Quaestio 1
Quaestio 1
CIrca Primum arguitur: quod in voluntate dei non sit ratio habitus alicuius. Primo sic. Habitus est id quo potentia inclinatur in actum, non sunt enim habitus in potentia nisi ad actus eliciendum. voluntas autem dei a nullo inclinatur in actum. hoc enim est contrarium summe libertati voluntatis, quae debet esse primum mouens se ipsam & inclinans in actum, vt iam habitum est supra. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Habi tus in voluntate non est nisi virtutis habitus. sed secundum philosophum virtus est quae habentem perficit, & opus eius bonum reddit. opus autem voluntatis diuinae quod est velle seipsum, non est bonum ex aliquo nisi ex fine omnium circa quem est, & a quo non potest voluntas deuiare. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam illud quod est dignitatis simpliciter, & melius esse quam non esse, deo tribuendum est, vt patet ex supra determinatis. Virtus est aliquod dignitatis simpliciter, & melius est esse aliquid virtuosum quam non esse. ergo &c.
⁋ Dicendum secundum ea quae dicta sunt supius circa habitus intellectuales in deo, quod per easdem rationes quibus in deo simpliciter debent poni rationes habituum, eisdem debet poni ratio habitus in voluntate. Et praeter ibi dicta, specialis ratio est ex parte voluntatis diuinae, quod in ea debent poni rationes habituum. Quoniam cum secundum Boethium de Hebdo. vt supra dictum est, Bonum duplex est in rebus creatis, quoddam quod consistit in esse & essentia rei: quoddam quod consistit in eius bene esse: ita quod illud a quo res creata dicitur bona in esse, dat rei esse simpliciter, & esse bonum secundum quod: illud autem a quo dicitur bona in bene esse, dat ei esse secundum quid, & esse bonum simpliciter. Illud autem in ratione boni magis habet rationem boni perfecti, quo res habet esse bona simpliciter, quam quo habet esse bona secundum quod. Cum ergo secundum supra determinata illud quod est maioris perfectionis in creaturis potius debemus dicere inesse deo: dicere inesse deo potius debemus illa secundum quae creatura nata est dici bona simpliciter, quam secundum quae nata est dici bona secundum quod. Quare cum perfectiones bonitatum:quae sunt in essentia creaturarum ponuntur hre rationes perfectionum in diuina essentia. secundum supra determinata: multo fortius ergo & perfectiones bonitatum quae consistunt in bene esse creaturae, debemus ponere in dei voluntate. Illae autem sunt ex parte voluntatis in habitibus & virtutibus: ergo rationes habituum & virtutum debent poni in deo tamquam rationes perfectionum in bene esse in voluntate dei. secundum quod iam amplius declarabitur in proxima quaestione sequente.
⁋ Ad primum in oppositum: quod voluntas seipsa inclinatur in actum: dicendum quod verum est non per aliud re quam sit ipsa. Aliquid tamen in ipsa potest habere rationem habitus & rationem inclinantis: quod tamen non habet rationem alicuius necessitatem voluntati imponentis. illud enim esset contra eius libertatem.
⁋ Ad secundum: quod voluntas dei a nullo bona est nisi a fine: dicendum quod voluntas praeter rationem bonitatis quam habet inquantum natura & essentia quaedam est, habet bonitatem & a fine & ab habitu. Sed non sunt diuersae rationes bonitatis, quia non est ratio bonitatis nisi quia inclinat actum in finem & voluntatem per actum quando distans est voluntas a fine, & tenens ipsum in suo fine postquam fini fuerit coniuncta. Per id enim res quiescit in fine, per quod mouetur in ipsum. Et sic rationes habituum voluntatis non sunt vt inclinantes in finem: sed vt tenentes finem: & sic vt non distantes ab actu: hoc enim est de ratione imperfectionis in habitibus creaturarum: sed vt coniuncti actibus: & vt sola ratione differentes ab ipsis.
On this page