Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur quod generatio & spiratio non sunt processiones distinctae aut diuersae ter se realiter Primo sic. Realis distinctio non est nisi per ea quae realiter sunt alia & alia: sicut non est distinctio secundum rationem nisi eorum quae secundum rationem sunt alia & alia. sed per alia & alia. secundum rem absolutam nullo modo pabet distigui, quia sic alia & alia non sunt in diuinis, quia idipsum sunt omnia secundum rem absolutam vt habitum est supra, nec secundum rem relatiuam siue notionalem: quia relatio non distiguit nisi secundum oppositionem relatiuam originis scilicet eius quod est ab, ad illum a quo est. Vnde & dicunt aliqui secundum quod habitum est supra, quod si spiritus sanctus non procederet a filio, non distigue retur omnino a filio. generatio autem & spiratio nullam habent relatiuam oppositionem inter se secundum hunc modum, quia neque a generatione habet esse spiratio, nec econverso, eo quod actionis non est actio, sicut neque motus est motus, neque sicut terminus, neque sicut subiectum secundum Philosophum. v. phycaiti. & &c.
⁋ Secundo sic. vbi non differunt pricipia propria proxima & per se agentia nisi secundum rationem, neque principiata: quia principia sunt vnigenea principiatis Principia proxima, propria & per se generationis & spirationis sunt voluntas & natura: quae in deo non differunt nisi secundum rationem. & &c.
⁋ Sed forte dicetur secundum superius determinata, quod propter rationes respectuum quos important diuersimode ad eliciendum actus quid notionales sunt & reales re relationis, in diuinis & voluntas atque natura differunt atque distiguuntur re. Contra est quod secundum Philosophum potentiae distiguuntur per actus: quare non econverso: quia aliter idem distigueretur a seipso, quaere cum processiones actus sunt, voluntas autem & natura sunt potentiae, nullo modo processiones quae sunt generatio & spiratio distiguuntur distinctione voluntatis & naturae.
⁋ Contra. emanationes indifferentes & indistinctae non sunt ad termimos differentes & distinctos, quaere cum generatio & spiratio sunt ad termios distinctos quid sunt filius & spiritus sanctus: ipsa necessario inter se sunt disticta.
⁋ Dicendum ad hoc quod generatio & spiratio sunt processiones distictae inter se realiter no re absoluta: sed re relationis, & hoc non nisi penes rationem originis quae hoc est ab hoc, & vnum eorum ab alio suam trahit originem: vt sit quodammodo hoc ab hoc. Sed hoc contingit dupliciter. Vno modoproprie hoc habet esse ab hoc qua. scilicet vnum est principium & aliud principiatum, & hoc positiue. Alio modo coniter, qua. scilicet hoc non habet esse fine illo praeuio vel quasi, & sic ab illo vt a principio sine quo non est, & quo non posito alterum non habet esse. Primo modo est distinctio re relationis inter relationes relatiue oppositas quae sunt extrema vnius relationis, quae est interuallum illarum, vt est similitudo quae est Sortis fundata super albedinem Sortis ad illam similitudinem quae est Platonis fundata super albedinem Platonis. & talis distinctio est inter relationes quae sunt patris ad filium, & quae sunt coniter patris & filii ad spiritum sanctum. Et sic distinguuntur generatio actiua & passiua, & similiter spiratio actiua & passiua inter se, & similiter illa quae cum illis habent identitatem realem. re dico relationis. Differunt autem inter se sola ratione. de quibus sermo habitus est supra in omnibus enim talibus est distinctio relationum, quia haec ab illa: sed hoc non nisi in suis suppositis. Quia enim a toto patre in quo est paternitas est totus filius: & filiatio quae est in filio quoquo modo est a paternitate quae est in patre: & similiter quia a toto patre & filio, in quibus est vna spiratio actiua, est totus spi ritus sanctus in quo est spiratio passiua, & spiratio passiua quae est in spiritu sancto quoquo modo est a spiratione actiua quae est in patre. Vnde non restat dubitatio nisi de spiratione & generatione simpliciter. Dico ergo quod inter generationem & spirationem simpliciter acceptas secundum iam exponendum, duplex differentia debet assignari: vna quasi materialis: & alia quasi for malis. Quasi materialis, qualis est illa quae iam assignata est in fine dissolutionis ad corpus quaestionis praecedentis: quia (vt ibi expositum est) illa accipitur secundum rationem & modum eliciendi dictas emanationes ex suis principiis quasi materialibus ex quibus eliciuntur. de qua distinctione adhuc erit sermo in quaestione praesente. Eormalis vero distinctio quae debet assignari inter dictas duas emanationes, est penes rationes relatiuas originandi vnam illarum ab alia.
