Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum Deus habeat esse a seipso

CIrca quintum arguitur quod deus non habet esse a seipso, primo sic. Si deus haberet esse a sedando sibiipsi esse: ipse esset causa sui esse, quia causa est illud a quo est aliud. consequens est falsum: nihil enim est causa esse suiipsius. ergo &c.

⁋ Secundo sic, quid habet esse ab aliquo principiatum, est ab eo, esse in deo non potest esse principiatum omnino. ergo nec deus habet esse a se. Probatio mediae. dupliciter. Primo, quia in deo nihil est principiatum nisi persona subsistens, quia inter principium & principiatum est relatiua oppositio, quae non est in deo nisi personae ad personam. vt infra videbitur, esse autem in deo non est persona subsistens: quia est essentiale quid in quo omnes personae diuinae communicant. Secundo quia ratio principii prior est ratione princi piati. Ratio autem eius quod est esse, est prima ratio quae de deo nata est concipi: vt dictum est supra.

⁋ In contrarium est, quoniam illud a quo omne aliud habet esse: necessario habet esse a se: quia si non, necessario haberet esse ab alio: & esset ire in infinitum: vel oporteret stare in illo quod haberet esse a se: non ab alio: illud autem est ipse deus: vt dictum est supra. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc breuiter: quod lv a se potest dicere circunstantiam causae agentis siue essi cientis, vel formalis. Si primo modo, sic dicendum quod deus non habet esse a se: immo nec etiam ab alio. Non a se, quia secundum Augu. nihil seipsum producit ad esse vt sit, quia necessario prius secundum intellectum & rationem causandi habet esse causa quam causatum: & quod non est non potest alicui esse causa esse. si ergo ipsa aliquod esse causat in se: oportet quod prius habeat aliud esse praecedens: & sic non erit ipsum esse eius simplex & vnicum: & praeterea illud esse secundum necessario erit etiam constitutum in esse per principia ipsius essentiae primi esse: & sic necessario erit: ei esse accidentale tanquam, proprium consequens speciem: vt risibile hominem: quod iterum est impossibile: quia esse accidentale non consequitur essentiam rei nisi prius constitutam in esse substantiali: quia aliter prius accidens existeret in actu quam suum subiectum: & effectus quam causa: & si haec sunt impossibilia in creaturis, ergo multo fortius & in creatore: in quo nullum cadit esse accidentale. Si ergo diuinae essentiae acquiratur esse: hoc sit necessario ab alio agente. Agens autem aliud a diuina essentia est agens aliud a deo. esset ergo causa esse dei, alius a deo. Quare cum deus non potest esse alicuius causa agens: nisi sibi acquisito esse in sua essentia qua aget: deus ergo non esset prima causa agens: sed alia quae ageret ipsum in esse: vt ipse agere posset vlterius: & esset mouens motum: quod est contra praedeterminata. Et iterum si ita esset, cum in actiuis & passiuis essentialiter ordiatis semper productum verius est in cam quam in cau sato: illud agens verius haberet esse quam ipsa essentia diuina, quae est ipse deus: & sic deus ipse haberet esse principiatum: nec posset esse primum ens. Et iterum, cum omne quid esse incipit ab alio: de se est in potentia ad esse: aliter enim nunquam reciperet esse: sic ergo in deo esset potentia: non ergo de se esset purus actus: nec omnino simplex sed compositus ex potentia & actu, siue ex essentia & esse: cuius oppositum inferius demonstrabitur. Vnde Auicen. i. Metaph. suae, vocans deum necesse esse: quoniam necesse esse significat vehementiam essendi quae propria est deo: eo quod ipse solus non potest non esse: vt in sequenti quaest. patebit: & omne alid potest non esse: vt patebit in quaestionibus de esse creaturarum: dicit. Quoniam autem necesse esse non habet causam manifestum est: si enim haberet causam esse, perfectio esse eius esset per illam, quicquod autem est cuius perfectio est per aliud: si consideratum fuerit per se sine alio non habet esse necessarium: nec est necesse esse per se. In hoc membro processerunt duo argumenta ad primam partem.

