Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum esse Dei sit aliquid praeter eius essentiam

CIrca tertium arguitur quod esse dei sit aliquid praeter eius essentiam. primo sic. Si esse dei non esset aliquid praeter eius essentiam, sed penitus idem ipsi, certitudo quae esset circa deum de vno esset & de altero, quia eidem inquantum idem semper natum est accidere idem. consequens falsum est: quoniam deum habere in se diuinam essentiam est per se notum de deo, quia essentia cuiuscumque est sua certitudo qua est id quod est. vt dicitur in. v. Metaphysicae. c. de ente. Deum autem habere esse non est perse notum quoniam hoc potest non concedi: sed est quaesitum in prima philosophia. vt dicit Auicenin principio Metaphy. suae. ergo &c.

⁋ Secundo sic. id quo res vna conuenit cum alia, est aliquid in eadem praeter id quo differt ab illa, quia vno & eodem non potest res vna convenire cum alia & differre ab eadem inquantum vnum est & idem omnino, Deus suo esse conuenit cum aliis rebus & sua essentia differt ab eisdem. Vnde secundum Auic. Deus ratione qua est ens consideratur in eadem scientia cum aliis rebus, in qua est subiectum ens simpliciter inquantum est ens. Ratione vero qua deus est, est pars illius scientiae diuersa ab aliis differens ab illis sub ente sicut principium & principiatum. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quoniam si in deo esse esset aliquid praeter eius essentiam: tunc in deo necesse esset ponere aliquam compositionis rationem. consequens falsum est, vt infra patebit. & consequentia patet: quia quaecumque sic se habent quod vnum est aliquid praeter aliud in eodem, necessario ei coniungitur per vnionem, non per identitatem.

⁋ Dicendum ad hoc paulo altius ordiendo sermonem a quocumque esse generaliter quod secundum Philosophum. v. Metaphysicae. in modis entis, ens prima diuisione diuiditur in ens per se, & in enim per accidens. Esse autem in ente per accidens significat de duobus hoc accidere huic. quod contingit dupliciter scilicet secundum accidens absolute, & accidentaliter per accidens. Primo modo vnum accidit alteri vt quod homo est musicus aut albus est homini esse per accidens, quia accidit homini esse musicum aut album. Secundo modo quando ambo accidunt eidem, vt quod album sit musicum contingit albo acciden taliter per accidens, quia ambo accidunt eidem vt homini subiecto. & quia id quo res habet esse tale est accidens eius essentialiter differens ab ea: ideo esse tale semper est aliquid praeter essentiam eius cuius est, & est accidens ei. Et quia in deo nullum cadit accidens, vt infra patebit: ideo tale esse in deo non cadit, sed solum ens & esse per se. quod habet duos modos: vt distinguit Philosophus. v. Metaph. Est enim ens per se duplex: & illud quod significat essentiam rei, & illud quod significat veritatem rei. Et dicitur hic veritas, non quae idem est quod rei per se entitas in natura & essentia eius qua habet esse in se: sed diminuta rei entitas qua habet esse apud animam apprehendentem eam. vt dicitur. vi. Metaph. Tale enim ens est ens verum & pertinet ad praedicamentum accidentis, non accidentis ipsi rei in se, sed prout ab intelligente concipitur. & ideo est accidens non in intellecto: sed in intelligente. Ens autem quod significat essentiam rei, magis pertinet ad praedicamentum generis. vt dicit Commnetor super. v. Metaph. Et (vt dicit ibidem) Aristoteles intendebat distinguere inter hoc nomen ens quod significat complexionem in intellectu, & quid significat essentiam quae est extra intellectum. Vnde cum dicitur fortes est, hoc quod est est, vno modo significat rem existere in actum & praedicat esse rei in seipsa. alio modo significat compositionem esse cum homine esse veram & praedicat esse rei in anima. Quibus modis procedit illa communis distinctio propositionum: quod propositio aut est de re aut de dicto. Est enim de re propositio ista, sortes est, quando hoc verbum est copulat circa subiectum existentiam eius absolute sub hoc sensu, sortes est id ist esse conuenit sorti. Est autem de dicto, quando compositionem esse cum subiecto indicat esse veram sub hoc sensu, sortes est id est sortem esse est verum. De isto modo esse per se scilicet diminuto, verum est quod semper est aliquid