⁋ Ad cuius intellectum sciendum est quod generatio & spiratio sunt processiones distinctae inter se realiter non re absoluta sed re relationis: & hoc non ni si penes rationem originis quae hoc est ab hoc, & vnum eorum ab alio suam trahit originem: vt sit quodammodo hoc ex hoc. Sed hoc esse ab hoc contigit dupliciter. Vno modo proprie, quia. scilicet vnum eorum alterius est principium & aliud principiatum, & hoc positiue. Alio modo coniter, qua. scilicet hoc non habet esse sine illo praeuio vniversalquasi vel sic ab illo vt a principio sine quo non, & quo non posito alterum non habet esse. Primo modo est distinctio re relationis inter relatiue opposita per relationes reales, & talis distinctio est pilrsois ad filium, & pris & filii ad spiritum sanctum, & per consequens relationum quibus distiguuntur. Cuncta enim quae sunt propria filio, quodammodo habent esse ab illis quae sunt, propria pri: & eadem ratione cuncta quae sunt propria spiritum sancto, ab illis quae sunt coniter propria pri & filio, secundum quod hoc patet ex supra determinati. Et hoc modo distiguuntur generatio actiua & passiua, & simiter spiratio actiua & passiua inter se, & similiter illa quae cum illis habent identitatem realem, re dico relationis, & differunt inter se sola ratione, de quibus sermo habitus est supra. In omnibus enim talibus distinctio est relationum, quia haec ab illa, & hoc non nisi in suis suppositi. Quia enim a toto philre in quo est paternitas, est totus filius, & filiatio quae est in filio quoquo modo est a paternitate quae est in pirse: & similiter quia a toto pre & filio, in quibus est vna spiratio actiua, quae est in pre & filio, sicut & generatio passiua quae est in filio, est a generatione actiua quae est in pre: non restat dubitatio nisi de spiratione & generatione comparatis inter se vt simpliciter accipiuntur, & generatio continet tam actiuam generationem quam passiuam, & similiter spiratio tam actiuam spirationem quam passiuam. De quibus dico quod distiguuntur realiter etiam re relatiua isto primo modo, quia generatio actiua & spiratio actiua simul habent esse in prse, & generatio passiua & spiratio actiua simul habent esse in filio. Illorum autem quae sunt in diuinis, numquam vnum habet esse ab alio isto secundo modo. Spiratio passiua quae habet esse in spiritus sctonm, non habet esse isto primo modo a generatione actiua aut passiua: sed potius a spiratione actiua. Secundo autem modo praedicto distinguendi relatiua & reali distinctione, secundum quam. scilicet hoc habet esse ab hoc: quia hoc est praeuium ad illud: distinguitur generatio simpliciter a spiratione simpliciter: quia spiratio simpliciter originem trahit a generatione simpliciter in hoc scilicet quod generatio tam actiua in pre quam passiua in filio praeuia est vel quasi ad spirationem & actiuam & passiuam. Quemadmodum enim actus intellectus simpliciter praeuius est ad actum voluntati simpliciter vt sine quo voluntas non posset in suum actum, sic actus intellectus quo sic intelligit declaratiue, praeuius est ad actum voluntatis relatiue: vt sine quo non posset voluntas in actum talem, secundum quod haec omnia patent ex superius declaratis. Secundum hoc enim etsi spiritus sanctus procederet a solo prse, sicut & generatur filius, isto secundo modo secundum rationem originandi hoc ab hoc, generatio actiua distingueretur a spiratione actiua, & similiter filius a spiritu sancto: non solum autem secundum modum distinctionis relationum disparatarum.
⁋ Ad primum in oppositum: cum dicit quod non est distictio realis in diuinis nisi relationis originis eius quid est ab ab alio ad illum a quo est, quaeliter non se habent inter se generatio & spiratio: dicunt aliqui quod triplex est distinctio relationum. Vna. scilicet secundum relatiuam oppositionem: quaelis est inter relationes quibus illa in quibus iunt, relatiue dicuntur inter se: vt sunt paternitas & filiatio: quae sunt relationes simpliciter: quibus subiecta dicuntur inuicem ad se quando relationes illae comparantur ad diuersa subiecta in creaturis. Est enim ptr, filii ptur, & econverso: & si pitier est, filius est, & econverso. Sunt autem relationes relatiue oppositae quibus subiecta a se mu tuo remouentur secundum quod comparantur ad idem subiectum. Si enim iste est pitur illius, ergo non est filius eiusdem. Alia vero est distinctio relationum secundum oppositionem contrarietatis: quaelis est inter relationes quibus subiecta in quibus sunt dicuntur inter se relatiue illis relationibus: sed potius inter se contrariantur: vt sunt relationes fundatae super fundamenta quae sunt contraria absoluta: quaeliter opponitur similitudo fundata super duas albedies in diuersis, & similitudo fundata super duas albedines in aliis. Et est semper ista oppositio inter duas relatio nes, quarum vtraque continet duas relationes relatiue oppositas inter se: & ipsarum vtraque est quasi interuallum inter relationes relatiue oppositas. Prima autem oppositio non est nisi inter duas relationes