Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum Deo conveniat aliqua actio in ipso manens
CIrca octauum arguitur, quod in deo nulla sit actio manens intra, non terminata ad aliquid extra. Primo sic. Philosophus dicit. ii. cae. & mundo. Res bona completa est existens absque operatione. vbi dicit Commen. Et est in rei veritate illud cuius actio est sua substantia, scilicet intellectus abstractus, qualis maxime est intellectus dei: vt habitum est supra. Sed si haberet actionem manentem intra, non esset bona & completa absque operatione, quoniam (vt dicit in primo eiusdem) omnis res cuius est operatio, sit propter operationem suam. Omne autem quod est propter aliud, bonitatis suae complementum recipit ab illo. Illud enim propter quod finis est, & bonum & finis idem. ii. meta. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Omnis actio est aliquid per se & immediate elicitum a principio elicitiuo. Etsi enim aliquid sit principiatum ab agente, immediatius tamen elicit actionem quam principiatum quod producit per ipsam: quia actio semper est media inter principium & principiatum. In deo autem nihil potest elici per se & immediate a principio elicitiuo, manens intra: quia principium elicitiuum omnis actionis possibilis in deo est diuina essentia: vt habitum est supra. secundum quam in deo nihil potest se habere per immediationem, nisi respectus aliquis: quia praeter essentiam nihil est in deo nisi respectus: vt dictum est saepe. Respectus autem per se elici non potest a principio elicitiuo: quia tunc esset substantia ipsius actionis: quod non est verum, quoniam secundum philosophum. iii. phycici. eadem est substantia actionis & passionis, quae est aliquid in passo, non autem respectus in agente. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quod nobilius est esse in actione, quam non: quia otium est sicut somnus, actio vero sicut vigilia. deo nobilius semper est attribuendum: vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Ad sciendum quae & qualis actio sit in deo manens intra, est hic aduertendum, quod ista sex, motio, mutatio, factio, productio, actio, operatio, si secundum proprias rationes considerentur, differunt abinuicem, quamuis quo ad quasdam rationes communes ipsorum communiter quaedam accipiuntur pro quibusdam. Motio enim mutatio quaedam est communiter accepta mutatione, pro variatione contingente in subiecto: sed proprie sumendo mutationemne: utra est alia. Sed communiter ac- cepta factione, ambae, scilicet & motio & mutatio, factiones quaedam sunt, quibus fit aliqua dispositio quae prius non erat, a mouente & mutante in aliquid aliud ab ipso. ldem enim secundum quod idem non transmutat aliquid in seipso. Et cum illa dispositio introducitur non tota simul: sed successiue pars post partem: dicitur motio. Cum vero tota simul, dicitur mutatio. Eactio autem secundum propriam rationem non potest dici secundum dictum modum motio aut mutatio, quia scilicet etsi aliquid per eam fiat: non tamen semper requirit in quod fiat: vt quando aliquid sit de nihilo, & non in alio sed in se existens: vt est substantiarum creatio. Et secundum hoc dicit Philosophus primo de generatione, quod facere amplius id ist in plus est quam mouere. Eactio autem secundum omnem rationem suam productio quaedam est: quia factione semper aliquid fit vel in praeexistenti subiecto, vel in se subsistens de nihilo: sed non est sine innouatione. Productio autem secundum aliquam rationem sibi propriam non potest dici factio: quia quod per ipsam producitur, non producitur in praeexistenti subiecto, nec de nihilo: sed de substantia producentis, & est omnino sine innouatione: vt est productio diuinarum personarum in deo. Productio autem secundum omnem rationem suam, actio est communiter nomine accepto actionis. Actio autem secundum aliquam rationem propriam non est productio: quia per eam nihil aliud vel alius in se omnino, sed alteri perfectio in esse acquiritur. iuxta illud quod dicitur in sex prin. Actio non requirit quod agit: sed in quid, qualis est generaliter actio qua agit forma in dando esse propriae materiae quam informat. iuxta illud quod dicitur in libro de generatione. Agere proprium formae est, pati autem alterius potentiae. scilicet materiae. Actio autem secundum omnem rationem suam est operatio communiter accepta operatione, quia dissoluit otium, cui contrariatur operatio. Operatio autem secundum propriam rationem non est actio secundum aliquam dictarum rationum, neque scilicet secundum quam productio est actio, neque secundum quam informatio ad perfectionem in esse actio est: sed operatio proprie est actus perfectus rei existentis in actu suo perfecto & est proprius vnicuique secundum suam speciem, iuxta illud quod dicit Philosophus in fine. iiii. meteoro. Vniuersa sunt determinata opere. Quae enim possunt facere, suiipsius opus est singulum: quemadmodum oculus videt: quod vero non potest, aequiuoce: quemadmodum mortuus aut lapideus. Vnde ope ratio est perfectio cuiusque existens in esse perfecto: vt est sentire operatio sensus existentis secundum actum sensitiui, & intelligere operatio intellectus existentis secundum actum perfectum intellectiui. Conmunissime autem accepto nomine actionis huiusmodi operatio actio dicitur. & sic praedicta omnia actio nes & operationes communi nomine dici possunt: sed non econuerso.
