autem divinae bonitatis pertinet quod esse, et bene esse, omnibus ordine : quodam distribuat: consequens est ut, secundum suam bonitatem, desideria pia, quae perorationem — explicantur, adimpleat.
Adhuc. Ad moventem pertinet ut id quod movetur, perducat ad finem: unde et per ean- » dem naturam aliquid movetur ad finem, et consequitur finem, et in eo quiescit. Omne autem — desiderium est quidam motus ad bonum. Qui quidem non potest rebus inesse nisi a Deo, qui est per essentiam suam bonus, et fons bonitatis: : movens enim omne movet ad aliquid simile'sibi. Ad Deum igitur pertinet, secundum suam bonitatem, quod desideria convenientia, quae per orationes explicantur, ad effectum convenientem perducat.
Item. Quanto aliqua sunt propinquiora moventi, tanto efficacius impressionem | moventis assequuntur: nam et quae propinquiora sunt igni, magis ab ipso calefiunt. Substantiae autem intellectuales propinquiores sunt Deo quam substantiae naturales inanimatae. Efficacior est igitur impressio divinae motionis in substantiis intellectualibus quam in substantiis aliis naturalibus. Corpora autem naturalia in tantum participant de motione divina quod naturalem boni appetitum consequuntur ex eo, et etiam appetitus impletionem, quod quidem fit dum proprios fines consequuntur, Multo igitur magis intellectuales substantiae desideriorum suorum, quae per orationem Deo offeruntur, impletionem consequuntur.
Amplius. De ratione amicitiae est quod amans velit impleri desiderium amati, inquantum vult eius bonum et perfectionem: propter quod dicitur quod amicorum est idem velle. Ostensum est autem supra quod Deus suam creaturam amat; ettanto magis unamquamque quanto plus de eius bonitate participat, quae est primum et principale amatum ab ipso. Vult igitur impleri desideria rationalis creaturae, quae perfectissime divinam bonitatem participat inter ceteras creaturas. Sua autem voluntas est perfectiva rerum: est enim causa rerum per suam voluntatem, ut supra ostensum est. Ad bonitatem igitur divinam pertinet ut impleat desideria rationalis creaturae sibi per orationem proposita.
Praeterea. Bonum creaturae derivatum est secundum quandam similitudinem a bonitate divina. Hoc autem maxime commendabile in hominibus apparet, ut iuste petentibus assensum non denegent: ex hoc enim vocantur liberales, clementes, misericordes et pii. Maxime igitur hoc ad divinam bonitatem pertinet, ut. pias orationes exaudiat.
On this page