⁋ Si vero secundo modo l a se dicat circunstantiam causae formalis: sic dicendum quod deus habet esse a seipso. habet enim esse ex hoc quod est forma & actus purus, quae est ipsum esse omnino indifferens: nec aliquid praeter ipsum esse: vt probatum est supra. Et hoc dictum est loquendo de esse essentiali in diuinis: non de esse personali: prout scilicet esse attribuitur vni deo in tribus personis. loquendo enim de esse essentiali: sicut ipsa diuina essentia in se nec principiat aliquid per se: nec ipsa ab alio principiatur: sic & ipsum esse diuinae essentiae nec aliquid principiat, nec ab aliquo principiatur. Prout autem esse istud hir esse in personis diuinis principiatis: vt in filio, & spiritus scton & sic contrahitur ad esse personale: secus est: quoniam filius & spiritus sctuns habent esse suum personale ab alio non a se. Di co effectiue siue principiatiue vt a pre: sed formaliter habent esse a seipsis vniformiter cum pre. & hoc est vel propter vnitatem diuinae essentiae: qua habent vnum esse essentiale: vel propter formales proprietates quibus abinuicem ipsae personae distinguuntur: & a quibus diuersa esse personalia eis attribuuntur. Vnde solus pater non habet esse ab aliquo effectiue siue principiatiue: neque essentialiter: neque personaliter: sicut nec deus ipse essentialiter dictus suum esse essentiale habet ab alio. Hilius autem & spiritus sanctus a patre habent esse suum & essentiale, & personale effectiue siue principiatiue. formaliter autem a seipsis habent vtrumque esse: esse scilicet essentiale ab ipsa diuina essentia existente in eis: esse vero personale a sua personali proprietate: sicut & formaliter deus ipse habet esse suum essentiale a se. i. ab ipsa diuina essentia quae est ipse: & quae est ipsum esse dei, vt dictum est supra. Pater autem habet formaliter esse suum personale a seipso: hoc est a sua personali proprietate, quae est id quod ipse, vt infra dicetur. Et sic patet quod in diuinis personis aliquid habet esse: & a nullo principiatiue necesse esse per se & per aliud. Eilius enim & spiritus sanctus habent quod sunt necesse esse, a sua diuina essentia quam habent in se formaliter: & ita per se. habent etiam necesse esse a patre: a quo habent ipsam diuinam essentiam principiatiue. Solus autem deus pater & deus trinitas habet suum necesse esse ita per se formaliter: quod per nullum alium effectiue siue principiatiue. Sed quod Auicen. & generaliter omnes philosophi habent pro inconvenienti quod aliquod habet a se quod sit necesse esse: & similiter ab alio: non est inconveniens: nisi contra ponentes deum essentialiter dictum esse necesse esse per se: & per aliud. Dicit enim Auicen. sic. Patet etiam quod impossibile est: vt aliquid idem sit necesse esse per se: & necesse esse per aliud. Si enim esset necesse esse per aliud, tunc impossibile esset illud inueniri sine illo alio. impossibile ergo esset inueniri necesse esse per se: quia esset necessarium per se iam habere esse: & illud aliud nihil ageret ad esse eius necessarium. quicquid enim est in quod agit aliud ad suum esse: esse eius non est necessarium in se: quicquid autem possibile est consideratum in se: eius esse & eius non esse: vtrumque est per causam. Cum enim habuit esse: tunc acquisitum est sibi esse desertum a non esse: cum vero desierit esse, iam acquisitum est sibi non esse desertum ab esse. igitur non oportet esse quin vtrumque istorum sibi acquisitum sit ab alio a se. Et per hunc modum de esse iam dicto in diuinis, quod formaliter potest persona aliqua habere esse a se: & principiatiue ab alio: etiam aliqui dicebant quod in creaturis posset esse aliquod aseipso formaliter: licet dicatur esse ab alio vt a primo agente effectiue: dicendo quod corpus caeleste & omnes substantiae separatae sunt substantiae sempiternae: ita quod quantum est ex sua natura formali: non possunt non esse: licet esse effectiue solum habeant ab alio: quod est omnino impossibile: vt infra videbitur: quoniam tunc sequaeretur: aut quod tales creaturae etiam quantum est ex parte causae efficientis non possent non esse: etiam si virtutem qua ipsa in esse continet, eis subtraheret: aut quod virtutem suam qua eis esse tribuit & conseruat, eis subtrahere non posset: & quod ab eis omnino separari non posset: quia in eis secundum ipsos non est omnino potentia ad non esse, neque ad esse: quae alia est ab actu essendi. Et hoc sentiebat ille Auer. cum dixit: quod id quod de se est corporale, non est necessarium & perpetuum aliunde, quorum falsitas inferius manifestabitur.

⁋ Per haec patent obiecta. cum arguitur primo quod deus non habet esse a se: quia esset causa suiipsius: Dicendum quod verum est: si haberet a se esse principiatiue: hoc enim est impossibile: quia nihil est principiatiuum suiipsius. formaliter tamen bene est possibile aliquid habere esse a se: vt dictum est.

⁋ Per idem patet secundum. bene enim probat quod deus non habet esse a se principiatiue: non tamen probat quiando habeat esse a se formaliter.

⁋ Per idem patet argumentum in oppositum, quod si deus non haberet esse a se: haberet esse ab alio. Dicendum quod verum est si formaliter non haberet esse a se, quod enim tale est ex se solum est possibile ad esse: quod non habet esse nisi acquisitum ab alio: non autem oportet quod illud habeat esse ab alio quod non habet a se este effectiue: quoniam omne agens reducitur ad agens primum, cuius actio reducitur ad formam suam qua agit primo formaliter actum primum in seipso qui est esse: immo (vt verius loquar) cuius actio quae est este: ipse est: vt nihil aliud sit quam ipsum esse: & cuius esse est eius forma & essentia vt dictum est supra: per quam agit consequenter actus sequentes: tam intra se siue sint essentiales: vt sunt intelligere velle & huiusmodi: siue notionales: vt sunt generare, spirare: quam extra se: vt sunt creare, guberna re & huiusmodi: qui omnes habent reduci ad actum primum qui est esse, quem agit formaliter in se non effectiue.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5