Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum, ut subiectum cum accidente, ad constituendum unum per accidens
CIrca quartum arguitur quod deus habet compositionem cum alio: vt subiectum cum accidente. Primo sic. Philosophous dicit in primo Physica. Substantia nulli est accidens. ex quo sumit Auicieen, quod substantia in vno non potest esse accidens in alio. quod probatur per exemplum. Calor enim non potest esse forma substantialis ignis quia est accidens alterius. sed sapientia, virtus, iustitia, &c. huiusmodi accidentia sunt in homine & angelo, & sunt in deo. ergo in ipso substantia esse non pos sunt: sed accidentia. sed id in quo est accidens compositum est cum ipso vt subiectum. ergo &c.
⁋ Secundo sic. quicquid dignitatis & nobilitatis est in creaturis: totum deo attribuendum est: vt infra videbitur. sed accidentia esse in creaturis: dignitatis est & nobilitatis: vt patet in sapientia, bonitate, & huiusmodi: secundum Augustinus in ser. de imagine., per huiusmodi enim vt dicit reformatur imago in homine. ergo ponenda sunt esse in deo. omne tale habet compositionem cum alio: vt subiectum cum accidente. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam omne compositum cum alio vt subiectum cum accidente: in potentia est ad illud quantum estide se: quia accidens est quod adest & abest praeter subiecti corruptionem. secundum Porphyrium. In deo autem nulla cadit potentia ad aliud a se: quia in ipso nulla cadit compositio ex potentia & actu. ergo &c.
⁋ Dicendum quod ista quaestio nihil aliud quaerit: quam an in deo sit aliquod accidens, vel possit esse: quoniam si sic, esset vel posset esse in ipso compositio ex substantia & accidente. si non, non. Et est dicendum absolute quod in deo nullum potest esse accidens: & per consequens neque compositio ex subiecto & accidente. Cuius potissima ratio est: quod deus ex hoc quod est primum ens: nihil potest habere in se per participationem ab alio: quia quicquid habet aliquid ab alio per participationem, necessario id habet ab eo qui habet illud per essentiam: & ita prius eo & essentialius est: vt patet ex praedeterminatis. Deus ergo quicquid habet in se: habet per suam substantiam: & quid sic habet, est substantialiter illud: non subiectum eius: tanquam subiectum ei quod sibi accidit. vnde deus ita est bonus quod nihil aliud est quam bonitas ipsa: ita sapiens: quod est ipsa sapientia sua: & sic de aliis quae ei attribuuntur. Aliter enim deus mutabilis esset: & in potentia ad aliud a se: vt obiectum est. Et hoc est quod dicit Augustinus v. de Tri. "Intelligamus deum si possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine vlla sua mutatione mutabilia facientem: nihilque patientem". "Aliae vero res quae dicuntur essentiae vel substantiae capiunt accidentia: quibus in eis fiat vel magna vel quantulacumque mutatio. Deo autem aliquid huiusmodi accidere non potest: & ideo sola est immutabilis substantia vel essentia quae deus est". "Accidens enim dici non solet: nisi quod cum aliqua mutatione eius rei cui accidit amitti potest". "nihil itaque accidens in deo: quia nihil mutabile aut amissibile". "In rebus enim quae per participationem magnitudinis magnae sunt: quibus aliud est esse: aliud magnas esse: in his rebus aliud est magnitudo: aliud quod ab ea magnitudine magnum est. sed illa est vera magnitudo qua magnum est quicquod aliud magnum dicitur: quae primitus magna est: multoque excellentius quam ea quae participatione eius magna sunt. Deus autem quia ipse non ea magnitudine magnus est quae ipse non est: vt quasi particeps eius sit deus cum magnus est: alioquin ipsa esset maior magnitudo quam deus": deus ergo magnitudine magnus est: ipseque est eadem magnitudo: ipse bonitas sua, aeternitas sua, potentia sua. Et ideo dicit Boethius de Tri. Nullum in eo aliud praeterquam id quod est, neque enim subiectum fieri potest. nulla igitur in eo diuersitas: nulla ex diuersitate pluralitas: nulla ex accidentibus multitudo. & de hebdo. Quod est, aliquo modo participare potest. sed ipsum esse nullo modo aliquo participat.
⁋ Ad primum in oppositum: quod accidens in vno non potest esse substantia in alio &c. Dicendum quod verum est sub eadem ratione rei & naturae: vt caliditas cum sit eiusdem rei & naturae secundum speciem in corpore simplici & mixto: cum sit accidens in mixto: non potest esse substantia in simplici. sed in proposito sapi entia, bonitas, & huiusmodi in deo & creaturis non sunt eiusdem rationis secundum rem & naturam: quia in nullo rea li conicant creator & creatura: vt habitum est supra: sed tantummodo talia in creatura proportionalia sunt & consia correspondentibus in deo, propter quod id quod accidens est in creatura, bene potest esse substantia in deo: quia etiam in creaturis accidentia sunt virtute in substantia: eo quod substantia est causa accidentium: & secundum Philosophum, principia substantiae sunt principia principiorum accidentium: & non solum quod est accidens in creatura sub alia ratione rei est in deo: sed & quid est substantia in vtroque sub alia ratione rei est in deo quam in creatu ra. Propter quod dicit Boethius de trinitate. Decem praedicamenta quae de rebus omnibus vniuersaliter praedicatur. i. substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, vbi, situm esse, facere, pati, pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substam tia est: pars vero in accidentium numero est: atque haec cum quis in diuinam vertit praedicationem, cuncta mutantur. Nam substantia in illo non est vere substantia sed vltra substantiam. nam cum dicimus deus, substantiam significare videmur, sed eam quae est vltra substantiam: cum vero iustum, qualitatem: sed non accidentalem: sed eam quae non solum substantia sed vltra substantiam est. Non n. aliud est quod est, aliud quod iustus est: sed idem est esse deo & esse iustum. & sic de caeteris: secundum quod ipse prosequitur. sed de hoc amplius videbitur inferius.
⁋ Ad secundum quod accidentia sunt dignitatis in creaturis &c. Dicendum quod circu ea quae recipiuntur in crea turis: duo est considerare: quorum vnum est ratio ipsius rei: secundum est modus existendi eiusdem: & vtro quod modo est inuenire in ea aliquod nobilitatis & aliquid ignobilitatis annexae. quod enim quaelibet creatura sit natura & essentia aliqua: & quod habeat esse: hoc dignitatis & nobilitatis est in ea. quod autem hoc non nisi ex participatione habet: hoc ignobilitatis est & defectus communiter tam in substantia quam in accidente, quod vero esse non habet in se: sed in alio existens: hoc specialiter ignobilitatis est in accidentibus. Remouendo igitur omne id quod ignobilitatis est in creatura a deo: omne quod nobilitatis est in ea: in deo sub ratione nobiliori inuenitur: quia sub ratione nobilitatis oppositae ignobilitati: secundum quam reperitur in creatura, quid enim est in creaturis per participationem, hoc est in deo per essentiam: & quod est in creaturis per inhae rentiam: hoc est in deo per subsistentiam: & ideo nihil in e o potest habere rationem accidentis. de his amplius dicetur inferius.
On this page