Caput 96
Capitulum 96
Quod immobilitas divinae providentiae utilitatem orationis non excludit.
Ea enim ratione ostensum est quod Deus desideria rationalis creaturae adimplet, inquantum desiderat bonum. Quandoque autem contingit quod id quod petitur non est verum bonum, sed apparens, simpliciter autem malum. Non est igitur talis oratio Deo exaudibilis. Hinc est quod dicitur Zac. 1v?: Petitis et. non. accipitis, eo. quod male petalis.
Similiter autem ex hoc quod Deus ad desiderandum movet, ostensum est conveniens esse quod desideria impleat. Mobile autem ad finem motus non perducitur a movente nisi motus continuetur. Si igitur motus desiderii per orationis instantiam non continuetur, non est inconveniens si oratio effectum debitum non sortiatur. Hinc est quod Dominus dicit, Lucae xvm': quoniam oportet semper orare, et non defcere. Et I Thess. v", dicit Apostolus: Sine intermissione orate.
Rursus. Ostensum est quod Deus rationalis creaturae decenter desiderium implet inquantum ei appropinquat. Appropinquat autem ei aliquis per contemplationem, et devotam affectionem, et humilem et firmam intentionem. Illa igitur oratio quae sic Deo non appropinquat, non est a Deo exaudibilis. Unde et in Psalmo dicitur: Respexit in oralionem humilium; lac. 1?: Postulet autem. in Jide, nihil haesitans.
Item. Ostensum est quod ratione amicitiae, Deus vota piorum exaudit. Qui igitur a Dei amicitia declinat, non est dignum ut eius oratio exaudiatur. Hinc est quod Pro». xxvii? dicitur: Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius eril execrabilis. Et Isaiae 15: Cum multiplicaverilis orationes, non exaudiam: manus. enim vestrae sanguine plenae sunt.
Ex hac etiam radice procedit quod quandoque aliquis Dei amicus non auditur quando pro his rogat qui non sunt Dei amici: secundum illud lerem. vu'^: Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis. laudem et orationem, et non obsistas mihi: quia non exaudiam 1e.
Contingit autem quandoque quod aliquis ex amicitia denegat quod petitur ab amico, quia cognoscit hoc ei esse nocivum, vel contrarium ei magis expedire: ut medicus infirmanti quandoque negat quod petit, considerans quod non expedit ei ad salutem corporis consequendam. Unde, cum ostensum sit quod Deus ex amore quem ad creaturam rationalem. habet, eius desideria impleat sibi per orationem proposita, non est mirandum si quandoque eorum etiam quos praecipue diligit, petitionem non implet, ut impleat quod petenti magis expedit ad salutem. - Propter quod a Paulo stimulum .carnis non amovit, quamvis hoc ter peteret, providens hoc ei esse utile ad humilitatis conservationem, ut habetur ll. Cor. xi^9. Unde et Matth. xx^, quibusdam Dominus dicit: Nescitis quid petatis. Et Rom. vii? dicitur: Nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Et propter hoc Augustinus dicit, in Epistola ad Paulinum et. Therasiam : Bonus Dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus attribuat.
Patet igitur ex praemissis quod aliquorum quae fiunt a Deo, causa sunt orationes et pia desideria. s; Ostensum est autem supra quod divina providentia causas alias non excludit: quin. potius ordinat eas ad hoc quod ordo quem apud se statuit, rebus imponatur; et sic causae secundae non repugnant providentiae, sed magis providentiae exequuntur »» effectum. Sic igitur orationes apud Deum efficaces sunt, nec tamen ordinem immutabilem divinae providentiae solvunt: quia et hoc ipsum quod tali petenti hoc. concedatur, sub ordine divinae providentiae cadit. Simile est ergo dicere non esse orandum ut aliquid consequamur a Deo quia ordo suae providentiae est immutabilis, ac si diceretur quod non est ambulandum ut perveniamus -ad locum, nec comedendum ut nutriamur: quae omnia patent esse absurda. Excluditur ergo ex praemissis duplex error circa orationem. Quidam enim dixerunt nullum esse orationis fructum. Quod"quidem dicebant tam illi qui negabant divinam providentiam omnino, sicut Epicurei; quam illi qui res humanas divinae providentiae subtrahebant, sicut aliqui Peripateticorum ; necnon et illi qui omnia quae providentiae subsunt, ex necessitate contingere arbitrabantur, sicut Stoici. Ex his enim omnibus sequitur quod nullus sit orationis fructus, et per consequens quod omnis deitatis cultus fiat in vanum. Qui quidem error tangitur Malach. umJ': Dixistis, inquit, Vanus est qui servit Deo. Et quod emolumentum | quia custodivimus praecepia eius, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
Quidam vero econtrario divinam dispositionem orationibus vertibilem esse dicebant: sicut et Aegyptii dicebant quod fatum orationibus et quibusdam imaginibus, subfumigationibus, sive incantationibus, vertebatur .
