Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

CIrca vndecimum arguitur quod nomina diuina nihil significant positiue, Primo sic. super illo Boeth. v. cap de trinita. Decem praedicamenta quae de omnibus praedicantur. dicit Commen. Quamuis de deo praedicatur substantia, quantitas, qualitas, viversa aliquod naturalium appelletur: non tamen est quod dicitur. sed si non sunt illud, multo mi nus sunt quodlibet aliud: & si non est illud, non significat illud positiue. ergo &c.

⁋ Secundo sic. vnitas verissime videtur competere deitati propter simplicitaterm. sed ipsa in diuinis nihil dicit positiue: sed solummodo priuatiue. dicente Ambro. liid i. de triniitate. cap. ii. Cum vnum dicimus deum, vnitas excludit numerum deorum: sicut cum dicitur vnus est patervel vnus est filius. Ratio dicti haec est: non sunt multi patres vel multi filii. Quia si vnitas nihil ponit in diuinis, ergo multo fortius nec aliquid aliorum: cum omnia alia per additionem se habent ad vnitatem: sicut & ad entitatem: & maxime numerus, cum per aliquam compositionem vnitatum ab vnitate procedit.

⁋ Item dist. xxiiii. sententiarum dicit Magister. Cum dicimus plures esse personas, singularitatem atque solitudinem excludimus.

⁋ In contrarium est quod illud quod nihil positiue dicit in aliquo, nihil ponit dignitatis in illo: quia nihil est dignitatis in aliquo nisi positiuum. sed nomina dicta de deo omnia ponunt aliquid dignitatis in deo: siue per similitudinem dicantur, siue per proprietatem, vt patet ex praedictis. ergo &c.

⁋ Dico quod significatio nominis positiua in diuinis potest intelligi vel ex parte no minis significantis vel ex parte rei significatae. Si primo modo, dico quod plura nomina diuina significant priuatiue: vt immensum infinitum & alia huiusmodi: de quibus superius tactum est loquendo de dei infinitate quod licet quantum ad modum nominis a priuatione imponantur, pure tamen rem positiuam significant: quia sunt negationes defectuum importatorum per nomina habituum illis contraria in creaturis. Attendendo ergo significationem nominum ex parte rei: dico quod omnia nomina a creaturis translata ad diuina, aliud significant cum nominant deum aut aliquid in eo: & aliud cum nominant creaturam aut aliquid in ea a quo nomen est translatum ad significandum aliquid quod est in deo. Quod intellexit Boethius quando dixit. Cum quis decem praedicamenta in diuinam vertit praedicationem, cuncta mutantur. Nam substantia cum translatum est nomen eius ad diuina, non est per nomen eius significata vere substantia illa quam ante translationem significabat in creatura, sed quae est vltra, & extra omnem gradum substantiae creatae, & similiter qualitas & quantitas, & caetera omnia. Si ergo quod significant de diuinis, est vltra id quod significant in creaturis, & quod in creaturis a quo transfertur nomen quo significantur semper est aliquid positiuum, quia nullum nomen pure per contrarium a creaturis ad diuina est translatum secundum praedicta: constat etiam quod hoc nomen deus perfectius quid significat secundum rationem nostram intelligendi quam aliquod aliorum, vt etiam patet ex praedictis: suppositis igitur illis quae de hac materia tractata sunt supra de significatione attributorum sub ratione attributi articulo. xxxii. quaest. iiii. dico simpliciter quod omnia nomina diuina proprie dici possunt positiue significare ratione rei significatae, & nullum priuatiue, quia id quod significant est aliquid quod in deo est, sicut dictum est. in deo autem nulla priuatio est. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio.

⁋ Ad primum in oppositum: quamuis deus aliquid appelletur, non tamen quod dicitur: Dico uod verum est quod non est quod dicitur quando proprie significat scilicet aliquid in creaturis, quia est aliquid extra illud, & ideo ex illo non sequitur quod sit nihil, immo cum illo stat quod sit verissimum quid.

