Text List

Moralitas 4

LEgitur in Chronicis, quod Anno ab vrbe Roma condita RRIII. populus Romanus columnam in foro Romano statuit: & ibi statuam quoqe lulii Cesaris statuerunt, & super caput statuae nomen HVLII scripserunt, & sub ipsa statua eum sepeliuerunt. Et iste lulius ante mortem suam tria signa accepit, quod sibi esset moriendum. Centesimo enim die ante mortem suam ful men cecidit ante statuam in foro, & de nomine eius supra scripto literam primam de struxit: Nocte vero praecedente mortem suam, fenestrae camere eius tanto impetu & strepitu aperte sunt, vt totam domum ruituram existimarent. Eodem vero die mortis suae, cum ad Capitolium iret, datae sunt ei literae, indicantes sibi horam obitus sui, quas si statim legisset: de necis suae periculo euasisset.

AD propositum:. Sic est de nobis & de DEO considerandum, ut homo aeternam mortem euadat DEVS tria signa illi dat. Primum signum est destructio literae capitalis in nomine hominis: per istam literam in prin cipio nominis intelligimus abundantiam diuitiarum. Ista est quae facit homi nes nomen habere in terra: nemo enim istis diebus nominatur, nisi qui habue rit diuitias. Hoc patet: nam si quaeratur quis sit melior inter mille, statim prae ponitur qui plures diuitias habet, quamuis sit pessimus. Ecce quomodo di uitiae dant homini nomen: quia si diues non esset, non esset nominatus. Et quia aliquando diuitiae sunt occasiones mortis aeternae: ideo DEVS dat primum signum, quod talem saluare uult, & aufert primam literam sui nominis, scili cet diuitias ab eo, & facit eum pauperem, ut sic qui per diuitias a DEO reces serat, per paupertatem ad eum accedat. Secundum signum, quod accepit lm perator, fuit, quod circa cameram fuit magnus strepitus. Ista camera est cor pus humanum, quod cum quis uiderit pulchrum esse & forte, statim cadit in peccatum, per quod mors aeterna praeparatur. Et ideo uolens DEVS eum a morte illa aeterna reuocare, facit secundum signum, scilicet magnum strepi tum circa corpus suum per naturalem infirmitatem & passionem in tantum, quod ad mortem creditur ab omnibus ruere. Et sic qui per fortitudinem & pulchritudinem a DEO recesserat, per infirmitatem ad ipsum accedit & poe nitet, ut ait Gregorius: Mala quae nos hic premunt, ad DEVM citius uenire compellunt: unde Psalmus: Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea ac celerauerunt. Exemplum sume de Nabuchodonosore rege. Daniel. 4: Ter tium signum, quod accepit lmperator, fuit, quod literae indices mortis immi nentis sibi traditae fuerunt, quas si legisset mortem euasisset. Hoc signum DEVS peccatoribus facit, tum dicitur tradere literam mortis nostrae cum nostras com scientias illustrat, ut legere possimus peccata nostra, quibus aeternam mortem meruimus. Et ideo dum gratiam & Iucem habemus Spiritus sancti, literas i stas legamus: id est, peccata nostra referamus intus, primo in corde, & postea sacerdoti: ut sic legendo mortem aeternam euadere ualeamus, ne literae nostrae clausae: id est, conscientiae non mundatae post mortem nostram aperiantur: iq est, manifestentur toti mundo in fine. Daniel. 7. Iudicium sedit & libri aperti sunt. Apocal. 20. Et uidi mortuos magnos & pusillos stantes in conspectu thro ni, & libri aperti sunt: & alius liber apertus est, qui est uitae: & iudicati sunt mor tui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum,

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 4