Moralitas 3
Moralitates 3
inxerunt pagani tot esse deos, quot sunt Virtutes, quibus dijs Virtutes ap pellatae & appropriate sunt. DEVS autem pietatis & clementiae depinge batur ad limilitudinem hominis, qui tenebat in manu sua cor scissum in duas partes. Et in circuitu cordis scribebatur literis aureis sic: Pietas & mi sericordia tota die expectant, quando peccator a suo peccato recedere curet. In vna parte cordis scriptum erat literis aureis sic: Nisi esset peccatum, non esset misericor dia. Si venia petatur, cito habetur. In altera parte cordis scribebatur: Ibi est miseri cordia, vbi est peccatum: ibi nulla est misericordia, vbi nullum est peccatum.
D propositum, Depingebatur DEVS pietatis & clementiae, habens cor scissum in duas partes, ad notandum, quod DEVS semper est paratus & apertus & non clausus ad miserendum peccatoribus, & petentibus misericordiam exhibere. Vnde Bernhardus super Canti. Canticorum: Con fitearis in spe, non diffidens de indulgentia. Quia certe ludas proditor, & Cain homicida confessi sunt: Alter inquit, Peccaui, tradens sanguinem iustum: Al ter: Maior est iniquitas mea, quam ut ueniam merear: Et quia in confessione diffidebant, ueniam non receperunt. Vnde ait Augustinus de uerbis Domi ni, super illud Matthaei 3. Poenitentiam agite, &c. Ad hoc parcitur homini, ut conuertatur, & non damnetur. Pro primo uersu dicit D. Hieronymus: Mira DEI pietas, mira clementia, quando committimus culpam, non statim infert poenam, sed efficit gratiae medelam: ut reuocet ad iusticiae integritatem & per ducat ad gloriae iucunditatem. Ideo propter conspectum DEI ipsum formi demus. Quoniam, ut ait B. Gregorius: DEUS tanto formidandus est, quan to conspectabilis non est. Qui enim nos ita aspicit, ut a nobis aspici nequeat: eo magis timendus est, quo cuncta uidens, ipse a nemine uideatur. Cum enim contra nos latere quempiam in insidijs credimus, eo ipsi amplius metuimus quo minimen uidemus: & quia eius insidias non deprehendimus, nenc eas in tuimur, ubi sunt. Nam creator qui totus est ubique, & cernens singula, qui cum non cernatur, tanto magis metuendus est, quanto inuisibilis permanens de nostris actibus, quando & quid destinat, ignoratur. Pro secundo uersu secun dum sanctos mira est medicina peccati: & ubi non uidetur morbus, non est me dela. Quia sicuti proprium est hominis peccare: ita proprium DEI est mise reri & parcere. Surgamus igitur per poenitentiam: quia secundum Beatum Gregorium super Cantica sermoneTI. Maior est DEI pietas, quam quaeuis iniquitas. Pro tertio uersu, DEVS Pater noster est: & est de ipso sicut de bono patre sentiendum. Nam pater bonus prius dolet & sollicitatur de filio malo quam debono. Sic DEVS, quanto peior est homo, tanto DEVS plus sollici tatur ad reducendum eum. Vnde maius est gaudium in coelo super uno pec catore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non in digent poenitentia. Et ideo ait Augustinus: Nemo de DEI misericordia dif fidat: Quia maior est DEI misericordia, quam nostra miseria. Et quisquis ex toto corde clamauerit, exaudiet illum, quoniam misericors est. Sicut terra de coelo expectat pluuiam & lucem: sic homo ex DEO debet expectare miseri cordiam & ueritatem.
On this page