Moralitas 9
NArratur quod fuit quidam miles, qui fecit proclamare hastiludia, & i pse amore cuiusdam domine hastiludiauit. Et quia hastiludia non sunt in noticijs proprijs militis, qui debet hastiludiare, sed in noticia illius pro quo vel quae hastiludia committuntur. Iste miles signauit se circum quaq, literis aureis vel amoris. Ante militem scribebatur sic: Cor meum inclinatum est ad vnam puellam. pro cuius amore hodie bellum defendo: Post militem scribeba tur ille versus: Amorem nostrum nullus fastidiat, quia profunde x sauciat, si cor tangat. A dextris militis scribebatur sic: Verus amor nunquam quiescit, semper agit, & non tepescit. A sinistris scribebatur sic illa sententia: Vbi amor est, ibi fre quens cogitatio & desiderium, si non possideatur illud quod amatur.
Ste miles est Filius DEI, qui in hoc mundo prouocatus est ad hastiludia. Consuetudo namque est, quando milites congregantur ad locum, ubi hasti ludia celebrantur, quod mutuo se signant, siue tangunt, qui mutuo concur runt, seque scutis defendunt. Sic habent personae Trinitatis diuinae distincta scuta. Pater habet scutum potentiae, Filius scutum sapientiae, Spiritus sanctus scutum clementiae. Diabolus uero in Paradiso tetigit scutum Filij DEI, quan do dixit primis parentibus: Eritis sicuti dij, scientes bonum & malum, Genes. 3: Et ideo Filius processit ad hastiludia. Sed quia processit ex amore, apparuit in notitijs alienis, nimirum in carne humana, & cum diuersis literis. Prima litera erat, cor meum, &c. Pro quo titulo dicit Apostolus: Propter nimiam charita tem suam qua dilexit nos, misit filium suum in similitudinem carnis peccati, id est, peccatoris. Et isti defendit hastiludium in forma humana contra Dia bolum. Primo, quando inuenit eum in deserto, & tentauit eum, dicens: Dic ut lapides isti panes fiant. Secundo quando portauit eum, & statuit supra pin naculum templi, tentando eum de uana gloria, dicens: Si Filius DEI es, mit te te deorsum. Tertio quando assumpsit eum in montem excelsum tentans eum de auaritia, dicens: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraueris me. Se cundum Gregorium non debemus existimare, quod Diabolus CHRISTVM potuerit portare & sumere: quia ille permisit, qui a membris suis uoluit cruci figi. Finis istius hastiludij fuit in Parasceue, quando Diabolus Lucifer, secun dum Magistrum historiarum redijt ad ipsum, & sedit super cornu crucis. Sed anima CHRISTI mox egressa a corpore, religauit eum in infernum: secundum il lud in Apocalypsi: Alligatus est Diabolus: id est, Sathanas, nec exibit ante ad uentum Antichristi, quando introibit in corpus & animam Antichristi. Item retro militem scribebatur sic: Amorem nostrum nullus, &c. Iste amor neminem recusauit, qui pro omnibus mori uoluit: & iste amor grauiter uulnerat. A dextris illius militis sic scriptum erat: Verus amor, &c. Sic fuit de CHRISTO, amor suus non permisit eum habere quietem: quia nunc fuit in coelo, nunc in terra, nunc in inferno, & ex nimio amore apparuit, ut ostenderet nobis totam cogitationem suam, & curam circa nostram salutem. Ideo aperiamus cor no strum & retrahamus nos ab omni re temporali, quae nos retrahit ab amore DEI. A sinistris militis scribebatur sic: Vbi amor, &c. Sic fuit de CHRISTO, quia magna angustia emit amorem, quo dilexit hominem, & ita fidelis fuit, quod illo amore ad mortem deduceretur. Vnde Hieronymus contra louinia. num: Peccatores se mutuo amant, quod unus pro alio paratus est mori. Nar rat etiam Tullius lib. 3. Officiorum: Quod cum unus Gentis illius damnare tur ad mortem, & alius suus proximus factus est pro eo pignus, nisi reuerte retur ad diem mortis statutum. Iste reuersus est, & iudex admiratus est fidem utriusque, mortem remisit, & amicus eorum factus est.
On this page