⁋ Ad quaestionem igitur de scen dentes dicimus quod nulla actio quae est motio aut mutatio intra, cadit in deo propter suam immutabilitatem: vt habitum est supra: nec similiter factio propter suam aeternitatem quae est sine omni innouatione: vt habitum est supra similiter. Sed actio quae est productio secundum propriam rationem productionis, quae nullo modo est factio, illa est in deo quo ad intra, quo ad personae filii & spiritus sancti productionem: vt declarabitur inferius. & similiter actio quae est operatio secundum propriam ope rationis rationem, & communissimam rationem actionis, & consistit in actionibus essentialibus personarum, quae sunt velle & intelligere, de quibus continuo determinabitur in sequentibus. Secundum hoc ergo concedendum est argumentum ad istam partem.
⁋ Ad primum in contrarium quod res completa est existens absque operatione: Dicendum quod est aequiuocatio operationis. Est enim quaedam operatio quae est actus perfectus rei propter quod habet esse, & est finis eius in esse: & alia operatio qua acquiritur rei sua perfectio in esse vt perfecte possit in illam operationem primam quae est sua perfectio in esse. Operatio Primo modo est ope ratio in sua perfectissima significatione accepta, qua distinguitur contra alia quinque praedicta. & istam dicimus perfectissime esse in deo, & in ea consistit sua beatitudo: vt determinabitur infra. De qua dicit Philosophus in primo cae. & mundo. Omnis res cuius est operatio, fit propter operationem suam. & operatio rei diuinae est perseuerantia & permanentia. & haec est vita sempiterna: quia vt dicit. xii. metaphy. Actio intellectus est vita. Operatio secundo modo est operatio communiter accepta pro actione, productione, & aliis supradictis, de qua loquitur. ii. cae. & mundo. Quod plane ostendit litera sequens illud quod diminute acceptum est in argumento. lacet enim litera sic. Res bona completa est existens bona absque operatione, & non cum operatione qua acquirit bonitatem suam. & infra. Res autem integra bona non indiget operatione qua sit bona. vbi dicit Commen. Cuius substantia est actio. Vnde exenpla ponens de tali operatione in homine, operationes hominis dicit exercitium, venationem, & alia multa quibus acquirit sanitatem. Et quod assumitur in argumento de prima operatione quod res fit propter illam, & recipit ab ea complementum suae bonitatis, quod non convenit deo: Dicendum quod huiusmodi operatio aut est ipsa rei substantia & essentia, differens sola ratione ab ipsa: vt contingit in deo aut est aliquid praeter eam: vt contingit in creaturis. De prima operatione scilicet in deo, non intelligitur il- lud dictum Philosophi, quid exprimit per illud quod dicit, fit propter operationem, quia in deo nullum cadit fieri. Dicit ergo illud solum de operatione in creaturis.
⁋ Secunda ratio ostendit quod in deo nulla cadit interius actio seu operatio omnino, eo quod actio vel operatio si est in deo manens intra, fundatur super diuinam essentiam, cui nihil additur manens intra nisi respectus, quod verum est secundum supra determinata. Et sic actio vniversal operatio in deo non esset nisi purus respectus, quod non est verum: vt procedit obiectio Et est dicendum de actione siue diuina operatione manente intra, sicut dictum est supra de aliis attributis, quod in significatione eorum non cadit praecise respectus tanquam aliquid praeter diuinam essentiam, immo in significato cuiuslibet eorum cadit ipsa essentia sub ratione respectus: & sola ratione vt est significata sub nomine respectus, differt a seipsa vt est absolute significata: vt in actione diuina ipsa substantia actionis diuinae sit diuina essentia: sicut motus est substantia actionis in creaturis. Et propter omnimodam simplicitatem ipsa essentia habet rationem fundamenti ex quo elicitur diuina actio & rationem substantiae actionis quae elicitur: vt magis patebit infra loquendo de actionibus diuinis intra manentibus.
On this page