Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deum esse sit cognoscibile ab homine
CIrca primum arguitur quod deum esse non sit cognoscibile ab homine. Primo sic. illud quod est in eo quod penitus est nobis inaccessibile, non potest sciri ab homine an sit: sicut scire non possumus de aliquo an sit vltra torridam aonam. deus est huiusmodi. i. Timo. vlt. Habi tat lucem inaccessibilem. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Quid semper latet in tenebris respectu humanae cognitionis: non potest cognosci ab homine an sit: quia omne quod illuminat aliquid lumen est: deus est huiusmodi: vt in Psal. Posuit tenebras latibulum scilicet ergo &c.
⁋ Tertio sic. in eis quae sunt ignotae naturae prius oportet scire quid sit: quam an sit: vt prius quid sit vacuum quam an sit vacuum: vt dicitur. iiii. Physico. & secundum eundem modum dicit Augustinus contra epistolam funda, quod prius oportet scire quid sit malum quam vnde sit malum. sed deus non potest sciri ab homine quid sit: vt dicit Damasenus & infra habebitur. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam illud est cognoscibile ab homine quid sacra scriptura docet de deo: quia propter eius cognitionem est scriptura. secundum apsum. Oia propter nostram instructionem scripta sunt, esse deum docet sacra scriptura: dicente Dauid in Psal. Tu autem idem ipse es. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod ista quaestio non quaerit nisi de complexo, vtrum contingit hominem scire deum esse veritate compositionis praedicati cum subiecto, quae est in anima: & diminuta rei entitas: an scilicet contingat hominem tenere certa notitia quod vera sit illa propositio qua dicitur quod deus est. Non autem quaerit an contingat hominem scire ipsum esse dei quo vere habet esse in se. De huiusmodi enim scientia erit sermo quaerendo de deo quid sit: esse enim dei est sua quiditas: vt dictum est. Hoc ergo modo intelligendo quaestionem: Dicendum quod dupliciter contingit scire rem aliquam esse. Vno modo per seipsam ex euidentia existentiae suae apud scientem: ad modum quo scit ignem esse ille qui videt ignem praesentem oculis. hoc modo apud intellectum sciuntur prima principia scientiarum per se nota, quae sine medio se offerunt nostrae cognitioni. Cognoscimus enim ea non per aliquid extra se: sed per aliquid intra se, quod est de sua integritate, quoniam secundum Philosophum principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus. Et quia principia scientiarum sic sunt prima in cognitione quod cognoscuntur per se esse & esse vera: non per medium aliud: sed omnia alia cognoscuntur per ipsa: Ideo Comment. ii. Meta. comparat ea loco ianuae in domo, quem nullus debet ignorare: sed primo intrare: & per ipsum ire ad perscrutandum secretiora domus. Loquendo de isto modo cognoscendi deum esse, dicendum quod deum esse non est cognoscibile ab homine: nisi cui illud est per se no tum non cognoscendo scilicet deum esse, cognoscendo eius naturam & quiditatem: sine cuius cognitione non cognoscimus ex euidentia rei terminos in illa propositione quae dicitur deus est. sed de cognitione quod est deus: & an deum esse sit per se notum nobis, videbitur inferius. Alio autem modo contingit scire rem aliquam esse non per se ex rei euidentia: sed per medium notius deducens via ratiocinatiua ad illud cognoscendum tamquam ignotius ex colligantia existentiae vnius ad existentiam alterius, quorum vnum ex rei euidentia videt per seipsum: alterum vero non visum per se ex rei euidentia per illud visum per se tanquam per medium cognitione collatiua cognoscit, ad modum quo aliquis scit ignem esse in domo quid videt oculis suis fumum exeuntem de camino: quo modo etiam sciuntur conclusiones in demonstrationibus per sua principia. Loquendo autem de hoc modo cognoscendi, Dicendum absolute quod bene contingit hominem scire deum esse: sciendo enim per visum & experientiam sensus creaturas esse, ex naturali colligantia earum ad esse creato ris infallibiliter potest sciri ductu naturalis rationis deum esse: secundum quod patebit clarius in quaestione, quarta sequenti.
⁋ Ad primum in oppositum quod deus inhabitat lucem inaccessibilem homini: Dicendum quod duplex est lux quam inhabitat deus: lux scilicet suae naturae: & lux creaturae: & per vtramque cognoscibilis est ab homine Lux creaturae quam inhabitat non est homini inaccessibilis: quia subest naturali rationi: & ideo etiam ex puris na turalibus astante generali illustratione diuina: secundum quod habitum est supra: est homini accessibilis: & per illam est deus ab homine cognoscibilis, vt dicetur in quaestione quarta sequente. Prima vero lux ex puris naturalibus est homini inaccessibilis: ex dono autem gratiae specialis bene est ei accessibilis: secundum quod de cognitione dei clara in luce diuinitatis per gratiam, infra videbitur. Vnde dicit ibi Glos. Habitat lucem inaccessibilem: quia nullus ad eum accedit ex se: sed cui datur ex dono eius.
⁋ Ad secundum quod posuit tenebras la. suum. Dicendum quod sicut apparitio dei in sua claritate dicitur eius manifestatio qua natus est cognosci aperta visione suae essentiae: sic occultatio eius sub similitudine & aenigmate creaturae quae est quasi tenebra respectu claritatis diuinae lucis, dicitur eius latibulum: non tale quod omnino abscondat cognitionem latentis, sicut tenebrae corporales omnino abscondunt corpus ne videatur omnino ab oculis corporis: sed quod claram dei cognitionem habendam per aptam visionem ob umbret.
⁋ Ad tertium dicendum quod duplex est quod est, quoddam enim est quod est quod dicitur per nomen: & est in demonstratiuis scientiis praecognitio. est aliud quod est scilicet ratio essentiae & naturae eius quod dicitur ipso nomine: & est in demonstratiuis quaestio & definitiua ratio: de quibus amplius infra videbitur. Quid est primo modo, debet sciri ante si est. vnde dicit Aristoteles de vacuo: quod ad declarandum an sit vacuum & qualiter sit: opetet accipere quid significet nomen. & tale quid est oportet scire de deo prius quam sciatur si est. Cum enim non scitur ex creaturis an sit nisi per causalitatem & eminentiam: vt dictum est supra: ad hoc vt via causalitatis & eminentiae inuestigetur deum esse oportet prius intelligere quid significetur hoc nomine deus: & quod hoc nomine esse. Aliter enim probato quod esset aliquid eminens super creaturas: non ex hoc sciretur deus esse. Nescienti enim quid significetur hoc nomine deus, nullo modo esset pro batum quia deus esset. tali enim contingeret quod contingit quaerenti seruum fugitiuum quem non cognoscit omnino: talis enim etsi quaesitum inueniat: non tamen cognoscit quia ille est: & ita nescit se illum inuenisse. vt dicit Themistius super princip. Post. & hoc contingit ideo: quia nemo potest iudicare de eo quod ignorat. vt di citur. i. Ethicorum Quid est secundo modo non necessario scitur ante si est. bene enim contingit scire de deo si est, non cognita re ipsa quae deus est: secundum quod infra dicetur.
On this page