Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus sit intelligens
CIrca primum arguitur, quod deus non sit intelligens. Primo sic. Intelligere pati quoda dam est: vt dicitur tertio de anima. Pati autem minime convenit deo inter omnia entia, cum sit summe formalis & abstractus. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Nihil intelligit nisi per hoc quod intellectum est forma intellectus in intelligente. Forma enim intelligibilis principium est omnis intellectualis operationis. sed intellectus diuinus nullo modo habet informari, ne in deo ponatur compositio. ergo &c.
⁋ Quaestio ista determinata est in praecedentibus. Cum enim, vt habitum est, intellectus sit in deo tanquam potentia ad intelligendum, & habitus intellectuales tanquam rationes intelligendi: tale autem quod ex habitu per intellectum habet concipere obiecta cognoscibilia, quorum in se habet habitus, quod est intelligere siue esse intelligentem: Ideo oportet dicere simpliciter quod deus sit intelligens. Vnde & deus dicitur a de Suc:i quod est considerare, quia omnia intellectu suo considerat. Quod maxime apparet ex hoc quod in deum reducitur omne agens & mouens motum, tanquam in agens & mouens primum non motum. Cum igitur sub ipso sit quoddam agens mouens seipsum, quid non mouet se nisi per apprehensionem & appetitum: multo ergo fortius deus primum mouens mouet vt appetens & intelligens. Aliter enim mouens per intellectum esset instrumentum eius quod mouet non per intellectum: & non intelligens finem praestitueret intelligenti, & imperfectum prius esset perfecto, & esset aliqua imperfectio in deo, quae omnia sunt inconuenientia.
⁋ Ad primum in oppositum, quod intelligere pati quoddam est, quod non cadit in deo: dicendum quod duplex est modus intelligendi. Vnus ad quem intellectus quantum est de se est in potentia tantum, & non in actu, nisi per agens quod est obiectum intelligibile, quid non est penitus idem sibi, nec semper est intellectum ei coniunctum in ratione mouentis aut motiui: sed quandoque sic, & quandoque non. Alius vero est modus intelligendi. secundum quod intellectus intelligentis semper est in actu intelligendi, & hoc per agens intelligibile penitus idem sibi, & ideo semper praesens ei in ratione mouentis siue motiui. Primo modo intelligit omnis intellectus creatus. Et de isto dicit Philosophus quod intelligere est pati. Est enim in eo modus verae passionis, per hoc quod intellectiuum de potentia distante & differente ab actu in actum reducitur per obiectum. Secundo modo intelligit solus intellectus increatus: & ideo in eo non est aliquis modus verae passionis realis: sed secundum rationem tantum: quemadmodum determinatum est supra quod ratio passionis cadit in deo, & quod intellectus diuinus habet rationem potentiae. Hmodi autem differentiae in modo intelligendi ratio est, quod intellectus quantum ad actum intelligendi in creaturis passius est, & vt passi ideo in actum intelligendi non procedit nisi per speciem siue formam rei intellectae: quae principium formale est, & ratio eliciendi actum intelligendi in intellectu. In deo autem forma intellecta non est nisi sua essentia, quae est ratio intel gendi se & omnia alia, secundum quod est ratio omnium diuinarum actionum: vt habitum est supra. Ipsa autem essentia diuina penitus est: idipsum re cum ipso diuino intellectu, & differunt sola ratione. Quare cum sibiipsi non potest esse absens, non potest secundum rationem nostram intelligendi diuina essentia esse non mouens ad actum intelligendi quaecumque intelligibilia. Quare cum idem secundum rem non mouet seipsum, neque agit in seipsum nisi secundum rationem nostram intelligendi, intelligere dei semper in actu ponitur, & non est in ipso intellectus in potentia nisi coniunctus actui, & secundum ratio nem nostri intellectus. In creatura autem forma primo intellecta non est sua essentia: quia ipsa non est prima ratio intelligendi in intellectu creato, eo quod ipsa essentia cuiuslibet rei vt est huius vel illius, singularis est: & proprium obiectum intellectus creati vniuersale est, quod est ei ratio cognoscendi omnia singularia sub ipso, & ita seipsam, quia est sub aliquo vniuersali: vt sic intelligat se sicut alia. Illa autem ratio vniuersalis intellectum non mouet nisi ex habitu intellectuali, vel ex specie existente in phantasmate, vt habitum est in quadam quaestione de quolibet. Habitus autem re aliud est ab eo cuius est habitus. Idcirco intellectus creatus quia ad actum intelligendi semper mouetur aliquo alio a se, vere passiuus est, eductus de potentia intelligendi in actum intelligendi.
⁋ Ad secundum, quod intelligibile est forma intellectus in intelligente, quod non conuenit intellectui diuino: Dicendum per eundem modum, quod intelligibile est forma intellectus: vel vt aliquid distans vel differens quodammodo secundum rem ab ipso intellectu: vel vt differens secundum rationem tantum. Primum contingit in primo genere intelligendi, & in creato intellectu tantum, & non in diuino: vt procedit obiectio. Secundum vero contingit in secundo genere intelligendi, & in solo intellectu diuino: vt iam patebit.
On this page