Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus habeat esse

CIrca primum arguitur quod deus non habeat esse. id est quod deus non sit, Primo sic. Si deus est, tale est quo maius cogitari esse non potest: quia aliter finitus esset & limitatus & nullum finitum ponitur deus. tale quidem impossibile est poni esse: quia quollibet posito in esse potest excogitari maius, vt est quod continet in se quicquid est suum & etiam quicquod est alterius a se: quia omne ex duobus coniunctum maius cogitatur quam singulum per se. ergo &c.

⁋ Secundo sic. si deus est, tale quid est quod habet in se omnis boni & nobilis infinitatem. Sed vnum infinitum nullum aliud secum compatitur: vniversalui generis: quia totum quod sui generis est occupat: vel contrarii multo fortius: quia vnum con trariorum non compatitur secum suum contrarium: sed destruit ipsum. ergo si deus est, nullum erit malum in rebus: cum sit ipse bonus: nullumque aliud erit in rebus bonum & nobile. consequens est manifeste falsum. ergo & ans

⁋ In contrarium est primo illud quod de deo dicit propheta in Psal. Tu autem idem ipse es. & Moyses loquens in persona dei dicit. Exo. iii. "Ego sum".

⁋ Secundo in contrarium est illud quod Anselmus arguit in proslogion sic. Id est quo maius & melius excogitari non potest deus est huiusmodi. ergo &c. Maiorem probat sic. Cum dicitur id quo maius & melius cogitari non potest audiens intelligit quod dicitur. ergo est in eius intellectu. sed non potest esse in solo intellectu eius, quoniam ipsum quod est in intellectu & etiam in re, maius est eo quod est in solo intellectu, quare cum quod est in re, per cognitionem potest esse in intellectu & potest cogitari esse in re, maius potest cogitari eo quod est in soloi tellectu. Est ergo necessario in re id quo maius cogitari non potest. Probat autem minorem sic, quoniam si deus non esset quo maius cogitari non posset: tunc intellectus noster posset excedere deum: & creatura posset cogitare aliquid melius deo & maius: quod falsum est. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod licet secundum quod dicit loam. Dam. tantum praeualuit perniciosa malitia naturae hominium vt quosdam in irrationabilissimum & omnium malorum pessimum perditionis barathrum perduceret, vt di cant deum non esse: quorum insipientiam secretorum enunciator Dauid exprimens, ait. Dixit insipiens in cor. suo non est deus: Tanmen in hoc quod deus sit, omnes quorum non est corrupta natura consentiunt: & hoc quia hoc docet natu ra. dicente Dam. Non reliquit nos deus in omnimoda ignorantia sui. omnibus enim cognitio essendi deum naturaliter inserta est. quia hoc etiam sacra attestatur scriptura dicente Dauid in Psal. Scitote quoniam domins ipse est deus. Hoc denique vniuersa clamat creatura. dicente beato Augustinus, xv. de trinitate. Neque diuinorum librorum tantummodo auctoritas deum esse praedicat: sed omnis quae nos circunstat creatura: ad quam etiam nos pertinemus. vniuersa enim ipsa rerum natura proclamat habere se praestantissimum conditorem. Hoc deide ex ipsis creaturis efficacissime ratio convincit humana, dicente Augustinus consequenter. Qui nobis mentem rationemque dedit quae viuentia non viuentibus, sensu praedita non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, incorruptibilia corruptibilibus immutabilia mutabilibus, incorporalia corporalibus praeferenda videmus: ac per hoc rebus creatis creatorem fine dubio praeponimus. Et de verbis domini dicit ( & habetur in Glos. Raoid est Vt deus quid inuisibilis est: etiam a visibilibus posset sciri: opus fecit quod opificem sua visibilitate modostrauit: vt per certum incertum posset sciri: & ille esse omnium deus crederetur quid hoc fecit quod ab his impossibile est fieri. Hoc Philosophis nobiles quaesierunt: interrogantes creaturas de creatore omnium specie ac disponne: artificem cognouerunt, quibus autem & qualibus rationibus hoc de deo ex creaturis nouerunt inferius videbitur. Deum igitur esse firmissime tenendum est.

⁋ Ad primum in oppositum quod quolibet ente posito poterit aliquid maius cogitari: Dicendum quod verum est de ente finito: quia quolibet finito apposita per cognitionem entitate quae est in alio finito, sit maius. Non autem verum est de ente infinito. infinitum ei apponne finiti non potest fieri maius: quia non recipit apponem vt augeatur in se sub ratione illa quae est infinitum: quia infinities continet quodlibet finitum. vnde & tali infinito nonposset maius cogitari: est intellectu infinito. vnde etiam corpori infinito sub ratione quae infinitum non potest fieri additio. Quom autem perfectio diuina omnia continet & non patitur vllam additionem: immo per se tantus est & tam bonus quam quolibet alio adiucto: videbitur inferius loquendo de diuina perfectione.

⁋ Ad secundum quod infinitum simile non compatitur & contrarium destruit: Dicendum quod est infinitum extensione. de illo verum est quod dimensiones suae totum locum occupant: & ideo non compatitur secum aliquod dimensionatum. aliquid tamen non dimensionatum bene secum compateretur. Infinitum vero virtute & simplicitate cuiusmodi est deus, nullum ens expellit: immo omne ens penetrat & continet & compatitur se cum: sicut cam causatum. Nec solum ens & bonum: sed & defectum entis & malum: quia non est aliquid contrarium bono quod ipse est formaliter: eo quod malum non priuat bonum quod ipse est: sed bonum aliquod creaturae cui contrariatur. & ideo per suam existentiam non destruit omne illud malum quod contrariatur bono creaturae: sicut ipsum habet destrue re per suam exuntiam ipsum bonum creaturae quod natum est destrui per ipsum malu sci i si destruit quandoque malum illud, hoc facit nostra voluntate inquantum ei contrariatur vt deordinatiuum a fine omnis entis quod ipse est: qua voluntate sua ita est bonus & potens super omne malum destruendum, quod nullo modo mala fieri in operibus suis permitteret nisi de malo illo aliquod eliceret bonum, & sic in finem & decentiam vniuersi ordiaret: sicut dicit beatus Augustinus in ench. & sicut dicit beatus Greg. Quae deus iratus permittit: sic tolerat vt in consilii sui vsum vertat. Vnde sit vt quod sine voluntate dei agitur, voluntati eius contrarium non sit: quia dum in vsum bonum mala vertuntur. eius consilio militant etiam quae repugnant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1