Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Circa primum arguitur quod generari non sit proprietas filii, Primo sic. si vnum oppositorum est aliquod nobilitatis simpliciter, reliquum non est aliquid nobilitatis simpliciter quia in omnibus ppositis semper est alterum eorum nobilius, secundum philosophum. x. Meta. cum ergo generari fiue genitum esse & non generari siue ingenitum esse sint opposita: & non generari siue ingenitum esse est nobilitatis simpliciter: & ideo proprietas patris, vt habitum est supra: genari siue genitum esse non potest esse aliquod nobilitatis simpliciter. Sed nihil est proprietas siue notio alicuius personae nisi sit aliquid quid est nobilitatis simpliciter: vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Secundo sic. productio similis in natura est generatio. spiritus sancti productio est productio similis in natura. Est enim spiritus sanctus similis in natura patri & filio, sicut filius est similis patri. spiritus sancti ergo productio est generatio. spiritus sanctus ergo generatur. sed quod alteri personae convenit non est proptietas vnius. ergo &c.

⁋ Contra. relatiue oppositorum in diuinis inter duas solas personas si vnum eorum est proprietas vnius personae, alterum est proprietas alterius. generare & generari relatiue opponum tur inter solum patrem & filium: quia solus pater generat & solus filius generatur, vt habitum est supra: & iam infra amplius patebit, quare cum generare sit proprietas pris: consimiliter generari est proprietas filii.