⁋ Ad secundum quod vnum in deo non significat positiue sed priuatiue, & per consequens numerus & omnia nominia numera lia: dico quod falsum est. Vt enim dictum est supra loquendo de vnitate dei, licet vnum ratione nominis significet priuationem: illa tamen priuatio est negatio negationis siue priuationis, & ponit verissimam positionem. Et similiter dico de nominibus numeralibus, quae sunt duo, tres, & de numero vniuer saliter, quod nihil dicunt in diuinis nisi quid positiuum non materialiter, sicut dicit numerus in naturalibus & mathematicis, qui formaliter importat defectum formae vnitatis, inquantum materialiter na tus est contineri totus in ratione vnitatis vnius continui, per cuius diuisionem omnis numerus generatur a prima vnitate, secundum modum superius & in quaestionibus de quolibet declaratum. Sed numerus in diuinis dicit quid positiue formaliter, sicut dicit numerus substantialis formarum substam tialium specie differentium: qui non importat defectum formae vnitatis inquantum ipse non descendit per quam cumque diuisionem ab aliqua vnitate vna, sed suam formam habet in distinctione suarum vnitatum inter se, non absolutorum sed relatorum. Et sicut hoc dico de hoc nomine vnus & de nominibus numeralibus, sic eadem dico de nominibus deriuatis ab illis: cuiusmodi sunt trinus & trinitas. Vt enim dicit Hug. tris graece latine dicitur tres vel tria. Vnde trinus trina trinum. Vel componitur ab vnus quasi trinuus. vnde trinitas quasi triunitas, quia sit vnum totum in tribus. Sed melius est dicere quod trinus sit simplum & deriuatum a tris. Aliter enim in diuinis significaret quod tres essent vnus masculine, & etiam aliter vnus esset de significato eius quod est trinus, & ita non bene caderet copula inter trinus & vnus in praedicando ambo de deo. Cum tamen Ambrosius in Hymno de vno confessore dicit de deo. Totius mundi machinam gubernans trinus & vnus. vt sic deus dicatur trinus propter personas tres solummodo, sicut dicitur vnus propter substantiam vnicam. Vnde & dicitur trinum de illis quae non sunt in aliquo vnum. Dicitur enim quod monitio trina debet praecedere vindictam, & quod trina actio inducit consuetudinem. Et in talibus successi uis dicitur trinum in singulari de aliquo indefinito ad tria solo numero differentia. Sed in permanenm tibus distinctis solo numero non dicitur nisi in plurali, vt de tribus hominibus quod sint trini, sicut & de duobus quod sunt bini. Et in istis bene posset concedi quod trinus compositum esset ab vnus quasi triunus vel triuni, sed hoc mediate, quia a tres quod idem est quod tris deriuatur ter, & inde trinus trina trinum quod idem est quod trinus compositum ab vnus. Et dicitur trinus vel ternus quasi ter vnus. In permanentibus autem tribus distinctis specie vel quasi specie sub aliqua vnitate contentis dicitur trinum in singulari de illo quid est trium illorum contentiuum, quemadmodum machina rerum mundialium dicitur triia scilicet coelestium, terrestrium, & infernorum. Et dici potuit trina statua Nabuchodonosor, quia in parte fuit aerea, & in parte plumbea, & in parte lutea. & potio commixta ex aqua melle & vino potest dici trina. Et iuxta hunc modum deus di citur trinus a ternario personarum quas continet in vnitate essentiae. Et quia continentur in illa sine omni compositione: deus licet dicitur trinus, non tamen potest dici triplex, cum tamen in caeteris dictis quod dicitur trinum propter trium compositionem, potest dici triplum vel triplex. Et in omnibus dictis per modum quo dicitur aliquid trinum, dicitur etiam trinitas a trino per deriuationem. Et si dicatur per compositionem ab vnitate & ab eo quiod est tres, & dicatur a tres nominatiui casus, tunc deus dicitur trinitas quia est tres personae, & vnitas essentiae. Si autem dicatur a tris genitiui casus, tunc deus dicitur trinitas quia est trium personarum vnitas, quae est deitas a qua sumitur nomen deus. & sic dicitur trinitas quasi trium vnitas. Et vtroque modo quantum est ex ratione rei significatae positiue significat quicquid significat. Sed quia non qualescunque tres ad trinitatem concurrunt, sed solummodo tres specie vel quasi specie differentes quid construunt trinum, si trinitas non sit simplex deriuatum a trino, sed sit compositum ab vnitate, potius debet dici componi a terno siue in nominatiuo siue in genitiuo, quam a tris quod est tres, & vnitate, vt dicatur deus trinitas & vnitas, sicut potest dici triunus quod est trinus & vnus. Et quia verissime est vnus siue vnitas, idcirco ve- rissime dicitur trinitas siue triunus. & est vtrunque nomen compositum ex personali & essentiali.

⁋ Et quod arguitur secundum Ambrosius cum vnum deum dicimus, vnitas excludit numerum deorum: simi liter cum dicitur vnus pater vel vnus filius excludit pluralitatem patrum vel filiorum: Dico quod secus est de praedicatione & de significatione nominis: quia significatio non est nisi ad vnum scilicet ad rem significatam indicandum illi in quem dirigetur sermo. Praedicatio autem non solum est ad rem praedica tam indicandum fore circa subiectum: sed etiam ad definiendum aliquid circa idem. Propter quod quo ad secundum bene potest nomen praedicari priuatiue: licet non significet nisi positiue. secundum quod hoc declarabitur in sequenti articulo de diuinis praedicationibus quaestione quinta in fine. Ambro. tamen loquitur de vno & nominbus numeralibus quo ad actum praedicandi & discernendi: non autem quo ad actum significandi aliquod in praedicato, aut indicandi circa inhaerentiam praedicati ad subiectum, vt ibidem declarabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11