Quaestio 1
Quaestio 1
CIrca primum arguitur quod in deo non sit voluntas. Primo sic. Voluntas secundum Anselmum de libe. arbi. est instrumentum seipsum mouens. in deo autem nihil est seips sum mouens: quia seipsum mouens est simul mouens & motum: & reducitur ad aliud prius mouens non motum. secundum philosophum. viii. Phyisici,. quod non potest contingere alicui quod est in deo: quia est primum mouens immobile dans cuncta moueri, secundum Boethium ergo &c.
⁋ Secundo sic. voluntas non est in aliquo nisi ex ordinatione eius in finem per voluntatem. voluntas enim finis est secundum philosophum. iii. Ethico. Deus autem nullum ordinem habet in finem: quia non est ipsi finis: sed ipse est omnium finis. ergo &c.
⁋ In contrarium est illud Ephesi. v. Nolite esse imprudentes: sed intelligentes quae sit voluntas dei. & Roma. xii. Vt probetis quae sit voluntas dei.
⁋ Quaestionem de voluntate in quo habet esse: oportet determinare pro rationem boni: sicut quaestionem de intellectu in quo habet esse, oportet determinare per rationem veri: sed econtrario determinatis supra circa illam de intellectu diuino.
⁋ Est igitur sciendum quod ex parte intellectus, & vniuersaliter ex parte virtutis cognitiuae ita est quod nihil habet cognosci nisi secundum quod habet esse apud cognoscentem vt perfectio eius: & secundum quod secundum actum est declaratiuum & manifestatiuum suiipsius apud ipsum, & habens apud ipsum perfectam rationem veri. Actus enim cognoscendi in patiendo perficitur, & quasi per motum rei cognitae in cognoscenti. Cognitum autem apud cognoscentem non habet esse ni si sub ratione esse immaterialis. Vnde vbi non habet esse rationem in materialis sed materialis, ibi non habet rationem cogniti: & ibi habet rationem cogniti quantum est de se, vbi habet rationem esse immaterialis, secundum Commenta. super principium secundi Metaph. Eadem autem semper est ratio cognoscentis & cogniti sicut in sensibus & sensibilibus eadem est ratio organi & obiecti. Eadem ergo ratione nihil habet aliquod cognoscere nisi sub ratione esse immaterialis. Ex quo contingit quod illa quae omnino habent esse materiale, nihil omnino cognoscunt, neque cognoscuntur nisi per aliquam sui abstractionem a materia & esse materiali. Quae vero habent aliquod esse imateriale, secundum gradus immaterialitatis plus sunt cognoscentia & cognoscibilia. Vnde sensibilia quae habent formax alligatas omnino materiae secundum substantiam & esse, infimum gradum habent cognoscentium: & post haec, illa quae habent formas alligatas materiae secundum esse: & non secundum essentiam: vt sunt rationabilia sicut homines: & super haec, illa quae habent formas omnino abstractas a materia & secundum esse & secundum essentiam, limitatas tamen vt sunt intellectualia, sicut angeli: & super omnia forma illa est cognitiua, quae omnino est libera a materia & conditionibus materiae, vt est illa quae omnino est illimitata, vt est deitatis essentia: propter quod est medium & ratio seipsum cognoscendi & omnia alia: quod nulli formae creatae conuenit: vt supra dictum est in parte, & amplius dicetur inferius. Et sicut secundum iam dictum modum est ex parte intellectus, & virtutis cognitiuae. sic est econtrario ex parte voluntatis & virtutis appetitiuae: quod nihil habet appeti nisi secundum quod habet esse in se vt perfectio appetentis: & vt secundum actum quietatiuum illius, & habens in se secundum se perfectam rationem boni. Actus enim appetitius rationalis in agendo perficitur, & quasi per modum appetentis in id quod appetitur. Appetitum autem secundum seipsum non habet esse nisi sub ratione esse naturalis. Vnde vbi res naturalis habet rationem esse abstracti ab esse naturali: vt in consideratione mathematica: ibi non habet omnino rationem appetiti: quia neque boni. secundum philosophum. iii. Metaphy. & vbi habet suum esse na turale, ibi habet rationem boni & appetiti quantum est de se. Quare cum eadem debet esse ratio appetetis & appetiti: sicut cognoscentis & cogniti: eadem ergo ratione nihil habet appetere nisi ratione sui esse in se naturalis: & quaecunque habent in se aliquod esse naturale, habent rationem appetitus & appetentis. Ex quo contingit, quod cum omnia quaecunque sunt habent aliquod esse naturale in se quod omnia entia habent appetere: sed diuersimode secundum gradus esse & naturae suae. Vnde quae non habent perfectionem in natura sua & esse: nisi quia sunt similitudo & participatio eius quod est perfectum per essentiam & in suo esse: sicut bonum ipsorum proprium quod consistit in ipsa perfectione eorum non est bonum perfectum secundum determinata: sic non habent illud appetere, vt perfecte quie tata in eo: sed appetunt ipsum vt in ipsum per appetitum tendentia sicut in finem & bonum simpliciter, a quo habent quod sunt bona per participationem. Et sic appetentia sunt omnia creata quae habent suum proprium bonum per participationem, licet diuersimode, vt in sequenti quaestione. iii. dicetur. lllud vero ens quod habet perfectionem simpliciter in natura sua & essentia: sicut bonum ipsius quod consistit in eius perfectione, est bonum perfectum secundum supra determinata: sic appetit illud vt perfecte in suo bono quietatum. Et hoc modo soli deo convenit appetere. Appetitus aut cum est absque cognitione, tunc dicitur pure naturalis sicut materia appetit formam. Cum vero cum cognitiua est sensitiua, tunc vocatur appetitus animalis. Quando vero est cum cognitione intellectuali, tunc dicitur voluntas. Cum ergo deus est naturae intellectualis, in deo ponendum est esse voluntatem: non quia ex hoc quod deus habet intellectum, argui posset quod habeat voluntatem, vt habere intellectum sit ratio habendi voluntatem: sed quia sine intellectu non est voluntas.
⁋ Ad primum in oppositum: quod voluntas est instrumentum seipsum mouens: Dicendum quod si motus sumatur proprie pro variatione quacunque, sic definitio illa solum conuenit voluntati creaturae. Si autem sumatur improprie pro quacunque actione, sic conuenit voluntati increatae: quia est primum principium actionis suae: & seipsum libere ponit in actum: vt in tertia quaestione sequenti videbitur.
⁋ Ad secundum quod non est voluntas nisi ordinati in finem &c. Dicendum quod non est voluntas nisi finis. Sed hoc contingit dupliciter: vel vt distantis ab ipso: & ideo tendentis in ipsum modo praedicto: & quid sic est finis, proprie dicituriordinatum in finem: & solum conuenit voluntati creatae: vel vt quietati in fine: & quid sic est finis, non proprie dicitur ordinari in finem: sed dicitur finis absolute: & hoc modo finis est voluntas increata.
On this page