⁋ Dicendum ad hoc: quod cum generari dicitur aliquid dupliciter, subiectiue & obiectiue, vt in sequenti quaestione declarabitur: & generari subiectiue non est nisi materiae vel quasi, vt declarabitur ibidem: quasi autem materia siue subiectum generationis diuinae non est nisi essentia diuina licet sub ratione intellectus: de qua quidem essentia sub ratione intellectus generans generat, vt habitum est iam supra: generari autem subiectiue non est proprie nisi subiecti generationis vel quasi: & non nisi in illo: Generari ergo hoc modo non est proprietas nisi essentiae, & in illa: & non filii, neque in filio, ni si ratione essentiae existentis in illo per generationem: sed sic nullo modo est notio. An tamen sit eius vt est in filio, an vt est in patre, de hoc erit sermo in sequenti quaestione. Restat ergo dubitatio de generari obiectiue, & est dicendum quod cum generari obiectiue dicit ab alio esse sub modo quodam determinato: Est enim generari idem quod procedere accipiendo esse ab alio simile in natura illi a quo accipit: & hoc modo naturae: secundum hoc de ipso generari in diuinis contingit loqui dupliciter. Vno modo ratione ipsius processionis ab alio, qua simpliciter aliquis habet ab alio esse. Alio modo ratione modi determinati quo ab alio habet esse siue procedere. scilicet modo naturae: qui distinpuitur ab alio modo procedendi passiue, qui est spirari, & a quo nomen eius quod est generari imponitur. Primo modo generati non distinguitur a spirari: quia ambo dicunt processionem passiuam qua habetur esse ab alio. Sed secundo modo abinuicem distinguuntur. modus enim determinatus in spi rari, alius est a modo determinato in generari, vt habitum est supra, & iam amplius habebitur infra. Et primo modo nec per generari nec per spirari importatur notio siue proprietas aliqua sic enim ab alio esse esset proprietas siue notio vna communis filio & spiritu sancto, quia. scilicet ambo habent esse ab alio. Et si esse ab alio simpliciter esset proprietas siue notio, eius oppositum scilicet non esse ab alio simpliciter, nullo modo posset poni proprietas siue notio primae personae in diuinis, quia (vt procedit tertia obiectio) si vnum oppositorum est dignitatis simpliciter, tunc non est reliquum dignitatis simpliciter. Vnde esse ab alio simpliciter & passiuae. nullo modo potest esse proprietas siue notio: sed si esse ab alio passiue sit notio, hoc non est nisi ratione modi determinati quo habet esse ab alio, sicut nec esse a quo alius simpliciter. Sic enim cum a patre est filius, & a filio spiritus sanctus, ex hoc praeter conem spirationem actiuam esset vna notio communis patri & filio: scilicet quia a patre est filius: & a filio spiritus sanctus: etiam si spiritus sanctus non a patre, sed a solo filio procederet. Sed si esse a quo alius actiue sit notio, hoc non est nisi ratio ne modi determinati quo habet esse a quo alius: & hoc ideo, quia ipsum simpliciter eo quod habet rationem communis & confusi, non importat id quod est dignitatis simpliciter, sed illam solummodo importat ratio quasi determinans ipsum confusum. Similiter nec est notio esse ab alio simpli citer: sicut nec notio siue proprietas est esse a quo non est alius: quod convenit spiritui sancto: eo quod est negatio non fundata in aliquo positiuo, quae nihil dignitatis omnino importare potest: Negatio enim nihil dignitatis importare potest nisi ratione positiui substrati, vt habitum est supra: sed solummodo in eo quod est non ab alio esse: ipsum simpliciter proprietas est siue notio in prima diuinarum personarum: & hoc non ratione negationis, vt dictum est supra loquendo de ingenito: sed ratione positionis substratae: quae est a quo alius. Quae positio tribus modis potest considerari. Primo modo vt in genere siue omnino simpliciter & absolute: secundum quod a quo alius, est commune ad a quo alius per generationem, & per spirationem, & per creationem. Secundo modo vt in specie specialissima siue omnino sub modo determinato: secundum quod a quo alius determinate dicit a quo alius per generationem, aut per spirationem, aut per creationem. Tertio modo vt a quo alius medio modo intelligatur quasi in specie subalterna siue sub modo non determiato: secundum quod a quo alius non accipitur omnino indeterminate, nec omnino determinate per generationem, aut spirationem, aut creationem: sed partim indeterminate partim determinate, scilicet secundum quod dicit a quo alius primo. Est autem ipsum simpliciter non ab alio habere esse, notio siue proprietas ratione positionis substratae negationi quae est a quo alius non primo modo considerando ipsum a quo alius: quia a quo alius illo modo partim conuenit filio, quia ab ipso & patre sunt spiritus sanctus & creaturae, & partim toti trinitatii quia a tota trinitate sunt creaturae: proprium autem vni personae non convenit ei nisi ratione eius quod sibi soli convenit: nec secundo modo considerando ipsum a quo alius: quia nec ratione illius a quo alius per spirationem: quia illud etiam conuenit filio sicut patri: & proprium patri non potest ei convenire per id quid est ei cone cum filio: nec similiter ratione illius a quo alius per generationem, quia secundum Augustinus vt habitum est supra, prima persona in diuinis etsi non generaret nihilominus diceretur ingenita esse. Est igitur non ab alio esse notio siue proprietas ratione positionis substratae negationi quae est a quo alius, tertio modo considerando ipsum a quo alius, scilicet quod dicit a quo alius primo. Ex hoc enim non ab alio esse est notio negatiua personae alicuius, quia ab illa habet esse alius primo: & hoc simpliciter accipiendo primo: quia si per impossibile persona