Et ad hunc sensum pertinere videntur quaedam quae. in Scripturis divinis dicuntur, secundum id quod prima facie apparet ex eis. Dicitur enim Isaiae xxxvin 5, quod Isaias, ex mandato Domini, dixit Ezechiae Regi, Haec dicit Dominus: Dispone domui luae, quia morieris tu, et non vives; et quod post orationem Ezechiae, factum est verbum Domini ad Isaiam dicens, Vade, et dic Ezechiae: Audivi orationem tuam. Ecce, ego adiiciam super dies tuos quindecim annos. - Et erem. xvu7 dicitur ex persona Domini : Repente loquar adversus gentem el adversus regnum, ut eradicem et destruam el. disperdam illud. Si poenitentiam | egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam, et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut. facerem ei. — Et Zoelis n''^: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus el. inisericors est. Quis scil si convertatur el ignoscat. Deus? )
Haec autem, si secundum suam superficiem intelligantur, ad inconveniens ducunt. Sequitur enim primo, quod voluntas Dei sit mutabilis. Item, quod aliquid ex tempore Deo adveniat. Et ulterius, quod aliqua quae temporaliter in creaturis sunt, sint causa alicuius existentis in Deo. Quae sunt manifeste impossibilia, sicut ex superioribus patet.
Adversantur etiam auctoritatibus Sacrae Scripturae, quae infallibilem continent veritatem et expressam. Dicitur enim Num. xxur'?: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur; nec ut filius hominis, ul mutelur. Dixit ergo, et non faciet? Locutus est, et non implebit? Et I Reg. xv?: Triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur : neque enim homo esl, ul agat poenitentiam. Et Malach. m?: Ego Dominus, et non multor.
Si quis autem diligenter consideret circa praedicta, inveniet quod omnis error qui in his accidit, ex hoc provenit quod non consideratur differentia inter universalem ordinem et particularem. Cum enim omnes effectus ordinem ad invicem habeant secundum quod in una causa conveniunt, oportet tanto esse communiorem ordinem, quanto est universalior causa. Unde ab universali causa, quae Deus est, ordo proveniens necesse est quod omnia complectatur. Nihil igitur prohibet aliquem particularem ordinem vel per orationem, vel per aliquem alium modum immutari: est enim extra illum ordinem aliquid quod possit ipsum immutare. Propter quod non est mirum si Aegyptii, reducentes - rerum humanarum ordinem in corpora caelestia, posuerunt fatum ex stellis proveniens aliquibus orationibus et ritibus posse immutari: nam extra caelestia corpora, et supra ea, est Deus, qui potest impedire caelestium corporum effectum qui in istis inferioribus ex illorum impressione secuturus erat. — Sed extra ordinem complectentem omnia, non potest poni aliquid per quod possit ordo ab universali causa dependens everti. Propter quod Stoici, qui in Deum sicut in causam universalem omnium ordinis rerum reductionem considerabant, ponebant quod ordo institutus a Deo nulla ratione potest immutari. Sed in hoc iterum a consideratione universalis ordinis recedebant, quod ponebant orationes ad nihil utiles esse, tanquam arbitrarentur voluntates hominum et eorum desideria, ex quibus orationes procedunt, sub illo universali ordine non comprehendi. Cum enim dicunt quod, sive orationes fiant sive non, nihilominus idem effectus sequitur in rebus ex universali ordine rerum, manifeste ab illo universali ordine vota orantium sequestrant. Si enim haec sub illo ordine comprehendantur, sicut per alias causas, ita et per haec, ex divina ordinatione, aliqui effectus sequentur. Idem ergo erit excludere orationis effectum, et omnium aliarum causarum. Quod si aliis causis immobilitas divini ordinis effectus non subtrahit, neque orationum efficaciam tollit. Valent igitur orationes, non quasi ordinem aeternae dispositionis immutantes, sed quasi sub tali ordine etiam ipsae existentes.
Nihil autem prohibet per orationum efficaciam aliquem particularem ordinem alicuius inferioris causae mutari, Deo faciente, qui omnes supergreditur causas, unde sub nulla necessitate ordinis alicuius causae continetur, sed, e converso, omnis necessitas ordinis inferioris causae continetur sub ipso, quasi ab eo institutus. Inquantum ergo per orationem immutatur aliquid de ordine inferiorum causarum instituto a Deo, propter orationes piorum, dicitur Deus converti, vel poenitere: non quod aeterna eius dispositio mutetur, sed quia mutatur aliquis eius effectus. Unde et Gregorius dicit quod tentiam : non, inquam, illam quae exprimit dispositionem aeternam; sed illam sententiam quae exprimit ordinem inferiorum causarum, secundum quem Ezechias erat moriturus, vel gens aliqua » pro suis peccatis evertenda. Talis autem sententiae mutatio dicitur transumptiva locutione Dei poenitentia, inquantum Deus ad similitudinem poenitentis se habet, cuius est mutare quod fecerat. Per quem modum dicitur etiam metaphorice zrasci, inquantum puniendo facit irascentis effectum .
On this page