praeter essentiam rei cuius est, quia est aliquod non in ipsa re, sed in cognoscente & apprehendente ipsam. & esse dei modo isto scilicet esse quod est verum existens de deo apud intellectum creatum cognoscentem & apprehendentem deum, est aliquid praeter essentiam dei, non in ipso deo, neque aliquid in eius essentia existens, sed in creato intellectu apprehendente ipsum. Nec de tali esse dei intelligenda est proposita quaestio, sed de esse eius primo modo quod conuenit ei in natura & essentia sua, quae est extra intellectum, quia secundum Philosophum vbi supra. v. metaphy. diuiditur in ens actu & in ens potentia: ita quod ens simpliciter dictum, vt commune ad ens actu & ens potentia, est ens largissimo modo acceptum quod secundum Auicen. est subiectum metaphy. & est commune analogum ad creatorem & creaturam, continens sub se ens principium & ens principiatum quia secundum Auicen, non omne ens est principium, nec cuiuslibet entis est principium. Et significat hoc ens commune creatori & creaturae prima significatione non aliquid vtri quod commune reale: sed significat prima significatione hinc creatorem: hinc creaturam, vt expositum est supra. Et ens quod est principium non est nisi purus actus. Ens autem principiatum quantum est de se non est nisi in potentia pura. Esse enim in potentia nullo modo conuenit deo, vt infra videbitur: nec in esse hoc communicat cum creatura: est enim esse secundum quid: quia ens in potentia solum inquantum huiusmodi simpliciter est non ens: quale ens quantum est de se, est omne creatum. Quia si conueniat ei actus & esse in actu: hoc solum conuenit ei ex participatione ab esse creatoris, vt dictum est: & sic inquantum creaturae conuenit esse in actu: & conuenit quodam modo cum creato re: non conuenientia alicuius realis communitatis: sed solum imitationis, vt dictum est. & hoc tam quo ad esse illud quod conuenit rei ratione essentiae suae & naturae per definitionem eius, expressum in habente definitionem: secundum quod definitio dicitur oratio indicans quid est esse: quam quo ad eius esse quod convenit ei ratione suae actualis existentiae, vt expositum est supra. Loquendo autem de esse quid conuenit rei ratione suae essentiae & a quo dicitur res etiam creata esse natura & essentia quaedam, vt dictum est supra: de quo dicit Auicietn, quod est illud quod naturaliter primo de re concipitur: prius enim res quaecunque nata est mouere intellectum ratione qua ens est indeterminate conceptum sub indifferentia ad duplicem determinationem praedictam: quam ratione qua deus creator est: aut creatura: Loquendo inquam de tali esse quid sit aliquid aliud a re, siue sit substantia creata siue increata, quam eius essentia: hoc omnino est impossibile. Cum enim illa res alia quae est ipsum esse, si ponatur esse aliud a natura & essentia rei, dat illi rei de cuius esse loquimur esse primum quod habet: verius ipsa dicetur esse essentia illius rei quam quaecumque alia res: quia id est quiditas & essentia: in vnoquoque quod dat ei esse primo. ab actu enim essendi dicitur essentia id quod est, vt infra videbitur. Aut ergo erit processus in infinitum: quod semper id quod est in re, natura & essentia sua habebit esse per aliudre ab ipsa: aut quodcumque ens etiam creatum dicetur esse simpliciter per suam essentiam non per rem aliam additam essentiae. Quare cum impossibile sit procedere in infinitum: tunc enim non est ponere in re cui primo conueniret esse: quare ne quod vltimum: quod falsum est: Et qua ratione est standum in aliquo quod habet esse per suam essentiam: non per rem aliam additam illi: & in primo creato: Quodcunque ergo datum per illud quod est essentia sua habet esse. secundum quod procedit determinatio Philosophi. iiii. Metaphysi. & Commen. ibidem contra Aui cen. De tali ergo ente & esse dicendum absolute quod non solum in deo creatore: sed & in creatura cau sata ab ipso, esse rei non est aliquid aliud re praeter eius essentiam: nec dicitur aliquid esse ens siue creator siue creatura per aliquam dispositionem additam essentiae suae: sed per ipsam suam essentiam. Quia autem hoc necessarium est ponere in creaturis, patet per Philosophum: qui. viii. metaphysiy. de illis entibus quae secundum ipsum non habent materiam: neque sensibilem