non habens esse ab alio in diuinis: non primo generaret, sed primo spiraret: aut nec generaret nec spi raret primo, sed primo crearet: non ab alio habere esse, esset notio in illa inquantum fundatur in eo quod est a quo alius primo. Et hoc modo intelligitur dictum Augustini de prima persona quae non est ab alia in diuinis: quod si non generaret, nihil minus esset ingenita: dum tamen primo spiraret & secundo generaret & tertio crearet, aut primo crearet & nec generaret nec spiraret. secundum quod Pagani ponunt vnam personam absolutam ingenitam in diuinis, quae primo creat, & deinde virtute accepta ab ipsa vlterius ipsa creata generant. Vnde non ab alio esse, quod importatur nomine igeniti, non proprie supponit generare sicut nec spirare aut creare: nec fundatur in ipso: sed in aliquo communiori: quod praecise non supponit nisi producere primo simpliciter, & in illo fundatur, siue ipsum producere primo esset generare siue spirare siue creare. Quia etsi ex na tura rei in diuinis primum producere necessario & naturaliter non est nisi generare: & ad hoc aspiciendo supra loquendo de ingenito, determinauimus quod supponit generare: & in quaestione praecedente quod supponit generatiuum secundum rationem generatiui: cum tamen ingenitum non supponit ipsum producere primo ratione qua ipsum est generare aut generatiuum, sed solummodo ratione qua ipsum est producere primo simpliciter: quia etsi per impossibile producere primo non esset generare: non esse tamen ab alio, importatum nomine ingenitum, esset notio, vt dictum est: Propter hoc ingenitum dicitur esse notio negatiua ratione primitatis simpliciter quam supponit & in qua fundatur: cum tamen ipsa primitas non sit notio nisi inquantum incidit in generationem actiuam, quae secundum rem & naturam est prima productio: vt secundum veritatem ordine quodam rationis a quo alius siue producere primo sit primum secundum rationem: secundum vero ingenitum: tertium generatiuum: quartum posse gener are: quintum generare: sextum patrem esse. Et est aduertendum quod notio ista negatiua non proprie exprimitur nomine ingeniti: quia nomine ingeniti magis determinata negatio importatur quam requirat haec proprietas: quia inge nitum dicit non ab alio esse per generationem: & fundatur negatio vt sic significata in affirmatione magis determinata quam requirat ista proprietas: quia in eo a quo est alius per generationem. Ista enim proprietas dicit non esse ab alio simplicite & fundatur negatio haec in affirmatione quae est a quo est alius primo simpliciter, siue fuerit per generationem siue quocumque alio modo. Quia tamen nomen proprium non est impositum productioni simpliciter quae dicitur aliquis esse a quo alius primo simpliciter: & generare est, proprium nomen primae productionis secundum naturam rei: ideo in ista proprietate significanda vtimur cum negatione ista productione passiua quae est prima secundum rem& determinata loco productionis passiuae, quae est prima indeterminate, dicendo ingenitum quasi vice eius quod est improcedens. Quod enim sic est ingenitum quod neoc immediate nec mediate habet esse per generationem omnino, non procedit habendo siue accipiendo esse ab alio. Vnde illud positiuum super quod fundatur non ab alio esse vt sit notio, non est notio. Non enim a quo alius primo, est notio nisi ratione modi determina tim scilicet per generationem aut per spirationem. Propter quod dictum est supra: quod ingenitum est notio negatiua & hoc non nisi ratione negationis: vt tamen fundatur in affirmatione: non autem ratione ipsius affirmationis. Et sicut a quo alius primo, non est notio nisi ratione modi determinati, quo scilicet est a quo per generationem quae secundum rem & naturam est prima productio actiua ratione sui modi determinati, importans quod est digni tatis simpliciter, quod non importat ipsum indeterminatum: sic qui ab alio primo, non est notio nisi ratione modi determinati: quo scilicet est qui ab alio per generationem: quae secundum rem & naturam est prima productio passiua ratione sui modi determinati quid importat id quid est dignitatis simpliciter: quod non importat ipsum indeterminatum inquantum ratio sua deficit a ratione determinati. Et sic per consimilem modum determinationis in generare & generari, aequalis dignitatis est in diuinis generare & generari: & est generari notio filii sicut & generare est notio patris.

⁋ Ad illud quod arguitur primo in oppositum, quod non generari est dignitas & notio, ergo eius oppositum quod est generari nec est dignitas nec notio: Dicendum quod verum esset si ingenitum vniversali non generari esset notio ratione purae negationis: & maxime vt negat specialiter ipsum generari. Nunc autem quia non est notio nisi ratione negationis vt fundatur super affirmationem quae est a quo alius primo sicut dictum est: & generari non ponitur notio nisi ratione affirmationis ipsius esse ab alio per generationem: idcirco vtrumque eorum scilicet & generari & non generari siue non genitum, esse possunt notiones: vnum affirmatiua ratione generationis passiuae affirmatae: alterum negatiua ratione esse ab alio, etiam per generationem negati cum positione eius a quo alius primo.

⁋ Ad secundum, quod generari convenit non tantum filio: sed & spiritui sancto: quia producitur simul in natura: Dicendum secundum superius determinata & inferius amplius declaranda, quod generari non conuenit spiritui sancto. Quamuis enim ipse productus est similis in natura, non tamen producitur sub ratione similis & modo principa li naturae: quem requirit productio quae est generari.

⁋ Tertium argumentum concedendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1