quae sunt extrema vnius quasi interualli. Tertia vero est distinctio relationum secundum oppositionem disparationis: qualis est in ter relationes quae fundantur super fundamenta absoluta disparata: quaeliter diuersae relationes sunt & disparatae aequalitas fundata in quantitate & similitudo fundata in quaelitate. Et est sper ista oppositio sicut praecedens inter duas relationes: quae sunt quasi interualla duarum extremitatum: quae sunt relationes relatiue oppositae. Vnde dicunt quod differunt relationes istae seipsis formaliter sicut & sua fundamenta. Et etiam generatio & spiratio secundum quod sunt interualla, & coniter continent rationem actionis & passionis, isto tertio modo differunt. Quod nullo modo potest stare in diuinis: quia talis oppositio non causatur nisi ex diuersitate fundamentorum: quaelis non est in deo, in quo fundamentum omnium relationum est simplex essentia deitati: in qua relationes fundatae semper sunt diuersae secundum rationem tantum, nisi inter ipsas sit aliquo modo ratiooriginis qua hoc quoquo modo habet esse ab hoc. Dico ergo secundum iam dicta, quod licet generatio & spiratio nullam habeant relatiuam oppositionem secundum rationem originandi hoc ab hoc primo modo praedictorum, vt procedit obiectio: bene habent inter se relatiuam oppositionem secundum rationem originandi hoc ab hoc secundo modo, vt patet ex iam dictis, & iam amplius patebit ex dicendis in sequenti quaestione. Et secundum relationes quae sic differunt, non dicuntur aliqua relatiue inter se: & quo ad hoc tales relationes quoquo modo sunt separatae. Et es set etiam talis differentia inter generationem & spirationem etiam si spiritus sanctus procederet a solo patre sicut & filius: quia generatio filii adhuc esset necessario quasi praeuia ad spirationem spiritus sancti ea ratione quae iam dicta est supra. Et secundum hoc si spiritus sanctus non procederet a filio, esset tamen ratio originandi spiritum sanctum a filio secundo modo praedicto: & ordo quidam naturalis filii ad spiritum sanctum: vt tangetur in sequenti quaestione: & esset distinctio spiritus sancti a filio secundum relatiuam oppositionem ex ratione originandi secundo modo: licet secundum illas relationes neuter ad alterum diceretur, si essent secundum hoc relationes disparatae tantum. & hoc modo vnus motus in creaturis bene potest esse ab altero, licet non primo modo.
⁋ Ad secundum cum dicitur quod proxima principia generationis & spirationis quae sunt natura & voluntas non differunt in deo nisi secundum rationem, ergo nec ista: dicendum est respondendo vt supra.
⁋ Et quod arguitur in contrarium, quod potentiae distinguuntur per actus, ergo non econuerso: Dicendum quod potentiae quandoque ordinantur ad actus differentes secundum numerum tantum, quandoque vero ad actus differentes specie aut genere. Actus secundum numerum tantum differunt vt videre hoc album vniversal illud, videre album & vi dere nigrum. Actus vero differentes specie sunt videre, audire, & huiusmodi. Actus vero differentes enere sunt audire, intelligere, sentire, velle. De primis actibus est verum solummodo quod potentiae distinguuntur. i. determinantur per actus. Eadem enim potentia numero puta visiua, non determinatur nisi diuersis visionibus: quibus non proprie distinguitur. De secundis autem nequaquam. Per ea enim potentiae distinguuntur per quae determinantur actus. Actus autem solo numero differentes non determinantur nisi ipsis actibus, quia ad omnes tales actus vna & eadem potentia naturalis per indifferentiam se habet. Actus autem differentes specie aut genere non determinantur neque distinguuntur ex actibus: sed potius in seipsis habent suam distinctionem & differentiam in suis fundamentis a generante & producente illas in esse ta quod potentiae quarum actus sunt separati, habentur perfecte a producente substantias separatas in quibus sunt: exigente hoc natura earum. Potentiae vero quarum actus sunt in materia & organo corporali: licet in radice fundamenti habeant distinctionem a producente naturam fundamenti, & sic determinationem ad actus, vlteriorem tamen determinationem recipiunt per organa corporalia: in qua determinatione habent potentiae organicae perfectionem suam. ita quod anima licet separetur cum omnibus potentiis suis, perfecte secum defert non organicas, licet per illas non possit operari opera, puta intelligendi, modo quo intelligit in corpore quia quo ad talem modum agendi dependent ab organo. & hoc propter obiectum quod accipitur ab illo quid est: vt patet de actu nostro intelligendi, & per consequens de actu nostro volendi. Potentias vero organicas secum defert sub ratione imperfecta: quia sub imperfecta determinatione, & ita vt in radice tantum. Et sic in deo natura & voluntas potius sunt distinctiua actuum emanationum inter se differem tium quasi specie aut genere, vt sunt generatio & spiratio: quam econuerso, quod bene ex differentiis emanationum supra assignatis patet, vt in sequente quaestione amplius declarabitur.
On this page