neque intelligibilem: dicit quod vnum quodque eorum statim est id quod est per suam essentiam: & non est alia causa alicuius istorum vt sit vnum, neque vt sit ens. vbi etiam Commentator dicit. i. illa quae non habent materiam non habent aliam causam a se in hoc quod sint vnum & in hoc quod sint ens, econtrario eis quae sunt in materia, quioniam vnumquodque istorum ex se est aliquod vnum: & aliquod ens: quod non est vnum ex alio, neque ens ex alio. Et hoc intendebat cum dixit, statium scilicet non per additum. In habentibus autem materiam sunt composita ex materia & forma vnum per formam. Et similiter hoc quod dicunt, quod illa non habent aliam causam vt sint ens & vnum: si habeat veritatem intellige formaliter: non effectiue. formaliter dico adhuc tanquam non a forma inhaerente: non autem tanquam non a forma exemplari, quod enim esse habet ab alio tanquam a forma inhaerente, habet esse ab eo quod est aliud re ab ipso cui inhaeret. Vnde si hoc modo res aliqua in sua essentia haberet esse ab alio: tunc illud esset quaedam forma essendi qua substratum dicitur esse: ad modum quo corpus dicitur esse album vel nigrum recepta forma albedinis aut nigredinis in se. secundum quod Auer. imponit Auce. scilicet quod po suit quod esse esset accidens enti, quod non est verum. Et secundum hoc, vt dicit Philosophus & bene: si sint aliquae formae simplices sine materia, illae ex eo quod sunt essentiae quaedam habent esse non aliquo alio inhaerente eis formaliter: & ideo statium scilicet ex eo quod sunt natura quaedam & essentia. Non sic autem illa quae habent esse in natura: quia ex eo quod sunt aliquid in materia & essentia materiae non habent esse nisi in potentia. secundum actum autem non nisi per formam. & ideo non statim neque secundum actum essentiae, quia illum non habet res in materia, nisi in potentia: neque secundum actum existen tiae: quia illum non habet res materialis nisi per generationem educta forma in actu de potentia ma teriae. Loquendo autem de habere esse formaliter, tamen non a causa exemplari, hoc modo nulla creatura habet quod ei conueniat ex se, non ab alia causa suum esse essentiae. Illud enim soli deo convenit, ipse enim ex se formaliter non ab aliquo sibi formaliter inhaerente habet esse. vt infra videbitur. Neque ab ali quo vt a forma exemplari: quia est prima forma exemplaris omnium. vt similiter infra videbitur. Omnis autem res quae creatura est: formaliter habet esse essentiae suae ab alio vt a causa exemplari: a qua etiam effectiue habet suum esse existentiae, vt dictum est supra. & hoc vel immediate ex prima creatione. secundum quod in Gene. dicit Moyses. In principio creauit deus coelum & terram. hoc est secundum Glos. spiritualem & corporalem creaturam. vel mediantibus aliis causis ex rerum creatarum gubernatione. de qua dixit Christus in Io. Pater meus vsque modo operatur, & ego operor. & hoc quo ad rerum generabilium & corruptibilium propagationem. Effectiuae enim substantiae illae creatae quae sunt formae sim plices non habent esse suum a se, sed a deo dante illis esse immediate. vt bene probat Auicen. vi. Metaphy. suae. & hoc dat eis statim, quia totum quod sunt quo ad rationem exemplaris in deo secundum esse essentiae, efficit in eis simul secundum esse actualis existentiae, non prius causando per se in esse materiali, quod post modum producendum esset in esse formali. secundum quod illae quae siunt per naturam ex materia, non statim habent formas in materia, sed per naturae motum acquirunt eas, & in eo quod natura per motum dat eis non statim formas suas in materia, in hoc dat eis esse existentiae, nihil rei dando eis praeter formam in materia. In deo autem hoc necessarium est ponere: scilicet quod ex se & sua essentia omnino habeat esse & non ab alio, neque formaliter neque effectiue. Ipse enim ex se habet esse, & est id quod est necesse esse. vt infra videbitur. Aliter etiam in deo esset compositio ex diuersis re differentibus, scilicet ex ipsa diuina essentia & ipso esse: quod poneretur esse aliquid aliud re praeter diuinam essentiam: quod est omnino impossibile. Quomodo autem nec etiam intentione in deo differunt esse & essentia eius, quae differunt intentione in omni creatura, videbitur in sequenti quaestione.

