Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Irca primum arguitur quod deus non debet dici totus: siue quod totalitas non debet poni in deo: Primo sic, non dicitur totum nisi habens partes. dicente Auicen. v. meta. Totum numeratur partibus suis: & vnaquaeque partium est de essentia eius. & lib. iiii. Totum oportet vt sit multitudinis vel in potentia vel in effectu. & ibidem. Totum dicitur in respectu sui ad partem. sed in deo non sunt partes nec actu nec potentia propter suam simplicitatem. ergo &c.

⁋ Secundo sic. totum non est totum vnicuique quid est in eo per se. de toto enim habente partes diuersas, vnde transfertur nomen ad diuina, dicit Auicen. v. meta. quod non est totum vtrique parti per se. sed deus est totum vnicuique quod est in eo per se: quia sapientia est totus deus: bonitas est totus deus: similiter pater est totus deus: sic filius & spiritus sanctus. ergo &c.

⁋ Con l trarium implicat sponsa cum loquens de sponso dicit quia est totus desiderabilis.

⁋ Dicendum: quod secundum Auicen. iiii. meta. nomen perfectionis & nomen totius & nomen vniuersi pene cognata sunt in significatione: sed est differetia inter nomen perfectionis & totius: quia (vt dicit: non est perfectionis conditio vt contineat sub se multitudinem. Totum vero oportet vt sit multitudinis. Et quom hoc, statim subiungit dicens. Res vero est perfecta inquantum nihil remanet extra eam, & est totum in ea. Ipsa igitur respectu multitudinis exntis comprehensae in ea est totum: & secundum hoc quod nil remansit extra eam, est perfecta. Et intendit quod res secundum quod attigit vltimum & consummatiuum suae naturae ne sit aliquid illius extra ipsam, dicitur perfecta. Vnde quia perfectio est conditio finis, nomen perfectionis imponitur rei a fine suo & complemento: non concernendo in suo significato ea quae in re continentur sub fine & complemento. Res vero di tota, quia continet in se omnia quae ad naturam eius pertinent, siue sit completiuum, siue aliquid sub completiuo. Vnde quia totalitas est conditio vniuersi quod pertinet ad rei naturam, nomen totius imponitur ab vniuer so quod est de natura rei: concernendo in suo significato indifferenter & complementum & vniuersa contenta vel quasi contenta sub ipso. & in hoc conveniunt totum & vniuersum. i. ome. secundum Philosophum. v. met. &. i. cae. & mun. Et in ter alias differentias quas Philosophus ponit inter omne & totum in v. meta. & Auicen. inter vniuersum & totum in iiii. meta. illa est planior quam ponit Auic. in. 4. meta. quod Totum indifferenter dicitur in continuis & dis cretis: Vniuersum vero in discretis tantum: & quod totum dicitur respectu partis simpliciter: vt totum dicatur inquantum continet partes simpliciter: vniuersum vero inquantum continet vnitates: quamuis omnis pars vnitas sit: & omnis vnitas possit esse pars. Et sic sola ratione differunt inter se totum & omne siue vniuersum: & etiam ambo sola ratione differunt a perfecto: licet magis inter se. Secundum hunc igitur modum vsi sunt Philosophi nomine totius in rebus creatis. Si igitur secundum istam significationem loquamur de toto quia in deo non est ratio partis, non potest transferri ad diuina: & non potest deus dici totus. Si vero laxemus & extendamus rationem partis ad rationem cuiuslibet quasi contenti sub ratione perfectionis & complementi in re cum ipso complemento vel ratione eius: sic potest tranfferri ad diuina. Deus enim trinitas habet in se multitudinem attributorum & personarum & personalium proprietatum sub vna ratione esse perfectissimi, vt habitum est supra. Et ideo sicut deus trinitas dicitur perfectus, quia complementum sui esse habet in se: quod di cit non terminum consumentem, sed consummantem, quia infinitatem includit, vt infra patebit: sic dicitur totus quia multitudinem omnium quae ad suam perfectionem pertinent in se continet, vt nihil eorum sit extra ipsum. Et quia non solum deus trinitas complementum habet sui esse, sed continet quaecumque ad eam pertinent in se, tanquam quasi multa quaedam, vt infra videbitur loquendo de toto numerali in deo: ideo non solum deus trinitas dicitur perfectus & totus sed etiam omnia quae sunt in ipso: vt personae, notiones, & attributa. Dicitur enim perfectus pater, perfectus filius, perfectus spiritus sctuns. Dicitur etiam totus pater, totus filius, totus spiritus sctuns. secundum illud in Symbolo. Totae tres per sonae coaeternae sibi sunt & coaequales. Dicitur etiam perfecta sapientia, perfecta bonitas, perfecta generatio, perfecta spi ratio: tota sapientia, tota bonitas, tota generatio, tota spiratio &c, quia omnes rationes perfectionum rmndentes eis in creaturis continent: sicut continet diuina essentia respectu omnium essentiarum creaturae, vt iam habitum est. Vnde quia totum non secundum primam impositionem nominis potest transterri ad diuina, sed solummodo secundum aliquam nominis relaxationem, ideo dicit Dio. iii. c. de di. no. Deitas neque pars neque totum est, & totum & pers, vt omnem & partem & totum in semetipsa coambiens & supereminens & excellens. Et quia (vt dictum est) totum indifferenter impositum est continuis & discretis, vniuersum discretis tantum, & in continuo partes inter se vnitatem habent in vna forma continui, in discreto autem nequaquam, & in deo quaecumque intelligatur multitudo quoruncumque, illa in vnitate simplicis essentiae vniuntur: ideo nomen totius quod congruit continuo, potius transfertur ad diuina quam nomen vniuersi, vt vsitatius dicatur deus totus, quam vniuersus. immo totus dicitur, vniuersus nequaquam

⁋ Ad primum in oppositum patet per iam dicta. licet enim totus non dicitur nisi respectu par tis in creaturis secundum primam nominis impositionem: secundum tamen nominis translationem dicitur respectu quoruli bet multorum quae in diuina essentia continentur, vt dictum est.

⁋ Ad secundum dicendum quod non est simile de toto in creaturis & in deo: quia in creaturis partes non vniuntur in vno simplici, sed re absoluta inter se differunt. propter quod non est ibi totum nisi omnium partium simul integrantium rei quantitatem. In deo autem omnis multitudo contenta in ipso, vnitur in simplici essentia in qua est idipsum re: & sic essentia quodlibet illorum tota subintrat cum tota sua multitudine, quia vnum illorum subitrat alterum: propter quod in deo totum est totum cuilibet illorum. vt licet in creaturis non sit totus homo pes aut manus, corpus aut anima, sed simul omnia haec: est tamen totus deus sapientia, totus deus bonitas, & sic de singulis absolutis. Totalitas enim & perfectio dei vt deus est simpliciter, respicit solum absoluta & communia tribus personis, quia perfectio in deo de absolutis est. Sunt enim tres personae: vnus perfectus, non tres perfecti: similiter & vnus totus, non tres toti: licet sint tres perfectae & tres totae personae: vt sub nomine totius & perfecti includatur proprietas relatiua constitutiua personae. Sed vtrum huiusmodi totum sit quicquid est in deo, vt vtrum vere dicatur totus pater est paternitas, an totus deus est paternitas, de hoc debet esse sermo inferius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1