Text List

Moralitas 8

Moralitates 8

Ecundum Fulgentium & Isidorum imago amoris fuit, puer alatus quatuo alis. Scriptura prime alae erat talis: Verus amor fortis est, & magnae Virtu ctis, omnem angustiam & miseriam patienter sustinet ob intuiti illius quod amatur. Scriptura secunde aletalis erat: Verus amor non quaertt quae sua sunt: & verus amator non est, qui sua non largitur. Scriptura tertiae ale talis erat: Tribulationem & angustiam verus amor mitigat, & pro eisdem non tepescit. Scri ptura quarte ale talis erat: Est vna lex veri amoris: Quod nunquam senescit, sed iuuenescit. e lengec ieliebte.

PRo primo uersu habemus exemplum de CHRISTO, & eius amore: qui tantae fortitudinis fuit, quod passionem suam aestimauit ita leuem, quod sponte se offerebat proditori, & Iudaeis obuiam iuit, dicens: Quem quae ritis: Et responderunt: IESVM Naxzarenum. O quam magna flamma chari tatis arsit in corde CHRISTI.

Nota quadruplex est signum caliditatis, scilicet, sudor, sitis, uestis deposi tio, & ruboris apparitio. CHRISTUS sanguinem sudat, fel & acetum potat: nudus in patibulo patuit, & totus in corpore rubuit. IESVS fuit minutus quadruplicite: in Parasceue. Primo in flagellatione: secundo in coronatione: tertio in crucifixione, & quarto in lanceatione.

Pro secundo uersu exemplum de amore CHRISTI habemus, qui fuit ita largus & curialis: quia primo dedit corpus suum & sanguinem suis discipu lis, Patri animam, & latroni Paradisum. Secundo quittauit nostra debita, re misit iniurias, excusauit offensas: ad ostendendum, quod ad habendum per fectam charitatem quatuor requiruntur, scilicet ista: primo donare propria: se cundo condonare debita: tertio remittere iniurias, & quarto excusare offensas.

Pro tertio uersu exemplum habemus CHRISTI Filij DEI, qui non solum o stendit nobis amorem in dolore suo, quando soluit chirographum decreti, as figens illud cruci: sed ostendit nobis amorem in gloria sua. Quia habemus ad uocatum apud Patrem, qui iugiter postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.

Pro quarto uersu exemplum habemus de amore CHRISTI, qui non solum dilexit nos quando mansit in terris, sed nunc diligit fortius quando regnat in coelis. Quia ipse coelum ascendit, ut nos ad se traheret & locum nobis praepa raret, & pacem reformaret inter DEVM & hominem.

Dominus IESVS pro nobis cum lachrymis, & ualido clamore obtulit se metipsum: in qua immolatione septem clamores humiliter emisit. Primus cla mor excitabat ad compassionem, cum clamauit. DeuS meus, Deus meus, quare dereliquisti me. Non ne magna humilitas, ut DEVS omnipotens di cat se derelictum, & DEI auxilio destitutum: Certe sic. Secundus clamor al liciebat ad deuotionem, quia clamauit: Pater in manus tuas commendo spiri tum meum. Non ne magna humilitas, ut Filius aequalis Patri, se suo Patri re commendaret 8 Certe sic. Tertius clamor alterabat ad compassionem, quia cla mabat: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Non ne ingens humi litas fuit pro illis orare inimicis, & bonum pro malo reddere: Certe sic. Quar tus clamor inuitauit ad parentum honorationem, quia clamauit discipulo: Ec ce mater tua. Non ne magna humilitas fuit tradere uel commendare matrem, reginam mundi uni pauperi & despecto: Certe sic. Quintus clamor confor tabat desperatos, quia clamauit latroni: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso. An non ingens humilitas & pietas, ut dignus aeternis cruciatibus ad simplicem petitionem recipitur ad consortium DEI & angelorum: Certe sic. Sextus clamor clamabat per dilectionem, quia clamauit:SITIO. Non ne magna humilitas, ut DEVS infirmitatibus corporis, & poenis carnis humanae anxiaretur: Certe sic. Septimus clamor concludebat per expeditionem, quia clamauit expedite: Consummatum est. Non ne magna humilitas fuit, ut ille qui est alpha &o, principium & finis concludatur in crucis patibulo: Certe sic Vnde D. Bernhardus super Cantica: Gutta sanguinis CHRISTI per quinque partes iugiter emanauit: Quid ultra facere debuit, & non fecit: Certe nihil Quod probatur, Matthaei undecimo cap. septem modis. Primo enim ille nos illuminauit, uisum tenebrosum illuminando: Quia caci vident. Secundo nos rectificauit, gressum ruinosum consolidando: quia claudi ambulant. Tertio nos decorauit, morbum maculosum siue contagiosum perfecte eradicando: quia leprosi mundantur. Quarto nos excitauit, auditum surdum & cordis du ritiem sanando & resecando: cuius probatio est: Surdi audiunt. Quinto nos uiuificauit, uitam gratiae & gloriae per suam mortem plenarie praestando: quia mortui resurgunt. Sexto nos ditauit, remota ignorantiae & infirmitatis pauper tate, omnibus coelestibus Euangelicae cognitionis bonis locupletando: quia pauperes euangelixantur Septimo nos signauit, uitam uirtuosam gratificando cuius propatio est: Quia beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 8