⁋ Ad primum in oppositum quod certum est habere deum in se essentiam diuinam non autem habere esse: dicendum quod falsum est. Cum enim deus non habet esse nisi per suam essentiam dubitans de esse an sit dubitat similiter & diuinam essentiam esse, aut esse aliquid, aut aliquid esse deum, quid scilicet habeat in se diuinam essentiam. & ita habere in se aliquam diuinam essentiam nullo modo est notum nisi simul notum sit deum habere esse, & in esse essentiae, quia illud est proprius actus ipsius essentiae vt essentia est, sicut lucere est proprius actus lucis vt lux est. & etiam in actu existentiae, quia in deo non differunt actus & potentia, per quae differunt, in eo essentia & existentia & esse essentiae, ab esse existentiae, vt infra videbitur. lta quod etiam ista duo in deo omnino nullam compositionem ponere possunt. in eo enim nulla cadit compositio, neque ex esse & essentia, neque ex actum & potentia. vt infra videbitur licet in creaturis vbi differunt actus & potentia, possint haec distare, vt sit in creaturis ex eis compositio. vt infra videbitur. Vnde & in creaturis sciri poterit rei essentia: dubitari tamen poterit an habeat esse in existentia. vt dictum est supra in quaest. an contingit scire non ens quod contingit in deo. vt infra videbitur.

⁋ Ad secundum quod deus sua essentia differt a creaturis, & suo esse convenit cum eis: ergo haec non sunt eadem: dicendum quod hoc verum esset si esse esset aliquid commune creatori & creaturae reali similitudine. Tunc enim si deus in essentia differret a creatura, & conveniret cum ipsa in esse, necessario in deo esset alia intentio qua est ens, & alia qua est deus, etsi idem esset re, sicut alia est intentio qua sortes convenit cum asino inquantum est animal, & alia qua differt ab eodem inquantum est homo, etiam si sit vna forma simplex qua est homo & qua est animal. Nunc autem cum nihil sit commune reale in ente significatum ad creatorem & creaturam, vt supra dictum est: non oportet quod aliquo alio vel re vel intentione conveniat deus cum creatura inquantum ens, & alio differat inquantum est deus, quia illa convenientia non est convenientia reali similitudine, sed solum convenientia imitationis formae ad formam, vt dictum est supra. Illa autem forma in deo est diuina essentia: quae inquantum dat deo esse deum, est cam differentiae eius a creaturis. inquantum vero dat ei esse ens primum entium, & ita esse simpliciter, est causa convenientiae eius cum creaturis, quia proprie & appropriate loquendo non inquantum deus, sed inquantum ens primum, hoc est non secundum rationem qua deus est, sed secundum rationem qua est ens primum, est causa omnium aliorum. Semper enim primum in vnoquoque genere est causa eorum quae sunt post, inquantum huiusmodi. vt vult Philosophous. ii. Metaph.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3